IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
39.
Consul postquam detractari certamen vidit, postero die in consilium advocavit,
quid sibi faciendum esset, si Antiochus pugnandi copiam non faceret? instare
hiemem; aut sub pellibus habendos milites fore, aut, si concedere in hiberna
vellet, differendum esse in aestatem bellum. nullum umquam hostem Romani aeque
contempserunt. conclamatum undique est, duceret extemplo et uteretur ardore
militum, qui, tamquam non pugnandum cum tot milibus hostium, sed par numerus
pecorum trucidandus esset, per fossas, per vallum castra invadere parati erant,
si in proelium hostis non exiret. Cn. Domitius ad explorandum iter, et qua
parte adiri hostium vallum posset, missus, postquam omnia certa rettulit,
postero die propius admoveri castra placuit; tertio signa in medium campi
prolata et instrui acies coepta est. nec Antiochus ultra tergiversandum ratus,
ne et suorum animos minueret detractando certamen et hostium spem augeret, et
ipse copias eduxit, tantum progressus a castris, ut dimicaturum appareret.
Romana acies unius prope formae fuit et hominum et armorum genere. duae
legiones Romanae, duae socium ac Latini nominis erant; quina milia et quadringenos
singulae habebant. Romani mediam aciem, cornua Latini tenuerunt; hastatorum
prima signa, dein principum erant, triarii postremos claudebant. extra hanc
velut iustam aciem a parte dextra consul Achaeorum caetratis immixtos
auxiliares Eumenis, tria milia ferme peditum, aequata fronte instruxit; ultra
eos equitum minus tria milia opposuit, ex quibus Eumenis octingenti, reliquus
omnis Romanus equitatus erat; extremos Trallis et Cretensis - quingentorum
utrique numerum explebant - statuit. laevum cornu non egere videbatur obiectis
talibus auxiliis, quia flumen ab ea parte ripaeque deruptae claudebant;
quattuor tamen inde turmae equitum oppositae. haec summa copiarum erat Romanis,
et duo milia mixtorum Macedonum Thracumque, qui voluntate secuti erant; hi
praesidio castris relicti sunt. XVIelephantos post triarios in subsidio
locaverunt; nam praeterquam quod multitudinem regiorum elephantorum - erant
autem quattuor et quinquaginta - sustinere non videbantur posse, ne pari quidem
numero Indicis Africi resistunt, sive quia magnitudine - longe enim illi
praestant - sive robore animorum vincuntur.
40. Regia acies varia magis multis gentibus, dissimilitudine armorum auxiliorumque erat. decem et sex milia peditum more Macedonum armati fuere, qui phalangitae appellabantur. haec media acies fuit, in fronte in decem partes divisa; partes eas interpositis binis elephantis distinguebat; a fronte introrsus in duos et triginta ordines armatorum acies patebat. hoc et roboris in regiis copiis erat, et perinde cum alia specie tum eminentibus tantum inter armatos elephantis magnum terrorem praebebat. ingentes ipsi erant; addebant speciem frontalia et cristae et tergo impositae turres turribusque superstantes praeter rectorem quaterni armati. ad latus dextrum phalangitarum mille et quingentos Gallograecorum pedites opposuit. his tria milia equitum loricatorum - cataphractos ipsi appellant - adiunxit. addita his ala mille ferme equitum; agema eam vocabant; Medi erant, lecti viri, et eiusdem regionis mixti multarum gentium equites. continens his grex sedecim elephantorum est oppositus in subsidiis. ab eadem parte, paulum producto cornu, regia cohors erat; argyraspides a genere armorum appellabantur; Dahae deinde, equites sagittarii, mille et ducenti; tum levis armatura, trium milium, pari ferme numero, pars Cretenses, pars Tralles; duo milia et quingenti Mysi sagittarii his adiuncti erant. extremum cornu claudebant quattuor milia, mixti Cyrtii funditores et Elymaei sagittarii. ab laevo cornu phalangitis adiuncti erant Gallograeci pedites mille et quingenti et similiter his armati duo milia Cappadocum - ab Ariarathe missi erant regi; inde auxiliares mixti omnium generum, duo milia septingenti, et tria milia cataphractorum equitum et mille alii equites, regia ala levioribus tegumentis suis equorumque, alio haud dissimili habitu; Syri plerique erant Phrygibus et Lydis immixti. ante hunc equitatum falcatae quadrigae et cameli, quos appellant dromadas. his insidebant Arabes sagittarii, gladios tenuis habentes longos quaterna cubita, ut ex tanta altitudine contingere hostem possent. inde alia multitudo, par ei, quae in dextro cornu erat: primi Tarentini, deinde Gallograecorum equitum duo milia et quingenti, inde Neocretes mille et eodem armatu Cares et Cilices mille et quingenti et totidem Tralles et quattuor milia caetratorum: Pisidae erant et Pamphylii et Lycii; tum Cyrtiorum et Elymaeorum paria in dextro cornu locatis auxilia, et sedecim elephanti modico intervallo distantes.
