IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
35. A concilio, ubi ad consulem inter Achaeos Lacedaemoniosque disceptatum est, M. Fulvius, quia iam in exitu annus erat, comitiorum causa profectus Romam creavit consules M. Valerium Messalam et C. Livium Salinatorem, cum M. Aemilium Lepidum inimicum eo quoque anno petentem deiecisset. Praetores inde creati Q. Marcius Philippus M. Claudius Marcellus C. Stertinius C. Atinius P. Claudius Pulcher L. Manlius Acidinus. Comitiis perfectis consulem M. Fulvium in provinciam et ad exercitum redire placuit, eique et collegae Cn. Manlio imperium in annum prorogatum est. Eo anno in aede Herculis signum dei ipsius ex decemvirorum responso, et seiuges in Capitolio aurati a P. Cornelio positi; consulem dedisse inscriptum est. Et duodecim clipea aurata ab aedilibus curulibus P. Claudio Pulchro et Ser. Sulpicio Galba sunt posita ex pecunia, qua frumentarios ob annonam compressam damnarunt; et aedilis plebi Q. Fulvius Flaccus duo signa aurata uno reo damnato - nam separatim accusaverant - posuit; collega eius A. Caecilius neminem condemnavit. Ludi Romani ter, plebei quinquiens toti instaurati. M. Valerius Messala inde et C. Livius Salinator consulatum idibus Martiis cum inissent, de re publica deque provinciis et exercitibus senatum consuluerunt. De Aetolia et Asia nihil mutatum est; consulibus alteri Pisae cum Liguribus, alteri Gallia provincia decreta est. Comparare inter se aut sortiri iussi et novos exercitus, binas legiones, scribere, et ut sociis Latini nominis quina dena milia peditum imperarent et mille et ducentos equites. Messalae Ligures, Salinatori obtigit Gallia. Praetores inde sortiti sunt: M. Claudio urbana, P. Claudio peregrina iurisdictio evenit; Q. Marcius Siciliam, C. Stertinius Sardiniam, L. Manlius Hispaniam citeriorem, C. Atinius ulteriorem est sortitus.
36. De exercitibus ita placuit: ex Gallia legiones, quae sub C. Laelio fuerant, ad M. Tuccium propraetorem in Bruttios traduci, et, qui in Sicilia esset, dimitti exercitum, et classem, quae ibi esset, Romam reduceret M. Sempronius propraetor. Hispaniis singulae legiones, quae tum in iis provinciis erant, decretae, et ut terna milia peditum, ducenos equites ambo praetores in supplementum sociis imperarent secumque transportarent. Priusquam in provincias novi magistratus proficiscerentur, supplicatio triduum pro collegio decemvirorum imperata fuit in omnibus compitis, quod luce inter horam tertiam ferme et quartam tenebrae obortae fuerant. Et novemdiale sacrificium indictum est, quod in Aventino lapidibus pluvisset. Campani, cum eos ex senatus consulto, quod priore anno factum erat, censores Romae censeri coegissent - nam antea incertum fuerat, ubi censerentur --, petierunt, ut sibi cives Romanas ducere uxores liceret, et, si qui prius duxissent, ut habere eas, et nati ante eam diem uti iusti sibi liberi heredesque essent. Utraque res impetrata. De Formianis Fundanisque municipibus et Arpinatibus C. Valerius Tappo tribunus plebis promulgavit, ut iis suffragii latio - nam antea sine suffragio habuerant civitatem - esset. Huic rogationi quattuor tribuni plebis, quia non ex auctoritate senatus ferretur, cum intercederent, edocti, populi esse, non senatus ius suffragium, quibus velit, impertire, destiterunt incepto. Rogatio perlata est, ut in Aemilia tribu Formiani et Fundani, in Cornelia Arpinates ferrent; atque in his tribubus tum primum ex Valerio plebiscito censi sunt. M. Claudius Marcellus censor sorte superato T. Quinctio lustrum condidit. Censa sunt civium capita CCLVIIICCCXVIII. Lustro perfecto consules in provincias profecti sunt.
