Titus Livius
Ab Urbe condita

LIBER XXXV

Caput I

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XXXV

Caput I

1. Principio anni quo haec gesta sunt, Sex. Digitius praetor in Hispania citeriore cum civitatibus iis quae post profectionem M. Catonis permultae rebellaverant crebra magis quam digna dictu proelia fecit et adeo pleraque adversa ut vix dimidium militum quam quod acceperat successori tradiderit. nec dubium est quin omnis Hispania sublatura animos fuerit, ni alter praetor P. Cornelius Cn. f. Scipio trans Hiberum multa secunda proelia fecisset, quo terrore non minus quinquaginta oppida ad eum defecerunt. praetor haec gesserat Scipio: idem pro praetore Lusitanos pervastata ulteriore provincia cum ingenti praeda domum redeuntes in ipso itinere adgressus ab hora tertia diei ad octavam incerto eventu pugnavit, numero militum impar, superior aliis; nam et acie frequenti armatis adversus longum et impeditum turba pecorum agmen et recenti milite adversus fessos longo itinere concurrerat. tertia namque vigilia exierant hostes; huic nocturno itineri tres diurnae horae accesserant, nec ulla quiete data laborem viae proelium exceperat. itaque principio pugnae vigoris aliquid in corporibus animisque fuit, et turbaverant primo Romanos; deinde aequata paulisper pugna est. in hoc discrimine ludos Iovi, si fudisset cecidissetque hostes, praetor vovit. tandem gradum acrius intulere Romani cessitque Lusitanus, deinde prorsus terga dedit; et cum institissent fugientibus victores, ad duodecim milia hostium sunt caesa, capti quingenti quadraginta, omnes ferme equites, et signa militaria capta centum triginta quattuor; de exercitu Romano septuaginta et tres amissi. pugnatum haud procul Ilipa urbe est: eo victorem opulentum praeda exercitum P. Cornelius reduxit. ea omnis ante urbem exposita est potestasque dominis suas res cognoscendi facta est; cetera vendenda quaestori data; quod inde refectum est, militi divisum.

2. Nondum ab Roma profectus erat C. Flaminius praetor cum haec in Hispania gerebantur. itaque adversae quam secundae res per ipsum amicosque eius magis sermonibus celebrabantur; et temptaverat, quoniam bellum ingens in provincia exarsisset et exiguas reliquias exercitus ab Sex. Digitio atque eas ipsas plenas pavoris ac fugae accepturus esset, ut sibi unam ex urbanis legionibus decernerent, ad quam cum militem ab se ipso scriptum ex senatus consulto adiecisset, eligeret ex omni numero sex milia et ducentos pedites, equites trecentos: ea se legione - nam in Sex. Digiti exercitu haud multum spei esse - rem gesturum. seniores negare ad rumores a privatis temere in gratiam magistratuum confictos senatus consulta facienda esse: nisi quod aut praetores ex provinciis scriberent aut legati renuntiarent, nihil ratum haberi debere; si tumultus in Hispania esset, placere tumultuarios milites extra Italiam scribi a praetore. mens ea senatus fuit ut in Hispania tumultuarii milites legerentur. Valerius Antias et in Siciliam navigasse dilectus causa C. Flaminium scribit et, ex Sicilia Hispaniam petentem, tempestate in Africam delatum vagos milites de exercitu P. Africani sacramento rogasse; his duarum provinciarum dilectibus tertium in Hispania adiecisse.

3. Nec in Italia segnius Ligurum bellum crescebat. Pisas iam quadraginta milibus hominum, adfluente cotidie multitudine ad famam belli spemque praedae, circumsedebant. Minucius consul Arretium die quam edixerat ad conveniendum militibus venit. inde quadrato agmine ad Pisas duxit, et cum hostes non plus mille passuum ab oppido trans fluvium movissent castra, consul urbem haud dubie servatam adventu suo est ingressus. postero die et ipse trans fluvium quingentos ferme passus ab hoste posuit castra. inde levibus proeliis a populationibus agrum sociorum tutabatur: in aciem exire non audebat novo milite et ex multis generibus hominum conlecto necdum noto satis inter se ut fidere alii aliis possent. Ligures multitudine freti et in aciem exibant, parati de summa rerum decernere, et abundantes militum numero passim multas manus per extrema finium ad praedandum mittebant, et cum coacta vis magna pecorum praedaeque esset, paratum erat praesidium per quod in castella eorum vicosque ageretur.