41. Rex ipse in dextro cornu erat; Seleucum filium et Antipatrum fratris filium in laevo praeposuit; media acies tribus permissa, Minnioni et Zeuxidi et Philippo, magistro elephantorum. nebula matutina, crescente die levata in nubes, caliginem dedit; umor inde ab austro velut * perfudit omnia; quae nihil admodum Romanis, eadem perincommoda regiis erant; nam et obscuritas lucis in acie modica Romanis non adimebat in omnis partes conspectum et umor toto fere gravi armatu nihil gladios aut pila hebetabat; regii tam lata acie ne ex medio quidem cornua sua conspicere poterant, nedum extremi inter se conspicerentur, et umor arcus fundasque et iaculorum amenta emollierat. falcatae quoque quadrigae, quibus se perturbaturum hostium aciem Antiochus crediderat, in suos terrorem verterunt. armatae autem in hunc maxime modum erant: cuspides circa temonem ab iugo decem cubita exstantis velut cornua habebant, quibus, quidquid obvium daretur, transfigerent, et in extremis iugis binae circa eminebant falces, altera aequata iugo, altera inferior in terram devexa, illa ut, quidquid ab latere obiceretur, abscideret, haec ut prolapsos subeuntisque contingeret; item ab axibus rotarum utrimque binae eodem modo diversae deligabantur falces. sic armatas quadrigas, quia, si in extremo aut in medio locatae forent, per suos agendae erant, in prima acie, ut ante dictum est, locaverat rex. quod ubi Eumenes vidit, haud ignarus, quam anceps esset pugnae et auxilii genus, si quis pavorem magis equis iniceret, quam iusta adoriretur pugna, Cretenses sagittarios funditoresque et iaculatores <cum aliquot turmis> equitum non confertos, sed quam maxime possent dispersos excurrere iubet et ex omnibus simul partibus tela ingerere. haec velut procella partim vulneribus missilium undique coniectorum partim clamoribus dissonis ita consternavit equos, ut repente velut effrenati passim incerto cursu ferrentur; quorum impetus et levis armatura et expediti funditores et velox Cretensis momento declinabant; et eques insequendo tumultum ac pavorem equis camelisque, et ipsis simul consternatis, augebat clamore et ab alia circumstantium turba multiplici adiecto. ita medio inter duas acies campo exiguntur quadrigae; amotoque inani ludibrio, tum demum ad iustum proelium signo utrimque dato concursum est.
42. Ceterum vana illa res verae mox cladis causa fuit. auxilia enim subsidiaria, quae proxima locata erant, pavore et consternatione quadrigarum territa et ipsa in fugam versa nudarunt omnia usque ad cataphractos equites. ad quos cum dissipatis subsidiis pervenisset equitatus Romanus, ne primum quidem impetum sustinuerunt; pars eorum fusi sunt, alii propter gravitatem tegumentorum armorumque oppressi [sunt]. totum deinde laevum cornu inclinavit, et turbatis auxiliaribus, qui inter equitem et quos appellant phalangitas erant, usque ad mediam aciem terror pervenit. ibi simul perturbati ordines et impeditus intercursu suorum usus praelongarum hastarum - sarisas Macedones vocant --, intulere signa Romanae legiones et pila in perturbatos coniecere. ne interpositi quidem elephanti militem Romanum deterrebant, adsuetum iam ab Africis bellis et vitare impetum beluae et ex transverso aut pilis incessere aut, si propius subire posset, gladio nervos incidere. iam media acies fere omnis a fronte prostrata erat, et subsidia circumita ab tergo caedebantur, cum in parte alia fugam suorum et prope iam ad ipsa castra clamorem paventium accepere. namque Antiochus a dextro cornu, cum ibi fiducia fluminis nulla subsidia cerneret praeter quattuor turmas equitum, et eas, dum applicant se suis, ripam nudantis, impetum in eam partem cum auxiliis et cataphracto equitatu fecit; nec a fronte tantum instabat, sed circumito a flumine cornu iam ab latere urgebat, donec fugati equites primum, dein proximi peditum effuso cursu ad castra compulsi sunt.