37. Hieme ea, qua haec Romae gesta sunt, ad Cn. Manlium consulem primum, dein pro consule, hibernantem in Asia, legationes undique ex omnibus civitatibus gentibusque, quae cis Taurum montem incolunt, conveniebant. Et ut clarior nobiliorque victoria Romanis de rege Antiocho fuit quam de Gallis, ita laetior sociis erat de Gallis quam de Antiocho. Tolerabilior regia servitus fuerat quam feritas immanium barbarorum incertusque in dies terror, quo velut tempestas eos populantis inferret. Itaque, ut quibus libertas Antiocho pulso, pax Gallis domitis data esset, non gratulatum modo venerant, sed coronas etiam aureas pro suis quaeque facultatibus attulerant. Et ab Antiocho legati et ab ipsis Gallis, ut pacis leges dicerentur, et ab Ariarathe rege Cappadocum venerunt ad veniam petendam luendamque pecunia noxam, quod auxiliis Antiochum iuvisset. Huic sescenta talenta argenti sunt imperata; Gallis responsum, cum Eumenes rex venisset, tum daturum iis leges. Civitatium legationes cum benignis responsis, laetiores etiam quam venerant, dimissae. Antiochi legati pecuniam in Pamphyliam frumentumque ex pacto cum L. Scipione foedere iussi advehere; eo se cum exercitu venturum. Principio deinde veris lustrato exercitu profectus die octavo Apameam venit. Ibi triduum stativis habitis, tertiis rursus ab Apamea castris in Pamphyliam, quo pecuniam frumentumque regios convehere iusserat, pervenit. <duo> milia et quingenta talenta argenti accepta Apameam deportantur; frumentum exercitui dividitur. Inde ad Pergam ducit, quae una in iis locis regio tenebatur praesidio. Appropinquanti praefectus praesidii obvius fuit, triginta dierum tempus petens, ut regem Antiochum de urbe tradenda consuleret. Dato tempore ad eam diem praesidio decessum est. A Perga L. Manlio fratre cum quattuor milibus militum Oroanda ad reliquum pecuniae ex eo, quod pepigerant, exigendum misso, ipse, quia Eumenem regem et decem legatos ab Roma Ephesum venisse audierat, iussis sequi Antiochi legatis Apameam exercitum reduxit.
38. Ibi ex decem legatorum sententia foedus in haec verba fere cum Antiocho conscriptum est: 'amicitia regi Antiocho cum populo Romano his legibus et condicionibus esto: ne quem exercitum, qui cum populo Romano sociisve bellum gesturus erit, rex per fines regni sui eorumve, qui sub dicione eius erunt, transire sinito, neu commeatu neu qua alia ope iuvato; idem Romani sociique Antiocho et iis, qui sub imperio eius erunt, praestent. Belli gerendi ius Antiocho ne esto cum iis, qui insulas colunt, neve in Europam transeundi. Excedito urbibus agris vicis castellis cis Taurum montem usque ad Halyn amnem, et a valle Tauri usque ad iuga, qua in Lycaoniam vergit. Ne qua <praeter> arma efferto ex iis oppidis agris castellisque, quibus excedat; si qua extulit, quo quaeque oportebit, recte restituito. Ne militem neu quem alium ex regno Eumenis recipito. Si qui earum urbium cives, quae regno abscedunt, cum rege Antiocho intraque fines regni eius sunt, Apameam omnes ante diem certam redeunto; qui ex regno Antiochi apud Romanos sociosque sunt, iis ius abeundi manendique esto; servos seu fugitivos seu bello captos, seu quis liber captus aut transfuga erit, reddito Romanis sociisque. Elephantos tradito omnis neque alios parato. Tradito et naves longas armamentaque earum, neu plures quam decem naves <tectas neve plures quam naves> actuarias, quarum nulla plus quam triginta remis agatur, habeto, neve monerem [ex] belli causa, quod ipse illaturus erit. Ne navigato citra Calycadnum neu Sarpedonium promunturia, extra quam si qua navis pecuniam <in> stipendium aut legatos aut obsides portabit. Milites mercede conducendi ex iis gentibus, quae sub dicione populi Romani sunt, Antiocho regi ius ne esto, ne voluntarios quidem recipiendi. Rhodiorum sociorumve quae aedes