Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXI

Caput VI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput VI

44. Haec ea aestate ab Romanis Philippoque gesta terra; classis a Corcyra eiusdem principio aestatis cum L. Apustio legato profecta Maleo superato circa Scyllaeum agri Hermionici Attalo regi coniuncta est. tum vero Atheniensium civitas, cui odio in Philippum per metum iam diu moderata erat, id omne in auxilii praesentis spem effundit. nec unquam ibi desunt linguae promptae ad plebem concitandam; quod genus cum in omnibus liberis civitatibus tum praecipue Athenis, ubi oratio plurimum pollet, favore multitudinis alitur. rogationem extemplo tulerunt plebesque scivit ut Philippi statuae imagines omnes nominaque earum, item maiorum eius virile ac muliebre secus omnium tollerentur delerenturque, diesque festi sacra sacerdotes, quae ipsius maiorumque eius honoris causa instituta essent, omnia profanarentur; loca quoque in quibus positum aliquid inscriptumve honoris eius causa fuisset detestabilia esse, neque in iis quicquam postea poni dedicarique placere eorum quae in loco puro poni dedicarique fas esset; sacerdotes publicos quotienscumque pro populo Atheniensi sociisque, exercitibus et classibus eorum precarentur, totiens detestari atque exsecrari Philippum liberos eius regnumque, terrestres navalesque copias, Macedonum genus omne nomenque. additum decreto: si quis quid postea quod ad notam ignominiamque Philippi pertineret ferret, id omne populum Atheniensem iussurum; si quis contra ignominiam prove honore eius dixisset fecissetve, qui occidisset eum iure caesurum. postremo inclusum, ut omnia quae adversus Pisistratidas decreta quondam erant eadem in Philippo servarentur. Athenienses quidem litteris verbisque, quibus solis valent, bellum adversus Philippum gerebant.

45. Attalus Romanique cum Piraeum primo ab Hermione petissent, paucos ibi morati dies oneratique aeque immodicis ad honores sociorum atque in ira adversus hostem fuerant Atheniensium decretis, navigant a Piraeo Andrum. et cum in portu quem Gaureion vocant constitissent, missis qui temptarent oppidanorum animos, si voluntate tradere urbem quam vim experiri mallent, postquam praesidio regio arcem teneri nec se potestatis suae esse respondebant, expositis copiis apparatuque omni urbium oppugnandarum diversis partibus rex et legatus Romanus ad urbem subeunt. plus aliquanto Graecos Romana arma signaque non ante visa animique militum tam prompte succedentium muros terruere; itaque fuga extemplo in arcem facta est, urbe hostes potiti. et in arce cum biduum loci se magis quam armorum fiducia tenuissent, tertio die pacti ipsi praesidiumque ut cum singulis vestimentis Delium Boeotiae transveherentur, urbem arcemque tradiderunt. ea ab Romanis regi Attalo concessa: praedam ornamentaque urbis ipsi avexerunt. Attalus, ne desertam haberet insulam, et Macedonum fere omnibus et quibusdam Andriorum ut manerent persuasit. postea et ab Delio qui ex pacto travecti eo fuerant promissis regis, cum desiderium quoque patriae facilius ad credendum inclinaret animos, revocati.
Ab Andro Cythnum traiecerunt; ibi dies aliquot oppugnanda urbe nequiquam absumpti et, quia vix operae pretium erat, abscessere. ad Prasias - continentis Atticae is locus est - Issaeorum viginti lembi classi Romanorum adiuncti sunt. ii missi ad populandos Carystiorum agros; cetera classis Geraestum, nobilem Euboeae portum, dum ab Carysto Issaei redirent, tenuit. inde omnes velis in altum datis mari medio praeter Scyrum insulam Icum pervenere. ibi paucos dies saeviente Borea retenti, ubi prima tranquillitas data est, Sciathum traiecere, vastatam urbem direptamque nuper a Philippo. per agros palati milites frumentum et si qua alia usui esse ad vescendum poterant ad naves rettulere; praedae nec erat quicquam nec meruerant Graeci cur diriperentur. inde Cassandream petentes primo ad Mendaeum, maritimum civitatis eius vicum, tenuere. inde cum superato promunturio ad ipsa moenia urbis circumagere classem vellent, saeva coorta tempestate prope obruti fluctibus dispersi magna ex parte amissis armamentis in terram effugerunt. omen quoque ea maritima tempestas ad rem terra gerendam fuit. nam conlectis in unum navibus expositisque copiis adgressi urbem cum multis volneribus repulsi - et erat validum ibi regium praesidium - inrito incepto regressi ad Canastraeum Pallenes traiecere. inde superato Toronae promunturio navigantes Acanthum petiere. ibi primo ager vastatus, deinde ipsa urbs vi capta ac direpta; nec ultra progressi - iam enim et graves praeda naves habebant - retro unde venerant Sciathum et ab Sciatho Euboeam repetunt.

