Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXIV

Caput IV

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Caput IV

36. Haec conscripta castris propius urbem motis Lacedaemonem mittuntur. nec sane quicquam eorum satis placebat tyranno, nisi quod praeter spem reducendorum exulum mentio nulla facta erat; maxime autem omnium ea res offendebat quod et naves et maritimae civitates ademptae erant. fuerat autem ei magno fructui mare omnem oram <a> Maleo praedatoriis navibus infestam habenti; iuventutem praeterea civitatium earum ad supplementum longe optimi generis militum habebat. has condiciones quamquam ipse in secreto volutaverat cum amicis, volgo tamen omnes fama ferebant, vanis ut ad ceteram fidem sic ad secreta tegenda satellitum regiorum ingeniis. non tam omnia universi quam ea quae ad quemque pertinerent singuli carpebant. qui exulum coniuges in matrimonio habebant aut ex bonis eorum aliquid possederant, tamquam amissuri, non reddituri indignabantur. servis liberatis a tyranno non inrita modo futura libertas sed multo foedior quam fuisset ante servitus redeuntibus in iratorum dominorum potestatem ante oculos obversabatur. mercennarii milites et pretia militiae casura in pace aegre ferebant et reditum sibi nullum esse in civitates videbant infensas non tyrannis magis quam satellitibus eorum.

37. Haec inter se primo circulos serentes fremere; deinde subito ad arma discurrerunt. quo tumultu cum per se satis inritatam multitudinem cerneret tyrannus, contionem advocari iussit. ubi cum ea quae imperarentur ab Romanis exposuisset et graviora atque indigniora quaedam falso adfinxisset, et ad singula nunc ab universis nunc a partibus contionis acclamaretur, interrogavit quid se respondere ad ea aut quid facere vellent. prope una voce omnes nihil responderi et bellum geri iusserunt; et pro se quisque, qualia multitudo solet, bonum animum habere et bene sperare iubentes, fortes fortunam adiuvare aiebant. his vocibus incitatus tyrannus et Antiochum Aetolosque adiuturos pronuntiat et sibi ad obsidionem sustinendam copiarum adfatim esse. exciderat pacis mentio ex omnium animis, et in stationes non ultra quieturi discurrunt. paucorum excursio lacessentium et emissa iacula extemplo et Romanis dubitationem quin bellandum esset exemerunt. levia inde proelia per quadriduum primum sine ullo satis certo eventu commissa. quinto die prope iusta pugna adeo paventes in oppidum Lacedaemonii compulsi sunt ut quidam milites Romani terga fugientium caedentes per intermissa, ut tunc erant, moenia urbem intrarint.

38. Et tunc quidem Quinctius satis eo terrore coercitis excursionibus hostium nihil praeter ipsius oppugnationem urbis superesse ratus, missis qui omnes navales socios a Gytheo accerserent, ipse interim cum tribunis militum ad visendum urbis situm moenia circumvehitur. fuerat quondam sine muro Sparta; tyranni nuper locis patentibus planisque obiecerant murum: altiora loca et difficiliora aditu stationibus armatorum pro munimento obiectis tutabantur. ubi satis omnia inspexit, corona oppugnandum ratus omnibus copiis-erant autem Romanorum sociorumque, simul peditum equitumque, simul terrestrium ac navalium copiarum, ad quinquaginta milia hominum - urbem cinxit. alii scalas, alii ignem, alii alia quibus non oppugnarent modo sed etiam terrerent, portabant. iussi clamore sublato subire undique omnes, ut qua primum occurrerent quave opem ferrent ad omnia simul paventes Lacedaemonii ignorarent. quod roboris in exercitu erat, trifariam divisum: parte una a Phoebeo, altera a Dictynnaeo, tertia ab eo loco quem Heptagonias appellant - omnia autem haec aperta sine muro loca sunt-adgredi iubet. cum tantus undique terror urbem circumvasisset, primo tyrannus et ad clamores repentinos et ad nuntios trepidos motus, ut quisque maxime laboraret locus, aut ipse occurrebat aut aliquos mittebat; deinde circumfuso undique pavore ita obtorpuit ut nec dicere quod in rem esset nec audire posset, nec inops modo consilii sed vix mentis compos esset.

