Capp.
IX-XI
IX.
1.
Inter has ruinarum varietates a Nisibi quam tuebatur accitus Ursicinus, cui nos
obsecuturos iunxerat imperiale praeceptum, dispicere litis exitialis certamina
cogebatur abnuens et reclamans, adulatorum oblatrantibus turmis, bellicosus
sane milesque semper et militum ductor sed forensibus iurgiis longe discretus,
qui metu sui discriminis anxius cum accusatores quaesitoresque subditivos sibi
consociatos ex isdem foveis cerneret emergentes, quae clam palamve agitabantur,
occultis Constantium litteris edocebat inplorans subsidia, quorum metu tumor
notissimus Caesaris exhalaret.
2.
sed cautela nimia in peiores haeserat plagas, ut narrabimus postea, aemulis
consarcinantibus insidias graves apud Constantium, cetera medium principem sed
siquid auribus eius huius modi quivis infudisset ignotus, acerbum et
inplacabilem et in hoc causarum titulo dissimilem sui.
3.
Proinde die funestis interrogationibus praestituto imaginarius iudex equitum
resedit magister adhibitis aliis iam quae essent agenda praedoctis, et
adsistebant hinc inde notarii, quid quaesitum esset, quidve responsum, cursim
ad Caesarem perferentes, cuius imperio truci, stimulis reginae exsertantis
aurem subinde per aulaeum, nec diluere obiecta permissi nec defensi periere
conplures.
4.
primi igitur omnium statuuntur Epigonus et Eusebius ob nominum gentilitatem oppressi.
praediximus enim Montium sub ipso vivendi termino his vocabulis appellatos
fabricarum culpasse tribunos ut adminicula futurae molitioni pollicitos.
5.
et Epigonus quidem amictu tenus philosophus, ut apparuit, prece frustra
temptata, sulcatis lateribus mortisque metu admoto turpi confessione
cogitatorum socium, quae nulla erant, fuisse firmavit cum nec vidisset quicquam
nec audisset penitus expers forensium rerum; Eusebius vero obiecta fidentius
negans, suspensus in eodem gradu constantiae stetit latrocinium illud esse, non
iudicium clamans.
6.
cumque pertinacius ut legum gnarus accusatorem flagitaret atque sollemnia,
doctus id Caesar libertatemque superbiam ratus tamquam obtrectatorem audacem
excarnificari praecepit, qui ita evisceratus ut cruciatibus membra deessent,
inplorans caelo iustitiam, torvum renidens fundato pectore mansit inmobilis nec
se incusare nec quemquam alium passus et tandem nec confessus nec confutatus
cum abiecto consorte poenali est morte multatus. et ducebatur intrepidus
temporum iniquitati insultans, imitatus Zenonem illum veterem Stoicum qui ut
mentiretur quaedam laceratus diutius, avulsam sedibus linguam suam cum cruento
sputamine in oculos interrogantis Cyprii regis inpegit.
7.
Post haec indumentum regale quaerebatur et ministris fucandae purpurae tortis
confessisque pectoralem tuniculam sine manicis textam, Maras nomine quidam
inductus est ut appellant Christiani diaconus, cuius prolatae litterae scriptae
Graeco sermone ad Tyrii textrini praepositum celerari speciem perurgebant quam
autem non indicabant denique etiam idem ad usque discrimen vitae vexatus nihil
fateri conpulsus est.
8.
quaestione igitur per multiplices dilatata fortunas cum ambigerentur quaedam,
non nulla levius actitata constaret, post multorum clades Apollinares ambo
pater et filius in exilium acti cum ad locum Crateras nomine pervenissent, villam
scilicet suam quae ab Antiochia vicensimo et quarto disiungitur lapide, ut
mandatum est, fractis cruribus occiduntur.
9.
post quorum necem nihilo lenius ferociens Gallus ut leo cadaveribus pastus
multa huius modi scrutabatur. quae singula narrare non refert, me professione
modum, quod evitandum est, excedamus.