43. Praeerat castris M. Aemilius tribunus militum, M. Lepidi filius, qui post paucos annos pontifex maximus factus est. is qua fugam cernebat suorum, cum praesidio omni occurrit et stare primo, deinde redire in pugnam iubebat pavorem et turpem fugam increpans; minae exinde erant, in perniciem suam caecos ruere, ni dicto parerent; postremo dat suis signum, ut primos fugientium caedant, turbam insequentium ferro et vulneribus in hostem redigant. hic maior timor minorem vicit; ancipiti coacti metu primo constiterunt; deinde et ipsi rediere in pugnam, et Aemilius cum suo praesidio - erant autem duo milia virorum fortium - effuse sequenti regi acriter obstitit, et Attalus, Eumenis frater, ab dextro cornu, quo laevum hostium primo impetu fugatum fuerat, <ut> ab sinistro fugam suorum et tumultum circa castra vidit, in tempore cum ducentis equitibus advenit. Antiochus postquam et eos, quorum terga modo viderat, repetentis pugnam et aliam et a castris et ex acie adfluentem turbam conspexit, in fugam vertit equum. ita utroque cornu victores Romani per acervos corporum, quos in media maxime acie cumulaverant, ubi et robur fortissimorum virorum et arma gravitate fugam impedierant, pergunt ad castra diripienda. equites primi omnium Eumenis, deinde et alius equitatus toto passim campo sequuntur hostem et postremos, ut quosque adepti sunt, caedunt. ceterum fugientibus maior pestis, intermixtis quadrigis elephantisque et camelis, erat sua ipsorum turba, cum solutis ordinibus velut caeci super alios alii ruerent et incursu beluarum obtererentur. in castris quoque ingens et maior prope quam in acie caedes est edita; nam et primorum fuga in castra maxime inclinavit, et huius fiducia multitudinis, qui in praesidio erant, pertinacius pro vallo pugnarunt. retenti in portis valloque, quae se impetu ipso capturos crediderant, Romani, postquam tandem perruperunt, ab ira graviorem ediderunt caedem.
44.
Ad quinquaginta milia peditum caesa eo die dicuntur, equitum tria milia; mille
et quadringenti capti et quindecim cum rectoribus elephanti. Romanorum aliquot
vulnerati sunt; ceciderunt non plus trecenti pedites, quattuor et viginti
equites et de Eumenis exercitu quinque et viginti.
Et illo quidem die victores direptis hostium castris cum magna praeda in sua
reverterunt; postero die spoliabant caesorum corpora et captivos contrahebant.
legati ab Thyatira et Magnesia ab Sipylo ad dedendas urbes venerunt. Antiochus
cum paucis fugiens, in ipso itinere pluribus congregantibus se, modica manu
armatorum media ferme nocte Sardis concessit. inde, cum audisset Seleucum
filium et quosdam amicorum Apameam progressos, et ipse quarta vigilia cum
coniuge ac filia petit Apameam. Xenoni
tradita custodia urbis, Timone Lydiae praeposito; quibus spretis consensu
oppidanorum et militum, qui in arce erant, legati ad consulem missi sunt.
45.
Sub idem fere tempus et ab Trallibus et a Magnesia, quae super Maeandrum est,
et ab Epheso ad dedendas urbes venerunt. reliquerat Ephesum Polyxenidas audita
pugna, et classi usque ad Patara Lyciae pervectus, metu stationis Rhodiarum
navium, quae ad Megisten erant, in terram egressus cum paucis itinere pedestri
Syriam petit. Asiae civitates in fidem consulis dicionemque populi Romani sese
tradebant. Sardibus iam consul erat; eo et P. Scipio ab Elaea, cum primum pati
laborem viae potuit, venit.