aedificiaque intra fines regni Antiochi sunt, quo iure ante bellum fuerunt, eo Rhodiorum sociorumve sunto; si quae pecuniae debentur, earum exactio esto; si quid ablatum est, id conquirendi cognoscendi repetendique item ius esto. Si quas urbes, quas tradi oportet, ii tenent, quibus Antiochus dedit, et ex iis praesidia deducito, utique recte tradantur, curato. Argenti probi talenta Attica duodecim milia dato intra duodecim annos pensionibus aequis - talentum ne minus pondo octoginta Romanis ponderibus pendat - et tritici quingenta quadraginta milia modium. Eumeni regi talenta trecenta quinquaginta intra quinquennium dato, et pro frumento, quod aestimatione fit, talenta centum viginti septem. Obsides Romanis viginti dato et triennio mutato, ne minores octonum denum annorum neu maiores quinum quadragenum. Si qui sociorum populi Romani ultro bellum inferent Antiocho, vim vi arcendi ius esto, dum ne quam urbem aut belli iure teneat aut in amicitiam accipiat. Controversias inter1 se iure ac iudicio disceptando, aut, si utrisque placebit, bello.' De Hannibale Poeno et Aetolo Thoante et Mnasilocho Acarnane et Chalcidensibus Eubulida et Philone dedendis in hoc quoque foedere adscriptum est, et ut, si quid postea addi demi mutarive placuisset, ut id salvo foedere fieret.
39. Consul in hoc foedus iuravit; ab rege qui exigerent iusiurandum, profecti Q. Minucius Thermus et L. Manlius, qui tum forte ab Oroandis rediit. Et Q. Fabio Labeoni, qui classi praeerat, scripsit, ut Patara extemplo proficisceretur, quaeque ibi naves regiae essent, concideret cremaretque. Profectus ab Epheso quinquaginta tectas naves aut concidit aut incendit. Telmessum eadem expeditione territis subito adventu classis oppidanis recipit. Ex Lycia protinus, iussis ab Epheso sequi, qui ibi relicti erant, per insulas in Graeciam traiecit. Athenis paucos moratus dies, dum Piraeum ab Epheso naves venirent, totam inde classem in Italiam reduxit. Cn. Manlius cum inter cetera, quae accipienda ab Antiocho erant, elephantos quoque accepisset donoque Eumeni omnis dedisset, causas deinde civitatium, multis inter novas res turbatis, cognovit. Et Ariarathes rex parte dimidia pecuniae imperatae beneficio Eumenis, cui desponderat per eos dies filiam, remissa in amicitiam est acceptus. Civitatium autem cognitis causis decem legati aliam aliarum fecerunt condicionem. Quae stipendiariae regi Antiocho fuerant et cum populo Romano senserant, iis immunitatem dederunt; quae partium Antiochi fuerant aut stipendiariae Attali regis, eas omnes vectigal pendere Eumeni iusserunt. Nominatim praeterea Colophoniis, qui in Notio habitant, et Cymaeis et Mylasenis immunitatem concesserunt; Clazomeniis super immunitatem et Drymussam insulam dono dederunt, et Milesiis quem sacrum appellant agrum restituerunt, et Iliensibus Rhoeteum et Gergithum addiderunt, non tam ob recentia ulla merita quam originum memoria. Eadem et Dardanum liberandi causa fuit. Chios quoque et Zmyrnaeos et Erythraeos pro singulari fide, quam eo bello praestiterunt, et agro donarunt et in omni praecipuo honore habuerunt. Phocaeensibus et ager, quem ante bellum habuerant, redditus, et ut legibus antiquis uterentur permissum. Rhodiis adfirmata, quae data priore decreto erant; Lycia et Caria datae usque ad Maeandrum amnem praeter Telmessum. Regi Eumeni Chersonesum in Europa et Lysimachiam, castella, vicos, agrum, quibus finibus tenuerat Antiochus, adiecerunt; in Asia Phrygiam utramque - alteram ad Hellespontum, maiorem alteram vocant - et Mysiam, quam Prusia rex ademerat, ei restituerunt, et Lycaoniam et Milyada et Lydiam et nominatim urbes Tralles atque Ephesum et Telmessum. De Pamphylia disceptatum inter Eumenem et Antiochi legatos cum esset, quia pars eius citra pars ultra Taurum est, integra <res> ad senatum reicitur.