X.
1.
Haec dum oriens diu perferret, caeli reserato tepore Constantius consulatu suo
septies et Caesaris ter egressus Arelate Valentiam petit, in Gundomadum et
Vadomarium fratres Alamannorum reges arma moturus, quorum crebris excursibus
vastabantur confines limitibus terrae Gallorum.
2.
dumque ibi diu moratur commeatus opperiens, quorum translationem ex Aquitania
verni imbres solito crebriores prohibebant auctique torrentes, Herculanus
advenit protector domesticus, Hermogenis ex magistro equitum filius, apud
Constantinopolim, ut supra rettulimus, populari quondam turbela discerpti. quo
verissime referente quae Gallus egerat, damnis super praeteritis maerens et
futurorum timore suspensus angorem animi quam diu potuit emendabat.
3.
miles tamen interea omnis apud Cabillona collectus morarum inpatiens saeviebat
hoc inritatior, quod nec subsidia vivendi suppeterent alimentis nondum ex usu
translatis.
4.
unde Rufinus ea tempestate praefectus praetorio ad discrimen trusus est
ultimum. ire enim ipse compellebatur ad militem, quem exagitabat inopia simul
et feritas, et alioqui coalito more in ordinarias dignitates asperum semper et
saevum, ut satisfaceret atque monstraret, quam ob causam annonae convectio sit
impedita.
5.
quod opera consulta cogitabatur astute, ut hoc insidiarum genere Galli periret
avunculus, ne eum ut praepotens acueret in fiduciam exitiosa coeptantem. verum
navata est opera diligens hocque dilato Eusebius praepositus cubiculi missus
est Cabillona aurum secum perferens, quo per turbulentos seditionum concitores
occultius distributo et tumor consenuit militum et salus est in tuto locata
praefecti. deinde cibo abunde perlato castra die praedicto sunt mota.
6.
emensis itaque difficultatibus multis et nive obrutis callibus plurimis ubi
prope Rauracum ventum est ad supercilia fluminis Rheni, resistente multitudine
Alamanna pontem suspendere navium conpage Romani vi nimia vetabantur ritu
grandinis undique convolantibus telis, et cum id inpossibile videretur,
imperator cogitationibus magnis attonitus, quid capesseret ambigebat.
7.
ecce autem ex inproviso index quidam regionum gnarus advenit et mercede accepta
vadosum locum nocte monstravit unde superari potuit flumen: et potuisset
aliorsum intentis hostibus exercitus inde transgressus nullo id opinante cuncta
vastare, ni pauci ex eadem gente, quibus erat honoratioris militiae cura
commissa, populares suos haec per nuntios docuissent occultos, ut quidam
existimabant.
8.
infamabat autem haec suspicio Latinum domesticorum comitem et Agilonem tribunum
stabuli atque Scudilonem Scutariorum rectorem, qui tunc ut dextris suis gestantes
rem publicam colebantur.
9.
at barbari suscepto pro instantium rerum ratione consilio, dirimentibus forte
auspicibus vel congredi prohibente auctoritate sacrorum, mollito rigore, quo
fidentius resistebant, optimates misere delictorum veniam petituros et pacem.
10.
tentis igitur regis utriusque legatis et negotio tectius diu pensato cum pacem
oportere tribui, quae iustis condicionibus petebatur, eamque ex re tum fore sententiarum
via concinens adprobasset, advocato in contionem exercitu imperator pro tempore
pauca dicturus tribunali adsistens circumdatus potestatum coetu celsarum ad
hunc disservit modum:
11.
Nemo quaeso miretur, si post exsudatos labores itinerum longos congestosque
adfatim commeatus fiducia vestri ductante barbaricos pagos adventans velut
mutato repente consilio ad placidiora deverti.