46. Ibi relicta classe decem navibus expeditis sinum Maliacum intravere ad conloquendum cum Aetolis de ratione gerendi belli. Pyrrhias Aetolus princeps legationis eius fuit quae ad communicanda consilia Heracleam cum rege et cum Romano legato venit. petitum ex foedere ab Attalo est ut mille milites <mitteret>; tantum enim numerum bellum gerentibus adversus Philippum debebat. id negatum Aetolis, quod illi quoque gravati prius essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque abstrahere eum inde respectu rerum suarum potuissent. ita Aetoli cum spe magis Romanis omnia pollicentibus quam cum auxilio dimissi; Apustius cum Attalo ad classem redit.
Inde agitari de Oreo oppugnando coeptum. valida ea civitas et moenibus et, quia ante fuerat temptata, firmo erat praesidio: coniunxerant se iis post expugnationem Andri cum praefecto Acesimbroto viginti Rhodiae naves, tectae omnes. eam classem in stationem ad Zelasium miserunt - Phthiotidis super Demetriadem promunturium est peropportune obiectum - ut, si quid inde moverent Macedonum naves, in praesidio essent. Heraclides praefectus regius classem ibi tenebat magis per occasionem, si quam neglegentia hostium dedisset, quam aperta vi quicquam ausurus. Oreum diversi Romani et rex Attalus oppugnabant, Romani a maritima arce, regii adversus vallem inter duas iacentem arces, qua et muro intersaepta urbs est. et ut loca diversa, sic dispari modo etiam oppugnabant: Romanus testudinibus et vineis et ariete ad movendo muris, regii ballistis catapultisque et alio omni genere tormentorum tela ingerentes et pondere ingenti saxa; faciebant et cuniculos et quidquid aliud priore oppugnatione expertum profuerat. ceterum non plures tantum Macedones quam ante tuebantur urbem arcesque sed etiam praesentioribus animis, et castigationis regis in admissa culpa et simul minarum, simul promissorum in futurum memores. itaque cum praeter spem tempus ibi traheretur plusque in obsidione et in operibus quam in oppugnatione celeri spei esset, interim et aliud agi posse ratus legatus <militibus> relictis, quod satis videbatur ad opera perficienda, traicit in proxima continentis Larisamque - non illam in Thessalia nobilem urbem, sed alteram quam Cremasten vocant - subito adventu praeter arcem cepit. Attalus quoque Pteleon nihil minus quam tale quicquam in alterius oppugnatione urbis timentibus oppressit. et iam cum opera in effectu erant circa Oreum, tum praesidium quod intus erat labore adsiduo, vigiliis diurnis pariter nocturnisque et volneribus confectum. muri quoque pars ariete incusso subruta multis iam locis prociderat, perque apertum ruina iter nocte Romani in arcem quae super portum est perruperunt.
Attalus luce prima signo ex arce dato ab Romanis et ipse urbem invasit stratis magna ex parte muris: praesidium oppidanique in arcem alteram perfugere, unde biduo post deditio facta. urbs regi, captiva corpora Romanis cessere.

47. Iam autumnale aequinoctium instabat, et est sinus Euboicus quem Coela vocant suspectus nautis; itaque ante hiemales motus evadere inde cupientes Piraeum, unde profecti ad bellum erant, repetunt. Apustius triginta navibus ibi relictis super Maleum navigat Corcyram. regem statum initiorum Cereris ut sacris interesset tenuit; secundum initia et ipse in Asiam se recepit Acesimbroto et Rhodiis domum remissis. haec ea aestate terra marique adversus Philippum sociosque eius ab consule et legato Romanis adiuvantibus rege Attalo et Rhodiis gesta.
Consul alter C. Aurelius ad confectum bellum cum in provinciam venisset, haud clam tulit iram adversus praetorem quod absente se rem gessisset. misso igitur eo in Etruriam ipse in agrum hostium legiones induxit populandoque cum praeda maiore quam gloria bellum gessit. L. Furius simul quod in Etruria nihil erat rei quod gereret, simul Gallico triumpho imminens quem absente consule irato atque invidente facilius impetrari posse ratus <est>, Romam inopinato cum venisset, senatum in aede Bellonae habuit expositisque rebus gestis ut triumphanti sibi in urbem invehi liceret petit.

48. Apud magnam partem senatus et magnitudine rerum gestarum valebat et gratia. maiores natu negabant triumphum et quod alieno exercitu rem gessisset et quod provinciam reliquisset cupiditate rapiendi per occasionem triumphi: id vero eum nullo exemplo fecisse. consulares praecipue expectandum fuisse consulem censebant - potuisse enim castris prope urbem positis tutanda colonia ita ut acie non decerneret in adventum eius rem extrahere - et quod praetor non fecisset, senatui faciendum esse ut consulem expectaret: ubi coram disceptantes consulem et praetorem audissent verius de causa existimaturos esse. magna pars senatus nihil praeter res gestas et an in magistratu suis quis auspiciis gessisset censebant spectare senatum debere: ex duabus coloniis, quae velut claustra ad cohibendos Gallicos tumultus oppositae fuissent, cum una direpta et incensa esset traiecturumque id incendium velut ex continentibus tectis in alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem praetori faciendum fuisse? nam si sine consule geri nihil oportuerit, aut senatum peccasse qui exercitum praetori dederit - potuisse enim sicut non praetoris sed consulis exercitu rem geri voluerit, ita finire senatus consulto ne per praetorem sed per consulem gereretur - aut consulem qui non, cum exercitum ex Etruria transire in Galliam iussisset, ipse Arimini occurrerit ut bello interesset quod sine eo geri fas non esset. non expectare belli tempora moras et dilationes imperatorum, et pugnandum esse interdum non quia velis sed quia hostis cogat. pugnam ipsam eventumque pugnae spectari debere: fusos caesosque hostes, castra capta ac direpta, coloniam liberatam obsidione, alterius coloniae captivos reciperatos restitutosque suis, debellatum uno proelio esse. non homines tantum ea victoria laetatos sed diis quoque immortalibus per triduum supplicationes habitas, quod bene ac feliciter, non quod male ac temere res publica a L. Furio praetore gesta esset. data fato etiam quodam Furiae genti Gallica bella.