39. Romanos primo sustinebant in angustiis Lacedaemonii, ternaeque acies tempore uno locis diversis pugnabant; deinde crescente certamine nequaquam erat proelium par. missilibus enim Lacedaemonii pugnabant, a quibus se et magnitudine scuti perfacile Romanus tuebatur miles et quod alii vani, alii leves admodum ictus erant. nam propter angustias loci confertamque turbam non modo ad emittenda cum procursu, quo plurimum concitantur, tela spatium habebant, sed ne ut de gradu quidem libero ac stabili conarentur. itaque ex adverso missa tela nulla in corporibus, rara in scutis haerebant; ab circumstantibus ex superioribus locis volnerati quidam sunt; mox progressos iam etiam ex tectis non tela modo sed tegulae quoque inopinantes perculerunt. sublatis deinde supra capita scutis continuatisque ita inter se ut non modo ad caecos ictus sed ne ad inserendum quidem ex propinquo telum loci quicquam esset, testudine facta subibant. et primae angustiae paulisper sua hostiumque refertae turba tenuerunt: postquam in patentiorem viam urbis paulatim urgentes hostem processere, non ultra vis eorum atque impetus sustineri poterant. cum terga vertissent Lacedaemonii et fuga effusa superiora peterent loca, Nabis quidem ut capta urbe trepidans quanam ipse evaderet circumspectabat: Pythagoras cum ad cetera animo officioque ducis fungebatur, tunc vero unus ne caperetur urbs causa fuit; succendi enim aedificia proxima muro iussit. quae cum momento temporis arsissent, ut adiuvantibus ignem qui alias ad extinguendum opem ferre solent, ruere in Romanos tecta nec tegularum modo fragmenta sed etiam ambusta tigna ad armatos pervenire et flamma late fundi, fumus terrorem etiam maiorem quam periculum facere. itaque et qui extra urbem erant Romanorum, tum maxime impetus facientes, recessere a muro et qui iam intraverant, ne incendio ab tergo oriente intercluderentur ab suis, receperunt sese; et Quinctius postquam quid rei esset vidit, receptui canere iussit. ita iam capta prope urbe revocati redierunt in castra.

40. Quinctius plus ex timore hostium quam ex re ipsa spei nactus per triduum insequens territavit eos nunc proeliis lacessendo, nunc operibus, intersaepiendoque quaedam ne exitus ad fugam esset. his comminationibus compulsus tyrannus Pythagoran rursus oratorem misit; quem Quinctius primo aspernatus excedere castris iussit, dein suppliciter orantem advolutumque genibus tandem audivit. prima oratio fuit omnia permittentis arbitrio Romanorum; dein cum ea velut vana et sine effectu nihil proficeret, eo deducta est res ut iis condicionibus quae ex scripto paucis ante diebus editae erant indutiae fierent, pecuniaque et obsides accepti. dum oppugnatur tyrannus, Argivi nuntiis aliis [prope] super alios adferentibus tantum non iam captam Lacedaemonem esse erecti et ipsi, simul eo quod Pythagoras cum parte validissima praesidii excesserat, contempta paucitate eorum qui in arce erant, duce Archippo quodam praesidium expulerunt; Timocratem Pellenensem, quia clementer praefuerat, vivum fide data emiserunt. huic laetitiae Quinctius supervenit pace data tyranno dimissisque ab Lacedaemone Eumene et Rhodiis et L. Quinctio fratre ad classem.

41. Laeta civitas celeberrimum festorum dierum ac nobile ludicrum Nemeorum, die stata propter belli mala praetermissum, in adventum Romani exercitus ducisque indixerunt praefeceruntque ludis ipsum imperatorem. multa erant quae gaudium cumularent: reducti cives ab Lacedaemone erant quos nuper Pythagoras quosque ante Nabis abduxerat; redierant qui post compertam a Pythagora coniurationem et caede iam coepta effugerant; libertatem ex longo intervallo libertatisque auctores Romanos, quibus causa bellandi cum tyranno ipsi fuissent, cernebant. testata quoque ipso Nemeorum die voce praeconis libertas est Argivorum. Achaeis quantum restituti Argi in commune Achaiae concilium laetitiae adferebant, tantum serva Lacedaemon relicta et lateri adhaerens tyrannus non sincerum gaudium praebebant. Aetoli vero eam rem omnibus conciliis lacerare: cum Philippo non ante desitum bellari quam omnibus excederet Graeciae urbibus, tyranno relictam Lacedaemonem; regem autem legitimum, qui in Romanis fuerit castris, ceterosque nobilissimos cives in exilio victuros; Nabidis dominationis satellitem factum populum Romanum. Quinctius ab Argis Elatiam, unde ad bellum Spartanum profectus erat, copias reduxit. sunt qui non ex oppido proficiscentem bellum gessisse tyrannum tradant sed castris adversus Romana positis castra diuque cunctatum, quia Aetolorum auxilia expectasset, coactum ad extremum acie confligere impetu in pabulatores suos a Romanis facto: eo proelio victum castrisque exutum pacem petisse, cum cecidissent quattuordecim milia militum, capta plus quattuor milia essent.

42. Eodem fere tempore et a T. Quinctio de rebus ad Lacedaemonem gestis et a M. Porcio consule ex Hispania litterae allatae. utriusque nomine in dies ternos supplicatio ab senatu decreta est. L. Valerius consul, cum post fusos circa Litanam silvam Boios quietam provinciam habuisset, comitiorum causa Romam rediit et creavit consules P. Cornelium Scipionem Africanum iterum et Ti. Sempronium Longum. horum patres primo anno secundi Punici belli consules fuerant. praetoria inde comitia habita: creati P. Cornelius Scipio et duo Cn. Cornelii, Merenda et Blasio, et Cn. Domitius Ahenobarbus et Sex. Digitius et T. Iuventius Thalna. comitiis perfectis consul in provinciam rediit. novum ius eo anno a Ferentinatibus temptatum, ut Latini qui in coloniam Romanam nomina dedissent cives Romani essent: Puteolos Salernumque et Buxentum adscripti coloni qui nomina dederant, et, cum ob id se pro civibus Romanis ferrent, senatus iudicavit non esse eos cives Romanos.