12.
pro suo enim loco et animo quisque vestrum reputans id inveniet verum, quod
miles ubique, licet membris vigentibus firmus, se solum vitamque propriam
circumspicit et defendit, imperator vero officiosus dum metuit omnibus, alienae
custos salutis nihil non ad sui spectare tutelam rationes populorum cognoscit
et remedia cuncta quae status negotiorum admittit, arripere debet alacriter
secunda numinis voluntate delata.
13.
ut in breve igitur conferam et ostendam qua ex causa omnes vos simul adesse
volui, commilitones mei fidissimi, accipite aequis auribus quae succinctius
explicabo. veritas enim absoluta semper ac perquam est simplex.
14.
arduos vestrae gloriae gradus, quos fama per plagarum quoque accolas extimarum
diffundit, excellenter adcrescens, Alamannorum reges et populi formidantes per
oratores quos videtis summissis cervicibus concessionem praeteritorum poscunt
et pacem. quam ut cunctator et cautus utiliumque monitor, si vestra voluntas
adest, tribui debere censeo multa contemplans. primo ut Martis ambigua
declinentur, dein ut auxiliatores pro adversariis adsciscamus quod pollicentur
tum autem ut incruenti mitigemus ferociae flatus perniciosos saepe provinciis,
postremo id reputantes quod non ille hostis vincitur solus, qui cadit in acie
pondere armorum oppressus et virium, sed multo tutius etiam tuba tacente sub
iugum mittitur voluntarius qui sentit expertus nec fortitudinem in rebellis nec
lenitatem in supplices animos abesse Romanis.
15.
in summa tamquam arbitros vos quid suadetis opperior ut princeps tranquillus
temperanter adhibere modum adlapsa felicitate decernens. non enim inertiae sed
modestiae humanitatique, mihi credite, hoc quod recte consultum est adsignabitur.
16.
Mox dicta finierat, multitudo omnis ad, quae imperator voluit, promptior
laudato consilio consensit in pacem ea ratione maxime percita, quod norat
expeditionibus crebris fortunam eius in malis tantum civilibus vigilasse, cum
autem bella moverentur externa, accidisse plerumque luctuosa, icto post haec
foedere gentium ritu perfectaque sollemnitate imperator Mediolanum ad hiberna
discessit.
XI.
1.
Ubi curarum abiectis ponderibus aliis tamquam nodum et codicem difficillimum
Caesarem convellere nisu valido cogitabat, eique deliberanti cum proximis
clandestinis conloquiis et nocturnis qua vi, quibusve commentis id fieret,
antequam effundendis rebus pertinacius incumberet confidentia, acciri
mollioribus scriptis per simulationem tractatus publici nimis urgentis eundem
placuerat Gallum, ut auxilio destitutus sine ullo interiret obstaculo.
2.
huic sententiae versabilium adulatorum refragantibus globis inter quos erat
Arbetio ad insidiandum acer et flagrans, et Eusebius tunc praepositus cubiculi
effusior ad nocendum id occurrebat Caesare discedente Ursicinum in oriente
perniciose relinquendum, si nullus esset, qui prohiberet altiora meditaturum.
3.
isdemque residui regii accessere spadones, quorum ea tempestate plus habendi
cupiditas ultra mortalem modum adolescebat, inter ministeria vitae secretioris
per arcanos susurros nutrimenta fictis criminibus subserentes: qui ponderibus
invidiae gravioris virum fortissimum opprimebant, subolescere imperio adultos
eius filios mussitantes, decore corporum favorabiles et aetate, per multiplicem
armaturae scientiam agilitatemque membrorum inter cotidiana proludia exercitus
consulto consilio cognitos: Gallum suopte ingenio trucem per suppositos quosdam
ad saeva facinora ideo animatum ut eo digna omnium ordinum detestatione exoso
ad magistri equitum liberos principatus insignia transferantur.
4.
Cum haec taliaque sollicitas eius aures everberarent expositas semper eius modi
rumoribus et patentes, varia animo tum miscente consilia, tandem id ut optimum
factu elegit: et Ursicinum primum ad se venire summo cum honore mandavit ea
specie ut pro rerum tunc urgentium captu disponeretur concordi consilio, quibus
virium incrementis Parthicarum gentium a arma minantium impetus frangerentur.