40. His foederibus decretisque datis Manlius cum decem legatis omnique exercitu ad Hellespontum profectus, evocatis eo regulis Gallorum, leges, quibus pacem cum Eumene servarent, dixit, denuntiavit, ut morem vagandi cum armis finirent agrorumque suorum terminis se continerent. Contractis deinde ex omni ora navibus et Eumenis etiam classe per Athenaeum fratrem regis ab Elaea adducta copias omnes in Europam traiecit. Inde per Chersonesum modicis itineribus grave praeda omnis generis agmen trahens Lysimachiae stativa habuit, ut quam maxime recentibus et integris iumentis Thraeciam, per quam iter vulgo horrebant, ingrederetur. Quo profectus est ab Lysimachia die, ad amnem Melana quem vocant, inde postero die Cypsela pervenit. A Cypselis via decem milium fere silvestris angusta confragosa excipiebat, propter cuius difficultatem itineris in duas partes divisus exercitus, et praecedere una iussa, altera magno intervallo cogere agmen, media impedimenta interposuit; plaustra cum pecunia publica erant pretiosaque alia praeda. Ita cum per saltum iret, Thraecum decem haud amplius milia ex quattuor populis, Astii et Caeni et Maduateni et Coreli, ad ipsas angustias viam circumsederunt. Opinio erat non sine Philippi Macedonum regis fraude id factum; eum scisse non alia quam per Thraeciam redituros Romanos, et quantam pecuniam secum portarent. In primo agmine imperator erat, sollicitus propter iniquitatem locorum. Thraeces nihil se moverunt, donec armati transirent; postquam primos superasse angustias viderunt, postremos nondum appropinquantis, impedimenta et sarcinas invadunt, caesisque custodibus partim ea, quae in plaustris erant, diripere, partim sub oneribus iumenta abstrahere. Unde postquam clamor primum ad eos, qui iam ingressi saltum sequebantur, deinde etiam ad primum agmen est perlatus, utrimque in medium concurritur, et inordinatum pluribus simul locis proelium conseritur. Thraecas praeda ipsa impeditos oneribus et plerosque, ut ad rapiendum vacuas manus haberent, inermes ad caedem praebet; Romanos iniquitas locorum barbaris per calles notas obcursantibus et latentibus interdum per cavas valles prodebat. Ipsa etiam onera plaustraque, ut fors tulit, his aut illis incommode obiecta pugnantibus impedimento sunt. Alibi praedo, alibi praedae vindex cadit. Prout locus iniquus aequusve his aut illis, prout animus pugnantium est, prout numerus - alii enim pluribus, quam ipsi erant, alii paucioribus occurrerant --, varia fortuna pugnae est; multi utrimque cadunt. Iam nox appetebat, cum proelio excedunt Thraeces, non fuga vulnerum aut mortis, sed quia satis praedae habebant.
41. Romanorum primum agmen extra saltum circa templum Bendidium castra loco aperto posuit; pars altera ad custodiam impedimentorum medio in saltu, duplici circumdato vallo, mansit. Postero die prius explorato saltu, quam moverent, primis se coniungunt. In eo proelio cum et impedimentorum et calonum pars et milites aliquot, cum passim toto prope saltu pugnaretur, cecidissent, plurimum Q. Minucii Thermi morte damni est acceptum, fortis ac strenui viri. Eo die ad Hebrum flumen perventum est. Inde Aeniorum finis praeter Apollinis, Zerynthium quem vocant incolae, templum superant. Aliae angustiae circa Tempyra excipiunt - hoc loco nomen est --, nec minus confragosae quam priores; sed, quia nihil silvestre circa est, ne latebras quidem ad insidiandum praebent. Huc ad eandem spem praedae Thrausi, gens et ipsa Thraecum, convenere; sed, quia nudae valles, procul ut conspicerentur angustias obsidentes, efficiebant, minus terroris tumultusque fuit apud Romanos; quippe etsi iniquo loco, proelio tamen iusto, acie aperta, signis collatis dimicandum erat. Conferti subeunt et cum clamore impetu facto primum expulere loco hostis, deinde avertere; fuga inde caedesque suis ipsos impedientibus angustiis fieri coepta est. Romani victores ad vicum Maronitarum - Salen appellant - posuerunt castra. Postero die patenti itinere Priaticus campus eos excepit, triduumque ibi frumentum accipientes manserunt, partem ex agris Maronitarum, conferentibus ipsis, partem ex navibus suis, quae cum omnis generis commeatu sequebantur. Ab stativis diei via Apolloniam fuit. Hinc per Abderitarum agrum Neapolim perventum est. Hoc omne per Graecorum colonias pacatum iter fuit; reliquum inde per medios Thraecas dies noctesque, etsi non infestum, tamen suspectum, donec in Macedoniam pervenerunt. Mitiores Thraecas idem exercitus, cum a Scipione eadem via duceretur, habuerat, nullam ob aliam causam, quam quod praedae minus, quod peteretur, fuerat; quamquam tunc quoque Claudius auctor est ad quindecim milia Thraecum praecedenti ad exploranda loca agmen Muttini Numidae occurrisse. Quadringentos equites fuisse Numidas, paucos elephantos; Muttinis filium per medios hostes cum centum quinquaginta delectis equitibus perrupisse; eundem mox, cum iam Muttines in medio elephantis locatis, in cornua equitibus dispositis manum cum hoste conservisset, terrorem ab tergo praebuisse, atque inde turbatos equestri velut procella hostis ad peditum agmen non accessisse. Cn. Manlius per Macedoniam in Thessaliam exercitum traduxit. Inde per Epirum Apolloniam cum pervenisset, nondum adeo hiberno contempto mari, ut traicere auderet, Apolloniae hibernavit.
42. Exitu prope anni M. Valerius consul ex Liguribus ad magistratus subrogandos Romam venit nulla memorabili in provincia gesta re, ut ea probabilis morae causa esset, quod solito serius ad comitia venisset. Comitia consulibus rogandis fuerunt a. D. XII. Kal. Martias; creati M. Aemilius Lepidus C. Flaminius. Postero die praetores facti Ap. Claudius Pulcher Ser. Sulpicius Galba Q. Terentius Culleo L. Terentius Massaliota Q. Fulvius Flaccus M. Furius Crassipes. Comitiis perfectis, quas provincias praetoribus esse placeret, retulit ad senatum consul. Decreverunt duas Romae iuris dicendi causa, duas extra Italiam, Siciliam ac Sardiniam, duas in Italia, Tarentum et Galliam; et extemplo, priusquam inirent magistratum, sortiri iussi. Ser. Sulpicius urbanam, Q. Terentius peregrinam est sortitus, L. Terentius Siciliam, Q. Fulvius Sardiniam, Ap. Claudius Tarentum, M. Furius Galliam. Eo anno L. Minucius Myrtilus et L. Manlius, quod legatos Carthaginienses pulsasse dicebantur, iussu M. Claudii praetoris urbani per fetiales traditi sunt legatis et Carthaginem avecti. In Liguribus magni belli et gliscentis in dies magis fama erat. Itaque consulibus novis, quo die de provinciis et de re publica retulerunt, senatus utrisque Ligures provinciam decrevit. Huic senatus consulto Lepidus consul intercedebat, indignum esse praedicans consules ambos in valles Ligurum includi, M. Fulvium et Cn. Manlium biennium iam, alterum in Europa, alterum in Asia, velut pro Philippo atque Antiocho substitutos regnare. Si exercitus in his terris esse placeat, consules iis potius quam privatos praeesse oportere. Vagare eos cum belli terrore per nationes, quibus bellum indictum non sit, pacem pretio venditantis. Si eas provincias exercitibus obtinere opus esset, sicut M'. Acilio L. Scipio consul, L. Scipioni M. Fulvius et Cn. Manlius successissent consules, ita Fulvio Manlioque C. Livium et M. Valerium consules debuisse succedere. Nunc certe, perfecto Aetolico bello, recepta ab Antiocho Asia, devictis Gallis, aut consules ad exercitus consulares mitti aut reportari legiones inde reddique tandem rei publicae debere. Senatus his auditis in sententia perseveravit, ut consulibus ambobus Ligures provincia esset; Manlium Fulviumque decedere de provinciis et exercitus inde deducere ac redire Romam placuit.