4. Cum bellum Ligustinum ad Pisas constitisset, consul alter, L. Cornelius Merula, per extremos Ligurum fines exercitum in agrum Boiorum induxit, ubi longe alia belli ratio quam cum Liguribus erat. consul in aciem exibat, hostes pugnam detractabant; praedatumque ubi nemo obviam exiret discurrebant Romani, Boi diripi sua impune quam tuendo ea conserere certamen malebant. postquam omnia ferro ignique satis evastata erant, consul agro hostium excessit et ad Mutinam agmine incauto, ut inter pacatos, ducebat. Boi ut egressum finibus suis hostem sensere, sequebantur silenti agmine, locum insidiis quaerentes. nocte praetergressi castra Romana saltum qua transeundum erat Romanis insederunt. id cum parum occulte fecissent, consul, qui multa nocte solitus erat movere castra, ne nox terrorem in tumultuario proelio augeret lucem expectavit et, cum luce moveret, tamen turmam equitum exploratum misit. postquam relatum est quantae copiae et in quo loco essent, totius agminis sarcinas in medium coici iussit et triarios vallum circumicere, cetero exercitu instructo ad hostem accessit. idem et Galli fecerunt, postquam apertas esse insidias et recto ac iusto proelio, ubi vera vinceret virtus, dimicandum viderunt.

5. Hora secunda ferme concursum est. sinistra sociorum [equitum] ala et extraordinarii prima in acie pugnabant; praeerant duo consulares legati, M. Marcellus et Ti. Sempronius prioris anni consul. novus consul nunc ad prima signa erat, nunc legiones continebat in subsidiis, ne certaminis studio prius procurrerent quam datum signum esset. equites earum extra aciem in locum patentem Q. et P. Minucios tribunos militum educere iussit, unde cum signum dedisset impetum ex aperto facerent. haec agenti nuntius venit a Ti. Sempronio Longo non sustinere extraordinarios impetum Gallorum: et caesos permultos esse et qui supersint partim labore, partim metu remisisse ardorem pugnae; legionem alteram ex duabus, si videretur, submitteret, priusquam ignominia acciperetur. secunda missa est legio et extraordinarii recepti. tum redintegrata est pugna, cum et recens miles et frequens ordinibus legio successisset; et sinistra ala ex proelio subducta est, dextra in primam aciem subiit. sol ingenti ardore torrebat minime patientia aestus corpora Gallorum; densis tamen ordinibus nunc alii in alios, nunc in scuta incumbentes sustinebant impetus Romanorum. quod ubi animadvertit consul, ad perturbandos ordines eorum C. Livium Salinatorem, qui praeerat alariis equitibus, quam concitatissimos equos immittere iubet et legionarios equites in subsidiis esse. haec procella equestris primo confudit et turbavit, deinde dissipavit aciem Gallorum, non tamen ut terga darent. obstabant duces, hastilibus caedentes terga trepidantium et redire in ordines cogentes; sed interequitantes alarii non patiebantur. consul obtestabatur milites ut paululum adniterentur: victoriam in manibus esse; dum turbatos et trepidantes viderent, instarent; si restitui ordines sissent, integro rursus eos proelio et dubio dimicaturos. inferre vexillarios iussit signa. omnes conisi tandem averterunt hostem. postquam terga dabant et in fugam passim effundebantur, tum ad persequendos eos legionarii equites immissi. quattuordecim milia Boiorum eo die sunt caesa; vivi capti mille nonaginta duo, equites septingenti viginti unus, tres duces eorum, signa militaria ducenta duodecim, carpenta sexaginta tria. nec Romanis incruenta victoria fuit: supra quinque milia militum, ipsorum aut sociorum, amissa, centuriones tres et viginti, praefecti socium quattuor et M. Genucius et Q. et M. Marcii tribuni militum secundae legionis.

6. Eodem fere tempore duorum consulum litterae allatae sunt, L. Corneli de proelio ad Mutinam cum Bois facto et Q. Minuci a Pisis: comitia suae sortis esse, ceterum adeo suspensa omnia in Liguribus se habere ut abscedi inde sine pernicie sociorum et damno rei publicae non posset. si ita videretur patribus, mitterent ad collegam ut is, qui profligatum bellum haberet, ad comitia Romam rediret; si id facere gravaretur, quod non suae sortis id negotium esset, se quidem facturum quodcumque senatus censuisset; sed etiam atque etiam viderent ne magis e re publica esset interregnum iniri quam ab se in eo statu relinqui provinciam. senatus C. Scribonio negotium dedit ut duos legatos ex ordine senatorio mitteret ad L. Cornelium consulem, qui litteras collegae ad senatum missas deferrent ad eum et nuntiarent senatum, ni is ad magistratus subrogandos Romam veniret, potius quam Q. Minucium a bello integro avocaret interregnum iniri passurum. missi legati renuntiarunt L. Cornelium ad magistratus subrogandos Romam venturum. de litteris L. Corneli, quas scripserat secundum proelium cum Bois factum, disceptatio in senatu fuit, quia privatim plerisque senatoribus legatus M. Claudius scripserat fortunae populi Romani et militum virtuti gratiam habendam quod res bene gesta esset: consulis opera et militum aliquantum amissum et hostium exercitum, cuius delendi oblata fortuna fuerit, elapsum. milites eo plures perisse quod tardius ex subsidiis qui laborantibus opem ferrent successissent; hostes e manibus emissos quod equitibus legionariis et tardius datum signum esset et persequi fugientes non licuisset.