Sub idem fere tempus caduceator ab Antiocho per P. Scipionem a consule petit
impetravitque, ut oratores mittere liceret regi. paucos post dies Zeuxis, qui
praefectus Lydiae fuerat, et Antipater, fratris filius, venerunt. prius Eumene
convento, quem propter vetera certamina aversum maxime a pace credebant esse,
et placatiore eo et sua et regis spe invento, tum P. Scipionem et per eum
consulem adierunt; praebitoque iis petentibus frequenti consilio ad mandata
edenda, 'non tam, quid ipsi dicamus, habentes venimus' inquit Zeuxis, 'quam ut
a vobis quaeramus, Romani, quo piaculo expiare errorem regis, pacem veniamque
impetrare a victoribus possimus. maximo semper animo victis regibus populisque
ignovistis; quanto id maiore et placatiore animo decet vos facere in hac
victoria, quae vos dominos orbis terrarum fecit? positis iam adversus omnes
mortales certaminibus haud secus quam deos consulere et parcere vos generi
humano oportet.' iam antequam legati venirent, decretum erat, quid
responderetur. respondere Africanum placuit. is in hunc modum locutus fertur:
'Romani ex iis, quae in deum immortalium potestate erant, ea habemus, quae dii
dederunt; animos, qui nostrae mentis sunt, eosdem in omni fortuna gessimus
gerimusque, neque eos secundae res extulerunt nec adversae minuerunt. eius rei,
ut alios omittam, Hannibalem vestrum vobis testem darem, nisi vos ipsos dare
possem. postquam traiecimus Hellespontum, priusquam castra regia, priusquam
aciem videremus, cum communis Mars et incertus belli eventus esset, de pace
vobis agentibus quas pares paribus ferebamus condiciones, easdem nunc victores
victis ferimus: Europa abstinete; Asia omni, quae cis Taurum montem est,
decedite. pro impensis deinde in bellum factis quindecim milia talentum
Euboicorum dabitis, quingenta praesentia, duo milia et quingenta, cum senatus
populusque Romanus pacem comprobaverint; <milia> deinde talentum per
duodecim annos. Eumeni quoque reddi quadringenta talenta et quod frumenti
reliquum ex eo, quod patri debitum est, placet. haec cum pepigerimus, facturos
vos ut pro certo habeamus, erit quidem aliquod pignus, si obsides viginti
nostro arbitratu dabitis; sed numquam satis liquebit nobis ibi pacem esse
populo Romano, ubi Hannibal erit; eum ante omnia deposcimus. Thoantem quoque
Aetolum concitorem Aetolici belli, qui et illorum fiducia vos et vestra illos
in nos armavit, dedetis et cum eo Mnasilochum Acarnana et Chalcidensis Philonem
et Eubulidam. in deteriore sua fortuna pacem faciet rex, quia serius facit,
quam facere potuit. si nunc moratus fuerit, sciat regum maiestatem difficilius
ab summo fastigio ad medium detrahi quam a mediis ad ima praecipitari.' cum iis
mandatis ab rege missi erant legati, ut omnem pacis condicionem acciperent;
itaque Romam mitti legatos placuit. consul in hiberna exercitum Magnesiam ad
Maeandrum et Trallis Ephesumque divisit. Ephesum ad consulem paucos post dies obsides ab
rege adducti sunt, et legati, qui Romam irent, venerunt. Eumenes quoque eodem
tempore profectus est Romam, quo legati regis. secutae eos sunt legationes
omnium Asiae populorum.
46.
Dum haec in Asia geruntur, duo fere sub idem tempus cum triumphi spe
proconsules de provinciis Romam redierunt, Q. Minucius ex Liguribus, M'.
Acilius ex Aetolia. auditis utriusque rebus gestis Minucio negatus triumphus,
Acilio magno consensu decretus; isque triumphans de rege Antiocho et Aetolis
urbem est invectus. praelata in eo triumpho sunt signa militaria ducenta
triginta, et argenti infecti tria milia pondo, signati tetrachmum Atticum
centum decem tria milia, cistophori ducenta undequinquaginta, vasa argentea
caelata multa magnique ponderis; tulit et suppellectilem regiam argenteam ac
vestem magnificam, coronas aureas, dona sociarum civitatium, quadraginta
quinque, spolia omnis generis. captivos nobiles, Aetolos et regios duces, sex et
triginta duxit. Damocritus, Aetolorum dux, paucos ante dies, cum e carcere
noctu effugisset, in ripa Tiberis consecutis custodibus, priusquam
comprehenderetur, gladio se transfixit. milites tantum, qui sequerentur currum,
defuerunt; alioqui magnificus et spectaculo et fama rerum triumphus fuit.
Huius triumphi minuit laetitiam nuntius ex Hispania tristis, adversa pugna in
Bastetanis ductu L. Aemilii proconsulis apud oppidum Lyconem cum Lusitanis sex
milia de Romano exercitu cecidisse, ceteros paventis intra vallum compulsos
aegre castra defendisse et in modum fugientium magnis itineribus in agrum
pacatum reductos. haec ex Hispania nuntiata. ex Gallia legatos Placentinorum et
Cremonensium L. Aurunculeius praetor in senatum introduxit. iis querentibus
inopiam colonorum, aliis belli casibus, aliis morbo absumptis, quosdam taedio
accolarum Gallorum reliquisse colonias, decrevit senatus, uti C. Laelius
consul, si ei videretur, sex milia familiarum conscriberet, quae in eas
colonias dividerentur, et ut L. Aurunculeius praetor triumviros crearet ad eos
colonos deducendos. creati M. Atilius Serranus L. Valerius P. F. Flaccus L.