43. Inimicitiae inter M. Fulvium et M. Aemilium consulem erant, et super cetera Aemilius serius biennio se consulem factum M. Fulvii opera ducebat. Itaque ad invidiam ei faciundam legatos Ambraciensis in senatum subornatos criminibus introduxit, qui sibi, cum in pace essent imperataque prioribus consulibus fecissent et eadem oboedienter praestare M. Fulvio parati essent, bellum illatum questi, agros primum depopulatos, terrorem direptionis et caedis urbi iniectum, ut eo metu claudere cogerentur portas; obsessos deinde et oppugnatos se, et omnia exempla belli edita in se caedibus incendiis ruinis direptione urbis, coniuges liberos in servitium abstractos, bona adempta, et, quod se ante omnia moveat, templa tota urbe spoliata ornamentis; simulacra deum, deos immo ipsos, convulsos ex sedibus suis ablatos esse; parietes postesque nudatos, quos adorent, ad quos precentur et supplicent, Ambraciensibus superesse --: haec querentis interrogando criminose ex composito consul ad plura velut non sua sponte dicenda eliciebat. Motis patribus alter consul C. Flaminius M. Fulvii causam excepit, qui veterem viam et obsoletam ingressos Ambracienses dixit; sic M. Marcellum ab Syracusanis, sic Q. Fulvium a Campanis accusatos. Quin eadem opera T. Quinctium a Philippo rege, M'. Acilium et L. Scipionem ab Antiocho, Cn. Manlium a Gallis, ipsum M. Fulvium ab Aetolis et Cephallaniae populis accusari paterentur? 'Ambraciam oppugnatam et captam et signa inde ornamentaque ablata et cetera facta, quae captis urbibus soleant, negaturum aut me pro M. Fulvio aut ipsum M. Fulvium censetis, patres conscripti, qui ob has res gestas triumphum a vobis postulaturus sit, Ambraciam captam signaque, quae ablata criminantur, et cetera spolia eius urbis ante currum laturus et fixurus in postibus suis? Nihil est, quod se ab Aetolis separent; eadem Ambraciensium et Aetolorum causa est. Itaque collega meus vel in alia causa inimicitias exerceat, vel, si in hac utique mavult, retineat Ambraciensis suos in adventum M. Fulvii; ego nec de Ambraciensibus nec de Aetolis decerni quicquam absente M. Fulvio patiar.'
44a. Cum Aemilius callidam malitiam inimici velut notam omnibus insimularet et tempus eum morando extracturum diceret, ne consule inimico Romam veniret, certamine consulum biduum absumptum est; nec praesente Flaminio decerni quicquam videbatur posse. Captata occasio est, cum aeger forte Flaminius abesset, et referente Aemilio senatus consultum factum est, ut Ambraciensibus suae res omnes redderentur; in libertate essent ac legibus suis uterentur; portoria, quae vellent, terra marique caperent, dum eorum immunes Romani ac socii nominis Latini essent; signa aliaque ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris sublata esse, de iis, cum M. Fulvius Romam revertisset, placere ad collegium pontificum referri, et quod ii censuissent, fieri. Neque his contentus consul fuit, sed postea per infrequentiam adiecit senatus consultum, Ambraciam vi captam esse non videri. Supplicatio inde ex decemvirorum decreto pro valetudine populi per triduum fuit, quia gravis pestilentia urbem atque agros vastabat. Latinae inde fuerunt. Quibus religionibus liberati consules et dilectu perfecto - novis enim uterque maluit uti militibus - in provinciam profecti sunt, veteresque omnes dimiserunt.