5.
et nequid suspicaretur adversi venturus, vicarius eius, dum redit, Prosper
missus est comes: acceptisque litteris et copia rei vehiculariae data
Mediolanum itineribus properavimus magnis.
6.
Restabat ut Caesar post haec properaret accitus et abstergendae causa
suspicionis sororem suam, eius uxorem, Constantius ad se tandem desideratam
venire multis fictisque blanditiis hortabatur. quae licet ambigeret metuens
saepe cruentum, spe tamen quod eum lenire poterit ut germanum profecta, cum
Bithyniam introisset, in statione quae Caenos Gallicanos appellatur, absumpta
est vi febrium repentina. cuius post obitum maritus contemplans cecidisse
fiduciam qua se fultum existimabat, anxia cogitatione, quid moliretur haerebat.
7.
inter res enim inpeditas et turbidas ad hoc unum mentem sollicitam dirigebat,
quod Constantius cuncta ad suam sententiam conferens nec satisfactionem
suscipiet aliquam nec erratis ignoscet, sed, ut erat in propinquitatis
perniciem inclinatior, laqueos ei latenter obtendens, si cepisset incautum,
morte multaret.
8.
eo necessitatis adductus ultimaque ni vigilasset opperiens, principem locum, si
copia patuisset [quam] adfectabat, sed perfidiam proximorum ratione bifaria
verebatur, qui eum ut truculentum horrebant et levem, quique altiorem
Constantii fortunam in discordiis civilibus formidabant.
9.
inter has curarum moles inmensas imperatoris scripta suscipiebat adsidua
monentis orantisque, ut ad se veniret et mente monstrantis obliqua rem publicam
nec posse dividi nec debere, sed pro viribus quemque ei ferre suppetias
fluctuanti, nimirum Galliarum indicans vastitatem.
10.
quibus subserebat non adeo vetus exemplum quod Diocletiano et eius collegae ut
apparitores Caesares non resides, sed ultro citroque discurrentes obtemperabant
et in Syria Augusti vehiculum irascentis per spatium mille passuum fere pedes
antegressus est Galerius purpuratus.
11.
Advenit post multos Scudilo Scutariorum tribunus velamento subagrestis ingenii
persuasionis opifex callidus. qui eum adulabili sermone seriis admixto solus
omnium proficisci pellexit vultu adsimulato saepius replicando quod
flagrantibus votis eum videre frater cuperet patruelis, siquid per inprudentiam
gestum est remissurus ut mitis et clemens, participemque eum suae maiestatis
adscisceret, futurum laborum quoque socium, quos Arctoae provinciae diu fessae
poscebant.
12.
utque solent manum iniectantibus fatis hebetari sensus hominum et obtundi, his
incelebris ad meliorum expectationem erectus egressusque Antiochia numine laevo
ductante prorsus ire tendebat de fumo, ut proverbium loquitur vetus, ad
flammam, et ingressus Constantinopolim tamquam in rebus prosperis et securis,
editis equestribus ludis capiti Thoracis aurigae coronam inposuit ut victoris.
13.
Quo cognito Constantius ultra mortalem modum exarsit ac nequo casu idem Gallus
de futuris incertus agitare quaedam conducentia saluti suae per itinera
conaretur, remoti sunt omnes de industria milites agentes in civitatibus
perviis.
14.
eoque tempore Taurus quaestor ad Armeniam missus confidenter nec appellato eo
nec viso transivit. venere tamen aliqui iussu imperatoris administrationum
specie diversarum, eundem ne commovere se posset, neve temptaret aliquid
occulte custodituri, inter quos Leontius erat, postea urbi praefectus ut
quaestor, et Lucillianus quasi domesticorum comes et Scutariorum tribunus
nomine Bainobaudes.
15.
emensis itaque longis intervallis et planis cum Hadrianopolim introisset urbem
Haemimontanam, Uscudamam antehac appellatam, fessasque labore diebus duodecim
recreans vires conperit Thebaeas legiones in vicinis oppidis hiemantes
consortes suos misisse quosdam, eum ut remaneret promissis fidis hortaturos et
firmis, sui fiducia abunde per stationes locati confines, sed observante cura
pervigili proximorum nullam videndi vel audiendi quae ferebant furari potuit
facultatem.
16.
inde aliis super alias urgentibus litteris exire et decem vehiculis publicis,
ut praeceptum est, usus relicto palatino omni praeter paucos tori ministros et
mensae, quos avexerat secum, squalore concretus celerare gradum conpellebatur
adigentibus multis, temeritati suae subinde flebiliter inprecatus, quae eum iam
despectum et vilem arbitrio subdiderat infimorum.
17.
inter haec tamen per indutias naturae conquiescentis sauciabantur eius sensus
circumstridentium terrore larvarum, interfectorumque catervae Domitiano et
Montio praeviis correptum eum ut existimabat in somnis uncis furialibus
obiectabant.
18.
solutus enim corporeis nexibus animus semper vigens motibus indefessis et
cogitationibus subiectus et curis, quae mortalium sollicitant mentes, colligit
visa nocturna, quas phantasias nos appellamus.
19.
Pandente itaque viam fatorum sorte tristissima, qua praestitutum erat eum vita
et imperio spoliari, itineribus interiectis permutatione iumentorum emensis
venit Petobionem oppidum Noricorum, ubi reseratae sunt insidiarum latebrae
omnes, et Barbatio repente apparuit comes, qui sub eo domesticis praefuit, cum
Apodemio agente in rebus milites ducens, quos beneficiis suis oppigneratos
elegerat imperator certus nec praemiis nec miseratione ulla posse deflecti.
20.
Iamque non umbratis fallaciis res agebatur, sed qua palatium est extra muros,
armatis omne circumdedit. ingressusque obscuro iam die, ablatis regiis
indumentis Caesarem tunica texit et paludamento communi, eum post haec nihil
passurum velut mandato principis iurandi crebritate confirmans et statim inquit
exsurge et inopinum carpento privato inpositum ad Histriam duxit prope oppidum
Polam, ubi quondam peremptum Constantini filium accepimus Crispum.
21.
et cum ibi servaretur artissime terrore propinquantis exitii iam praesepultus,
accurrit Eusebius cubiculi tunc praepositus Pentadiusque notarius et
Mallobaudes armaturarum tribunus iussu imperatoris conpulsuri eum singillatim
docere, quam ob causam quemque apud Antiochiam necatorum iusserat trucidari.
22.
ad quae Adrasteo pallore perfusus hactenus valuit loqui, quod plerosque
incitante coniuge iugulaverit Constantina, ignorans profecto Alexandrum Magnum
urgenti matri ut occideret quendam insontem, et dictitanti spe impetrandi
postea quae vellet eum se per novem menses utero portasse praegnantem, ita
respondisse prudenter aliam, parens optima, posce mercedem; hominis enim salus
beneficio nullo pensatur.
23.
quo conperto inrevocabili ira princeps percitus et dolore fiduciam omnem
fundandae securitatis in eodem posuit abolendo. et misso Sereniano, quem in
crimen maiestatis vocatum praestigiis quibusdam absolutum esse supra
monstravimus, Pentadio quin etiam notario et Apodemio agente in rebus, eum
capitali supplicio destinavit, et ita conligatis manibus in modum noxii
cuiusdam latronis cervice abscisa ereptaque vultus et capitis dignitate cadaver
est relictum informe paulo ante urbibus et provinciis formidatum.