49. Huius generis orationibus ipsius amicorumque victa est praesentis gratia praetoris absentis consulis maiestas triumphumque frequentes L. Furio decreverunt. triumphavit de Gallis in magistratu L. Furius praetor et in aerarium tulit trecenta viginti milia aeris, argenti <bigati> centum septuaginta milia mille quingentos. neque captivi ulli ante currum ducti neque spolia praelata neque milites secuti: omnia praeter victoriam penes consulem esse apparebat.
Ludi deinde a P. Cornelio Scipione quos consul in Africa voverat magno apparatu facti. et de agris militum eius decretum ut quot quisque eorum annos in Hispania aut in Africa militasset, in singulos annos bina iugera agri acciperet: eum agrum decemviri adsignarent. triumviri item creati ad supplendum Venusinis colonorum numerum, quod bello Hannibalis attenuatae vires eius coloniae erant, C. Terentius Varro T. Quinctius Flamininus P. Cornelius Cn. f. Scipio; hi colonos Venusiam adscripserunt.
Eodem anno C. Cornelius Cethegus, qui proconsul Hispaniam obtinebat, magnum hostium exercitum in agro Sedetano fudit. quindecim milia Hispanorum eo proelio dicuntur caesa, signa militaria capta octo et septuaginta. C. Aurelius consul cum ex provincia Romam comitiorum causa venisset, non id quod animis praeceperant questus est, non expectatum se ab senatu neque disceptandi cum praetore consuli potestatem factam, sed ita triumphum decresse senatum ut nullius nisi eius qui triumphaturus esset et <non> eorum qui bello interfuissent verba audiret: maiores ideo instituisse ut legati tribuni centuriones milites denique triumpho adessent, ut testes rerum gestarum eius cui tantus honos haberetur populus Romanus videret. ecquem ex eo exercitu qui cum Gallis pugnaverit, si non militem, lixam saltem fuisse quem percunctari posset senatus quid veri praetor vanive adferret? comitiis deinde diem edixit, quibus creati sunt consules L. Cornelius Lentulus P. Villius Tappulus. praetores inde facti L. Quinctius Flamininus L. Valerius Flaccus L. Villius Tappulus Cn. Baebius Tamphilus.

50. Annona quoque eo anno pervilis fuit; frumenti vim magnam ex Africa advectam aediles curules M. Claudius Marcellus et Sex. Aelius Paetus binis aeris in modios populo diviserunt. et ludos Romanos magno apparatu fecerunt; diem unum instaurarunt; signa aenea quinque ex multaticio argento in aerario posuerunt. plebeii ludi ab aedilibus L. Terentio Massiliota et Cn. Baebio Tamphilo, qui praetor designatus erat, ter toti instaurati. et ludi funebres eo anno per quadriduum in foro mortis causa <M.> Valeri Laevini a P. et M. filiis eius facti et munus gladiatorium datum ab iis; paria quinque et viginti pugnarunt. M. Aurelius Cotta decemvir sacrorum mortuus: in eius locum M'. Acilius Glabrio suffectus.
Comitiis aediles curules creati sunt forte ambo qui statim occipere magistratum non possent. nam C. Cornelius Cethegus absens creatus erat, cum Hispaniam obtineret provinciam; C. Valerius Flaccus, quem praesentem creaverant, quia flamen Dialis erat iurare in leges non poterat; magistratum autem plus quinque dies, nisi qui iurasset in leges, non licebat gerere. petente Flacco ut legibus solveretur, senatus decrevit ut si aedilis qui pro se iuraret arbitratu consulum daret, consules si iis videretur cum tribunis plebis agerent uti ad plebem ferrent. datus qui iuraret pro fratre L. Valerius Flaccus praetor designatus; tribuni ad plebem tulerunt plebesque scivit ut perinde esset ac si ipse aedilis iurasset. et de altero aedile scitum plebi est factum: rogantibus tribunis quos duos in Hispaniam cum imperio ad exercitus ire iuberent, ut C. Cornelius aedilis curulis ad magistratum gerendum veniret et L. Manlius Acidinus decederet de provincia multos post annos, plebes Cn.
Cornelio Lentulo et L. Stertinio pro consulibus imperium esse in Hispania iussit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License