IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
17b. Magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res Africae erat, opulentissimus eius terrae rex, bello iam expertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam quod freto exiguo dirimuntur positis. dignam itaque rem Scipio ratus quae, quoniam non aliter posset, magno periculo peteretur, L. Marcio Tarracone M. Silano Carthagine Nova, quo pedibus ab Tarracone itineribus magnis ierat, ad praesidium Hispaniae relictis ipse cum C. Laelio duabus quinqueremibus ab Carthagine profectus tranquillo mari plurimum remis, interdum et leni adiuvante vento, in Africam traiecit. forte ita incidit ut eo ipso tempore Hasdrubal, pulsus Hispania, septem triremibus portum invectus, ancoris positis terrae applicaret naves cum conspectae duae quinqueremes, haud cuiquam dubio quin hostium essent opprimique a pluribus priusquam portum intrarent possent, nihil aliud quam tumultum ac trepidationem simul militum ac nautarum nequiquam armaque et naves expedientium fecerunt. percussa enim ex alto vela paulo acriori vento prius in portum intulerunt quinqueremes quam Poeni ancoras molirentur; nec ultra tumultum ciere quisquam in regio portu audebat. ita in terram prior Hasdrubal, mox Scipio et Laelius egressi ad regem pergunt.
18.
Magnificumque id Syphaci - nec erat aliter - visum duorum opulentissimorum ea
tempestate duces populorum uno die suam pacem amicitiamque petentes venisse.
Utrumque in hospitium invitat, et quoniam fors eos sub uno tecto esse atque ad
eosdem penates voluisset, contrahere in conloquium dirimendarum simultatium
causa est conatus, Scipione abnuente aut privatim sibi ullum cum Poeno odium
esse quod conloquendo finiret, aut de re publica quicquam se cum hoste agere
iniussu senatus posse. illud magno opere tendente rege, ne alter hospitum
exclusus mensa videretur, ut in animum induceret ad easdem venire epulas haud
abnuit, cenatumque simul apud regem est; eodem etiam lecto Scipio atque
Hasdrubal quia ita cordi erat regi accubuerunt. tanta autem inerat comitas
Scipioni atque ad omnia naturalis ingenii dexteritas ut non Syphacem modo,
barbarum insuetumque moribus Romanis, sed hostem etiam infestissimum facunde
adloquendo sibi conciliarit. mirabiliorem sibi eum congresso coram visum prae
se ferebat quam bello rebus gestis, nec dubitare quin Syphax regnumque eius iam
in Romanorum essent potestate; eam artem illi viro ad conciliandos animos esse.
itaque non quo modo Hispaniae amissae sint quaerendum magis Carthaginiensibus
esse quam quo modo Africam retineant cogitandum. non peregrinabundum neque
circa amoenas oras vagantem tantum ducem Romanum, relicta provincia novae
dicionis relictis exercitibus, duabus navibus in Africam traiecisse et
commisisse sese in hostilem terram, in potestatem regiam, in fidem inexpertam,
sed potiundae Africae spem adfectantem. hoc eum iam pridem volutare in animo,
hoc palam fremere quod non quemadmodum Hannibal in Italia sic Scipio in Africa
bellum gereret. Scipio, foedere icto cum Syphace, profectus ex Africa dubiisque
et plerumque saevis in alto iactatus ventis die quarto Novae Carthaginis portum
tenuit.
19.
Hispaniae sicut a bello Punico quietae erant, ita quasdam civitates propter
conscientiam culpae metu magis quam fide quietas esse apparebat, quarum maxime
insignes et magnitudine et noxa Iliturgi et Castulo erant. Castulo, cum
prosperis rebus socii fuissent, post caesos cum exercitibus Scipiones defecerat
ad Poenos: Iliturgitani prodendis qui ex illa clade ad eos perfugerant
interficiendisque scelus etiam defectioni addiderant. in eos populos primo
adventu cum dubiae Hispaniae essent merito magis quam utiliter saevitum foret:
tunc iam tranquillis rebus quia tempus expetendae poenae videbatur venisse,
accitum ab Tarracone L. Marcium cum tertia parte copiarum ad Castulonem
oppugnandum mittit, ipse cum cetero exercitu quintis fere ad Iliturgin castris
pervenit. clausae erant portae omniaque instructa et parata ad oppugnationem
arcendam; adeo conscientia quid se meritos scirent pro indicto eis bello
fuerat. hinc et hortari milites Scipio orsus est: ipsos claudendo portas
indicasse Hispanos quid ut timerent meriti essent. itaque multo infestioribus
animis cum eis quam cum Carthaginiensibus bellum gerendum esse; quippe cum
illis prope sine ira de imperio et gloria certari, ab his perfidiae et
crudelitatis et sceleris poenas expetendas. evenisse tempus quo et nefandam
commilitonum necem et in semet ipsos, si eodem fuga delati forent, instructam
fraudem ulciscerentur, et in omne tempus gravi documento sancirent ne quis
unquam Romanum civem militemque in ulla fortuna opportunum iniuriae duceret.
Ab hac cohortatione ducis incitati scalas electis per manipulos viris dividunt,
partitoque exercitu ita ut parti alteri Laelius praeesset legatus, duobus simul
locis ancipiti terrore urbem adgrediuntur. non dux unus aut plures principes
oppidanos, sed suus ipsorum ex conscientia culpae metus ad defendendam impigre
urbem hortatur. et meminerant et admonebant alios supplicium ex se non
victoriam peti: ubi quisque mortem oppeteret, id referre, utrum in pugna et in
acie, ubi Mars communis et victum saepe erigeret et adfligeret victorem, an
postmodo cremata et diruta urbe, ante ora captarum coniugum liberorumque, inter
verbera et vincula, omnia foeda atque indigna passi exspirarent. igitur non
militaris modo aetas aut viri tantum, sed feminae puerique super animi
corporisque vires adsunt, pugnantibus tela ministrant, saxa in muros
munientibus gerunt. non libertas solum agebatur, quae virorum fortium tantum
pectora acuit, sed ultima omnibus supplicia et foeda mors ob oculos erat.
accendebantur animi et certamine laboris ac periculi atque ipso inter se conspectu.
itaque tanto ardore certamen initum est ut domitor ille totius Hispaniae
exercitus ab unius oppidi iuventute saepe repulsus a muris haud satis decoro
proelio trepidaret. id ubi vidit Scipio, veritus ne vanis tot conatibus suorum
et hostibus cresceret animus et segnior miles fieret, sibimet conandum ac
partem periculi capessendam esse ratus increpita ignavia militum ferri scalas
iubet et se ipsum si ceteri cunctentur escensurum minatur. iam subierat haud
mediocri periculo moenia cum clamor undique ab sollicitis vicem imperatoris
militibus sublatus, scalaeque multis simul partibus erigi coeptae; et ex altera
parte Laelius institit. tum victa oppidanorum vis deiectisque propugnatoribus
occupantur muri. arx etiam ab ea parte qua inexpugnabilis videbatur inter
tumultum capta est:
20.
Transfugae Afri, qui tum inter auxilia Romana erant, et oppidanis in ea tuenda
unde periculum videbatur versis et Romanis subeuntibus qua adire poterant,
conspexerunt editissimam urbis partem, quia rupe praealta tegebatur, neque
opere ullo munitam et ab defensoribus vacuam. levium corporum homines et multa
exercitatione pernicium, clavos secum ferreos portantes, qua per inaequaliter
eminentia rupis poterant scandunt. sicubi nimis arduum et leve saxum
occurrebat, clavos per modica intervalla figentes cum velut gradus fecissent,
primi insequentes extrahentes manu, postremi sublevantes eos qui prae se irent,
in summum evadunt. inde decurrunt cum clamore in urbem iam captam ab Romanis.
tum vero apparuit ab ira et ab odio urbem oppugnatam esse. nemo capiendi vivos,
nemo patentibus ad direptionem omnibus praedae memor est; trucidant inermes
iuxta atque armatos, feminas pariter ac viros; usque ad infantium caedem ira
crudelis pervenit. ignem deinde tectis iniciunt ac diruunt quae incendio absumi
nequeunt; adeo vestigia quoque urbis exstinguere ac delere memoriam hostium
sedis cordi est.
Castulonem inde Scipio exercitum ducit, quam urbem non Hispani modo convenae
sed Punici etiam exercitus ex dissipata passim fuga reliquiae tutabantur. sed
adventum Scipionis praevenerat fama cladis Iliturgitanorum terrorque inde ac
desperatio invaserat; et in diversis causis cum sibi quisque consultum sine
alterius respectu vellet, primo tacita suspicio, deinde aperta discordia
secessionem inter Carthaginienses atque Hispanos fecit. his Cerdubelus propalam
deditionis auctor, Himilco Punicis auxiliaribus praeerat; quos urbemque clam
fide accepta Cerdubelus Romano prodit. mitior ea victoria fuit; nec tantundem
noxae admissum erat et aliquantum irae lenierat voluntaria deditio.