24.
sed vigilavit utrubique superni numinis aequitas. nam et Gallum actus
oppressere crudeles, et non diu postea ambo cruciabili morte absumpti sunt, qui
eum licet nocentem blandius palpantes periuriis ad usque plagas perduxere
letales. quorum Scudilo destillatione iecoris pulmones vomitans interiit, Barbatio,
qui in eum iam diu falsa conposuerat crimina, cum ex magisterio peditum altius
niti quorundam susurris incusaretur, damnatus extincti per fallacias Caesaris
manibus inlacrimoso obitu parentavit.
25.
Haec et huius modi quaedam innumerabilia ultrix facinorum impiorum bonorumque
praemiatrix aliquotiens operatur Adrastia atque utinam semper quam vocabulo
duplici etiam Nemesim appellamus: ius quoddam sublime numinis efficacis,
humanarum mentium opinione lunari circulo superpositum, vel ut definiunt alii,
substantialis tutela generali potentia partilibus praesidens fatis, quam
theologi veteres fingentes Iustitiae filiam ex abdita quadam aeternitate
tradunt omnia despectare terrena.
26.
haec ut regina causarum et arbitra rerum ac disceptatrix urnam sortium temperat
accidentium vices alternans voluntatumque nostrarum exorsa interdum alio, quam
quo contendebant, exitu terminans multiplices actus permutando convolvit.
eademque necessitatis insolubili retinaculo mortalitatis vinciens fastus
tumentes in cassum et incrementorum detrimentorumque momenta versans, ut novit,
nunc erectas mentium cervices opprimit et enervat, nunc bonos ab imo suscitans
ad bene vivendum extollit. pinnas autem ideo illi fabulosa vetustas aptavit, ut
adesse velocitate volucri cunctis existimetur, et praetendere gubernaculum
dedit eique subdidit rotam, ut universitatem regere per elementa discurrens
omnia non ignoretur.
27.
Hoc inmaturo interitu ipse quoque sui pertaesus excessit e vita aetatis nono
anno atque vicensimo cum quadriennio imperasset. natus apud Tuscos in Massa
Veternensi, patre Constantio Constantini fratre imperatoris, matreque Galla
sorore Rufini et Cerealis, quos trabeae consulares nobilitarunt et
praefecturae.
28.
fuit autem forma conspicuus bona, decente filo corporis membrorumque recta
conpage, flavo capillo et molli, barba licet recens emergente lanugine tenera,
ita tamen ut maturius auctoritas emineret, tantum a temperatis moribus Iuliani
differens fratris, quantum inter Vespasiani filios fuit Domitianum et Titum.
29.
assumptus autem in amplissimum fortunae fastigium versabilis eius motus
expertus est, qui ludunt mortalitatem nunc evehentes quosdam in sidera, nunc ad
Cocyti profunda mergentes. cuius rei cum innumera sint exempla, pauca tactu
summo transcurram.
30.
haec fortuna mutabilis et inconstans fecit Agathoclem Siculum ex figulo regem
et Dionysium gentium quondam terrorem Corinthi litterario ludo praefecit.
31.
haec Adramyttenum Andriscum in fullonio natum ad Pseudophilippi nomen evexit et
Persei legitimum filium artem ferrariam ob quaerendum docuit victum.
32.
eadem Mancinum post imperium dedit Numantinis, Samnitum atrocitati Veturium, et
Claudium Corsis, substravitque feritati Carthaginis Regulum, istius iniquitate
Pompeius post quaesitum Magni ex rerum gestarum amplitudine cognomentum ad
spadonum libidinem in Aegypto trucidatur.
33.
et Eunus quidam ergastularius servus eluctavit in Sicilia fugitivos. quam multi
splendido loco nati eadem rerum domina conivente Viriathi genua sunt amplexi
vel Spartaci? quot capita, quae horruere gentes, funesti carnifices
absciderunt? alter in vincula ducitur, alter insperatae praeficitur potestati,
alius a summo culmine dignitatis excutitur.
34.
quae omnia si scire quisquam velit quam varia sint et adsidua, harenarum
numerum idem iam desipiens et montium pondera scrutari putabit.