Valerius C. F. Tappo.
47.
Haud ita multo post, cum iam consularium comitiorum appeteret tempus, C. Laelius
consul ex Gallia Romam rediit. is non solum ex facto absente se senatus
consulto in supplementum Cremonae et Placentiae colonos scripsit, sed, ut novae
coloniae duae in agrum, qui Boiorum fuisset, deducerentur, et rettulit et
auctore eo patres censuerunt.
Eodem tempore litterae L. Aemilii praetoris adlatae de navali pugna ad
Myonnesum facta, et L. Scipionem consulem in Asiam exercitum traiecisse.
victoriae navalis ergo in diem unum supplicatio decreta est, in alterum diem,
quod exercitus Romanus tum primum in Asia posuisset castra, ut ea res prospera
et laeta eveniret. vicenis maioribus hostiis in singulas supplicationes
sacrificare consul est iussus. inde consularia comitia magna contentione
habita. M. Aemilius Lepidus petebat adversa omnium fama, quod provinciam
Siciliam petendi causa non consulto senatu, ut sibi id facere liceret,
reliquisset. petebant cum eo M. Fulvius Nobilior Cn. Manlius <Vulso> M. Valerius Messalla. Fulvius
consul unus creatur, cum ceteri centurias non explessent, isque postero die Cn.
Manlium Lepido deiecto - nam Messalla iacuit - collegam dixit. praetores exinde
facti duo Q. Fabii, Labeo et Pictor - Pictor flamen Quirinalis eo anno
inauguratus fuerat --, M. Sempronius Tuditanus Sp. Postumius Albinus L. Plautius
Hypsaeus L. Baebius Dives.
48. M. Fulvio Nobiliore et Cn. Manlio Vulsone consulibus Valerius Antias auctor est rumorem celebrem Romae fuisse et paene pro certo habitum, recipiendi Scipionis adulescentis causa consulem L. Scipionem et cum eo P. Africanum in colloquium evocatos regis et ipsos comprehensos esse, et ducibus captis confestim ad castra Romana exercitum ductum, eaque expugnata et deletas omnis copias Romanorum esse. ob haec Aetolos sustulisse animos et abnuisse imperata facere, principesque eorum in Macedoniam et in Dardanos et in Thraeciam ad conducenda mercede auxilia profectos. haec qui nuntiarent Romam, A. Terentium Varronem et M. Claudium Lepidum ab A. Cornelio propraetore ex Aetolia missos esse. subtexit deinde fabulae huic legatos Aetolos in senatu inter cetera hoc quoque interrogatos esse, unde audissent imperatores Romanos in Asia captos ab Antiocho rege et exercitum deletum esse; Aetolos respondisse ab suis legatis se, qui cum consule fuerint, certiores factos. rumoris huius quia neminem alium auctorem habeo, neque adfirmata res mea opinione sit nec pro vana praetermissa.
49. Aetoli legati in senatum introducti, cum et causa eos sua et fortuna hortaretur, ut confitendo seu culpae seu errori veniam supplices peterent, orsi a beneficiis in populum Romanum et prope exprobrantes virtutem suam in Philippo bello et offenderunt aures insolentia sermonis et eo, vetera et oblitterata repetendo, rem adduxerunt, ut haud paulo plurium maleficiorum gentis quam beneficiorum memoria subiret animos patrum, et quibus misericordia opus erat, iram et odium irritarent. interrogati ab uno senatore, permitterentne arbitrium de se populo Romano, deinde ab altero, habiturine eosdem quos populus Romanus socios et hostis essent, nihil ad ea respondentes egredi templo iussi sunt. conclamatum deinde prope ab universo senatu est totos adhuc Antiochi Aetolos esse et ex unica ea spe pendere animos eorum; itaque bellum cum haud dubiis hostibus gerendum perdomandosque feroces animos esse. illa etiam res accendit, quod eo ipso tempore, quo pacem ab Romanis petebant, Dolopiae atque Athamaniae bellum inferebant. senatus consultum in M'. Acilii sententiam, qui Antiochum Aetolosque devicerat, factum est, ut Aetoli eo die iuberentur proficisci ab urbe et intra quintum decimum diem Italia excedere. A. Terentius Varro ad custodiendum iter eorum missus, denuntiatumque, si qua deinde legatio ex Aetolis, nisi permissu imperatoris, qui eam provinciam obtineret, et cum legato Romano venisset Romam, pro hostibus omnis futuros. ita dimissi Aetoli.