Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ammianus Marcellinus Rerum gestarum Libri IntraText CT - Text |
|
|
Capp. III-IVIII. 1. Haec dum in Galliis caelestis corrigit cura, in comitatu Augusti turbo novarum exoritur rerum a primordiis levibus ad luctus et lamenta progressus. in domo Barbationis pedestris militiae tunc rectoris examen apes fecere perspicuum, superque hoc ei prodigiorum gnaros sollicite consulenti discrimen magnum portendi responsum est, coniectura videlicet tali, quod hae volucres post conpositas sedes opesque congestas fumo pelluntur et turbulento sonitu cymbalorum. 2. huic uxor erat Assyria nomine nec taciturna nec prudens, quae eo ad expeditionem profecto et multiplici metu suspenso ob ea quae meminerat sibi praedicta, perculsa vanitate muliebri, ancilla adscita notarum perita, quam a patrimonio Silvani possederat, ad maritum scripsit intempestive velut flens obtestans, ne post obitum Constanti propinquantem in imperium ipse ut sperabat admissus, despecta se anteponeret Eusebiae matrimonium tunc reginae decore corporis inter multas feminas excellentis. 3. quibus litteris occulte quantum fieri potuit missis ancilla, quae domina dictante perscripserat, reversis omnibus e procinctu exemplum ferens ad Arbetionem noctis prima quiete confugit avideque suscepta chartulam prodidit. 4. hocque indicio ille confisus ut erat ad criminandum aptissimus principi detulit atque ex usu nec mora ulla negotio tributa nec quiete Barbatio epistulam suscepisse confessus et mulier scripsisse documento convicta non levi cervicibus interiere praecisis. 5. hisque punitis quaestiones longe serpebant vexatique multi nocentes sunt et innocentes. inter quos etiam Valentinus ex primicerio protectorum tribunus ut conscius inter conplures alios tortus aliquotiens supervixit, penitus quid erat gestum ignorans. ideoque ad iniuriae periculique conpensationem ducis in Illyrico meruit potestatem. 6. Erat autem idem Barbatio subagrestis adrogantisque propositi, ea re multis exosus quo et, dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditor erat et perfidus et post eius excessum nobilioris militiae fastu elatus in Iulianum itidem Caesarem paria confingebat crebroque detestantibus bonis sub Augusti patulis auribus multa garriebat et saeva, 7. ignorans profecto vetus Aristotelis sapiens dictum, qui Callisthenem sectatorem et propinquum suum ad regem Alexandrum mittens ei saepe mandabat, ut quam rarissime et iucunde apud hominem loqueretur vitae potestatem et necis in acie linguae portantem. 8. ne sit hoc mirum, homines profutura discernere non numquam et nocentia quorum mentes cognatas caelestibus arbitramur, animalia ratione carentia salutem suam interdum alto tueri silentio solent, ut exemplum est hoc perquam notum. 9. linquentes orientem anseres ob calorem plagamque petentes occiduam cum montem penetrare coeperint Taurum aquilis abundantem, timentes fortissimas volucres, rostra lapillis occludunt, ne eis eliciat vel necessitas extrema clangorem, isdemque collibus agiliore volatu transcursis proiciunt calculos atque ita securius pergunt. IV. 1. Dum apud Sirmium haec diligentia quaeruntur inpensa, orientis fortuna periculorum terribiles tubas inflabat. rex enim Persidis ferarum gentium, quas placarat, adiumentis accinctus augendique regni cupiditate supra homines flagrans arma viresque parabat et commeatus, consilia tartareis manibus miscens et praesciones omnes consulens de futuris, hisque satis collectis pervadere cuncta prima verni temperie cogitabat. 2. Et cum haec primo rumores, dein nuntii certi perferrent omnesque suspensos adventantium calamitatum conplicaret magna formido, Comitatensis fabrica eandem incudem - ut dicitur - diu noctuque tundendo ad spadonum arbitrium, imperatori suspicaci ac timido intendebat Ursicinum velut vultus Gorgonei torvitatem, haec saepe taliaque replicans quod interempto Silvano quasi penuria meliorum ad tuendas partes eoas denuo missus altius anhelabat. 3. hac autem adsentandi nimia foeditate mercari conplures nitebantur Eusebi favorem, cubiculi tunc praepositi, apud quem - si vere dici debeat - multa Constantius potuit, ante dicti magistri equitum salutem acriter inpugnantis ratione bifaria, quod omnium solus nec opis eius egebat ut ceteri, et domo sua non cederet Antiochiae, quam molestissime flagitabat. 4. qui ut coluber copia virus exuberans natorum multitudinem etiam tum aegre serpentium excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut inter ministeria vitae secretioris gracilitate vocis semper puerilis et blandae apud principis aures nimium patulas existimationem viri fortis invidia gravi pulsarent. et brevi iussa fecerunt. 5. horum et similium taedio iuvat veterem laudare Domitianum, qui licet patris fratrisque dissimilis memoriam nominis sui inexpiabili detestatione perfudit, tamen receptissima inclaruit lege qua minaciter interdixerat ne intra terminos iuris dictionis Romanae castraret quisquam puerum, quod ni contigisset, quis eorum ferret examina, quorum raritas difficile toleratur? 6. actum est tamen cautius ne, ut fingebat, rursus accitus idem Ursicinus metu cuncta turbaret, sed cum fors copiam detulisset, raperetur ad mortem. 7. Haec operientibus illis et ancipiti cogitatione districtis, nobis apud Samosatam, Commageni quondam regni clarissimam sedem, parumper morantibus repente novi motus rumoribus densis audiuntur et certis. quod docebit orationis progrediens textus. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |