Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXIX

Caput VII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput VII

36b. Aestate ea qua haec in Africa gesta sunt P. Sempronius consul cui Bruttii provincia erat in agro Crotoniensi cum Hannibale in ipso itinere tumultuario proelio conflixit. agminibus magis quam acie pugnatum est. Romani pulsi, et tumultu verius quam pugna ad mille et ducenti de exercitu consulis interfecti; in castra trepide reditum, neque oppugnare tamen ea hostes ausi. ceterum silentio proximae noctis profectus inde consul praemisso nuntio ad P. Licinium proconsulem ut suas legiones admoveret copias coniunxit. ita duo duces duo exercitus ad Hannibalem redierunt; nec mora dimicandi facta, cum consuli duplicatae vires, Poeno recens victoria animos faceret. in primam aciem suas legiones Sempronius induxit; in subsidiis locatae P. Licini legiones. consul principio pugnae aedem Fortunae Primigeniae vovit si eo die hostes fudisset; composque eius voti fuit. fusi ac fugati Poeni; supra quattuor milia armatorum caesa, paulo minus trecenti vivi capti et equi quadraginta undecim militaria signa. perculsus adverso proelio Hannibal Crotonem exercitum reduxit.
Eodem tempore M. Cornelius consul in altera parte Italiae non tam armis quam iudiciorum terrore Etruriam continuit, totam ferme ad Magonem ac per eum ad spem novandi res versam. eas quaestiones ex senatus consulto minime ambitiose habuit; multique nobiles Etrusci qui aut ipsi ierant aut miserant ad Magonem de populorum suorum defectione, primo praesentes erant condemnati, postea conscientia sibimet ipsi exsilium consciscentes cum absentes damnati essent, corporibus subtractis bona tantum quae publicari poterant pigneranda poenae praebebant.

37. Dum haec consules diversis regionibus agunt, censores interim Romae M. Livius et C. Claudius senatum recitaverunt. princeps iterum lectus Q. Fabius Maximus; notati septem, nemo tamen qui sella curuli sedisset. sarta tecta acriter et cum summa fide exegerunt. viam e foro bovario [et] ad Veneris circa foros publicos et aedem Matris Magnae in Palatio faciendam locaverunt. vectigal etiam novum ex salaria annona statuerunt. sextante sal et Romae et per totam Italiam erat; Romae pretio eodem, pluris in foris et conciliabulis et alio alibi pretio praebendum locaverunt. id vectigal commentum alterum ex censoribus satis credebant populo iratum quod iniquo iudicio quondam damnatus esset, et in pretio salis maxime oneratas tribus quarum opera damnatus erat [credebant]; inde Salinatori Livio inditum cognomen.
Lustrum conditum serius quia per provincias dimiserunt censores ut civium Romanorum in exercitibus quantus ubique esset referretur numerus. censa cum ducenta quattuordecim milia hominum. condidit lustrum C. Claudius Nero. duodecim deinde coloniarum, quod nunquam antea factum erat, deferentibus ipsarum coloniarum censoribus censum acceperunt ut quantum numero militum, quantum pecunia valerent in publicis tabulis monumenta exstarent. equitum deinde census agi coeptus est; et ambo forte censores equum publicum habebant. cum ad tribum Polliam ventum esset in qua M. Livi nomen erat, et praeco cunctaretur citare ipsum censorem, 'cita' inquit Nero 'M. Livium'; et sive ex residua vetere simultate sive intempestiva iactatione severitatis inflatus M. Livium quia populi iudicio esset damnatus equum vendere iussit. item M. Livius cum ad tribum Arniensem et nomen collegae ventum est, vendere equum C. Claudium iussit duarum rerum causa, unius quod falsum adversus se testimonium dixisset, alterius quod non sincera fide secum in gratiam redisset. aeque foedum certamen inquinandi famam alterius cum suae famae damno factum est exitu censurae. cum in leges iurasset C. Claudius et in aerarium escendisset, inter nomina eorum quos aerarios relinquebat dedit collegae nomen. deinde M. Livius in aerarium venit; praeter Maeciam tribum, quae se neque condemnasset neque condemnatum aut consulem aut censorem fecisset, populum Romanum omnem, quattuor et triginta tribus, aerarios reliquit, quod et innocentem se condemnassent et condemnatum consulem et censorem fecissent neque infitiari possent aut iudicio semel aut comitiis bis ab se peccatum esse: inter quattuor et triginta tribus et C. Claudium aerarium fore; quod si exemplum haberet bis eundem aerarium relinquendi, C. Claudium nominatim se inter aerarios fuisse relicturum. pravum certamen notarum inter censores; castigatio inconstantiae populi censoria et gravitate temporum illorum digna. in invidia censores cum essent, crescendi ex iis ratus esse occasionem Cn.
Baebius tribunus plebis diem ad populum utrique dixit. ea res consensu patrum discussa est ne postea obnoxia populari aurae censura esset.

38. Eadem aestate in Bruttiis Clampetia a consule vi capta, Consentia et Pandosia et ignobiles aliae civitates voluntate in dicionem venerunt. et cum comitiorum iam appeteret tempus, Cornelium potius ex Etruria ubi nihil belli erat Romam acciri placuit. is consules Cn. Servilium Caepionem et C. Servilium Geminum creavit. inde praetoria comitia habita. creati P. Cornelius Lentulus P. Quinctilius Varus P. Aelius Paetus P. Villius Tappulus; hi duo cum aediles plebis essent, praetores creati sunt. consul comitiis perfectis ad exercitum in Etruriam redit.
Sacerdotes eo anno mortui atque in locum eorum suffecti: Ti. Veturius Philo flamen Martialis in locum M. Aemili Regilli, qui priore anno mortuus erat, creatus inauguratusque; in M. Pomponi Mathonis auguris et decemviri locum creati decemvir M. Aurelius Cotta, augur Ti. Sempronius Gracchus admodum adulescens, quod tum perrarum in mandandis sacerdotiis erat. quadrigae aureae eo anno in Capitolio positae ab aedilibus curulibus C. Livio et M. Servilio Gemino, et ludi Romani biduum instaurati; item per biduum plebeii ab aedilibus P. Aelio P. Villio; et Iovis epulum fuit ludorum causa.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License