7. De ea re nihil temere decerni placuit; ad frequentiores consultatio dilata est. instabat enim cura alia, quod civitas faenore laborabat et quod, cum multis faenebribus legibus constricta avaritia esset, via fraudis inita erat ut in socios, qui non tenerentur iis legibus, nomina transcriberent; ita libero faenore obruebantur debitores. cuius coercendi cum ratio quaereretur, diem finiri placuit Feralia quae proxime fuissent, ut qui post eam diem socii civibus Romanis credidissent pecunias profiterentur, et ex ea die pecuniae creditae quibus debitor vellet legibus ius creditori diceretur. inde postquam professionibus detecta est magnitudo aeris alieni per hanc fraudem contracti, M. Sempronius tribunus plebis ex auctoritate patrum plebem rogavit plebesque scivit ut cum sociis ac nomine Latino creditae pecuniae ius idem quod cum civibus Romanis esset.
Haec in Italia domi militiaeque acta. in Hispania nequaquam tantum belli fuit quantum auxerat fama. C. Flaminius in citeriore Hispania oppidum Illuciam in Oretanis cepit, deinde in hibernacula milites deduxit; et per hiemem proelia aliquot nulla memoria digna adversus latronum magis quam hostium excursiones, vario tamen eventu nec sine militum iactura sunt facta. maiores gestae res a M. Fulvio. is apud Toletum oppidum cum Vaccaeis Vettonibusque et Celtiberis signis conlatis dimicavit, exercitum earum gentium fudit fugavitque, regem Hilernum vivum cepit.

8. Cum haec in Hispania gerebantur, comitiorum iam appetebat dies. itaque L. Cornelius consul relicto ad exercitum M. Claudio legato Romam venit. is in senatu cum de rebus ab se gestis disservisset quoque statu provincia esset, questus est cum patribus conscriptis quod tanto bello una secunda pugna tam feliciter perfecto non esset habitus diis immortalibus honos; postulavit deinde, supplicationem simul triumphumque decernerent. prius tamen quam relatio fieret, Q. Metellus, qui consul dictatorque fuerat, litteras eodem tempore dixit et consulis L. Corneli ad senatum et M. Marcelli ad magnam partem senatorum allatas esse inter se pugnantes, eoque dilatam esse consultationem ut praesentibus auctoribus earum litterarum disceptaretur. itaque expectasse sese ut consul, qui sciret ab legato suo adversus se scriptum aliquid, cum ipsi veniendum esset, deduceret eum secum Romam, cum etiam verius esset Ti. Sempronio imperium habenti tradi exercitum quam legato: nunc videri amotum de industria qui, <si> ea quae scripsisset praesens diceret, arguere coram et, si quid vani adferret, argui posset, donec ad liquidum veritas explorata esset; itaque nihil eorum quae postularet consul decernendum in praesentia censere. cum pergeret nihilo segnius referre ut supplicationes decernerentur triumphantique sibi urbem invehi liceret, M. et C. Titinii tribuni plebis se intercessuros si de ea re fieret senatus consultum dixerunt.

9. Censores erant priore anno creati Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus. Cornelius lustrum condidit. censa sunt civium capita CCXLIIIDCCIV. aquae ingentes eo anno fuerunt et Tiberis loca plana urbis inundavit; circa portam Flumentanam etiam conlapsa quaedam ruinis sunt. et porta Caelimontana fulmine icta est murusque circa multis locis de caelo tactus; et Ariciae et Lanuvii et in Aventino lapidibus pluit; et a Capua nuntiatum est examen vesparum ingens in forum advolasse et in Martis aede consedisse: eas conlectas cum cura et igni crematas esse. horum prodigiorum causa decemviri libros adire iussi, et novemdiale sacrum factum et supplicatio indicta est atque urbs lustrata. iisdem diebus aediculam Victoriae Virginis prope aedem Victoriae M. Porcius Cato dedicavit biennio post quam vovit. eodem anno coloniam Latinam in castrum Frentinum triumviri deduxerunt A. Manlius Volso L. Apustius Fullo Q. Aelius Tubero, cuius lege deducebatur. tria milia peditum iere, trecenti equites, numerus exiguus pro copia agri. dari potuere tricena iugera in pedites, sexagena in equites: Apustio auctore tertia pars agri dempta est, quo postea, si vellent, novos colonos adscribere possent; vicena iugera pedites, quadragena equites acceperunt.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License