43. Principio anni quo P. Scipio Africanus iterum et Ti. Sempronius Longus consules fuerunt, legati Nabidis tyranni Romam venerunt. iis extra urbem in aede Apollinis senatus datus est. pax quae cum T. Quinctio convenisset ut rata esset petierunt impetraruntque. de provinciis cum relatum esset, senatus frequens in eam sententiam ibat ut, quoniam in Hispania et Macedonia debellatum foret, consulibus ambobus Italia provincia esset. Scipio satis esse Italiae unum consulem censebat, alteri Macedoniam decernendam esse: bellum grave ab Antiocho imminere, iam ipsum sua sponte in Europam transgressum. quid deinde facturum censerent, cum hinc Aetoli, haud dubii hostes, vocarent ad bellum, illinc Hannibal, Romanis cladibus insignis imperator, stimularet? dum de provinciis consulum disceptatur, praetores sortiti sunt: Cn. Domitio urbana iurisdictio, T. Iuventio peregrina evenit, P. Cornelio Hispania ulterior, Sex. Digitio citerior, duobus Cn. Corneliis, Blasioni Sicilia, Merendae Sardinia. in Macedoniam novum exercitum transportari non placuit, eum qui esset ibi reduci in Italiam a Quinctio ac dimitti; item eum exercitum dimitti qui cum M. Porcio Catone in Hispania esset; consulibus ambobus Italiam provinciam esse et duas urbanas scribere eos legiones, ut dimissis quos senatus censuisset exercitibus octo omnino Romanae legiones essent.

44. Ver sacrum factum erat priore anno, M. Porcio et L. Valerio consulibus. id cum P. Licinius pontifex non esse recte factum collegio primum, deinde ex auctoritate collegii patribus renuntiasset, de integro faciendum arbitratu pontificum censuerunt ludosque magnos qui una voti essent tanta pecunia quanta adsoleret faciendos: ver sacrum videri pecus quod natum esset inter kal. Martias et pridie kal. Maias P. Cornelio et Ti. Sempronio consulibus. censorum inde comitia sunt habita. creati censores Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus. <ii> principem senatus P. Scipionem consulem, quem et priores censores legerant, legerunt. tres omnino senatores, neminem curuli honore usum, praeterierunt. gratiam quoque ingentem apud eum ordinem pepererunt, quod ludis Romanis aedilibus curulibus imperarunt ut loca senatoria secernerent a populo; nam antea in promiscuo spectarant. equitibus quoque perpaucis adempti equi, nec in ullum ordinem saevitum. atrium Libertatis et villa publica ab iisdem refecta amplificataque. ver sacrum ludique Romani votivi quos voverat Ser. Sulpicius Galba consul facti. cum spectaculo eorum occupati animi hominum essent, Q. Pleminius, qui propter multa in deos hominesque scelera Locris admissa in carcerem coniectus fuerat, comparaverat homines qui pluribus simul locis urbis nocte incendia facerent, ut in consternata nocturno tumultu civitate refringi carcer posset. ea res indicio consciorum palam facta delataque ad senatum est. Pleminius in inferiorem demissus carcerem est necatusque.

45. Coloniae civium Romanorum eo anno deductae sunt Puteolos Volturnum Liternum, treceni homines in singulas. item Salernum Buxentumque coloniae civium Romanorum deductae sunt. deduxere triumviri Ti. Sempronius Longus, qui tum consul erat, M. Servilius Q. Minucius Thermus. ager divisus est, qui Campanorum fuerat. Sipontum item in agrum qui Arpinorum fuerat coloniam civium Romanorum alii triumviri, D. Iunius Brutus M. Baebius Tamphilus M. Helvius deduxerunt. Tempsam item et Crotonem coloniae civium Romanorum deductae. Tempsanus ager de Bruttiis captus erat: Bruttii Graecos expulerant; Crotonem Graeci habebant. triumviri Cn. Octavius L. Aemilius Paulus C. Laetorius Crotonem, Tempsam L. Cornelius Merula Q. <...> C. Salonius deduxerunt. prodigia quoque alia visa eo anno Romae sunt, alia nuntiata. in foro et comitio et Capitolio sanguinis guttae visae sunt; et terra aliquotiens pluvit et caput Volcani arsit. nuntiatum est Nare amni lac fluxisse, pueros ingenuos Arimini sine oculis ac naso et in Piceno agro non pedes, non manus habentem natum. ea prodigia ex pontificum decreto procurata. et sacrificium novemdiale factum est, quod Hadriani nuntiaverant in agro suo lapidibus pluvisse.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License