IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
Adnotasse videor facta dictaque virorum
feminarumque alia clariora esse alia maiora. Confirmata est opinio mea hesterno
Fanniae sermone. Neptis haec Arriae illius, quae marito et solacium mortis et exemplum fuit.
Multa referebat aviae suae non minora hoc
sed obscuriora; quae tibi existimo tam mirabilia legenti fore, quam mihi
audienti fuerunt. Aegrotabat Caecina Paetus maritus eius, aegrotabat et filius, uterque
mortifere, ut videbatur. Filius decessit eximia pulchritudine pari verecundia,
et parentibus non minus ob alia carus quam quod filius erat. Huic illa ita
funus paravit, ita duxit exsequias, ut ignoraret maritus; quin immo quotiens
cubiculum eius intraret, vivere filium atque etiam commodiorem esse simulabat,
ac persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat; 'Bene quievit,
libenter cibum sumpsit.' Deinde, cum diu cohibitae lacrimae vincerent
prorumperentque, egrediebatur; tunc se dolori dabat; satiata siccis oculis
composito vultu redibat, tamquam orbitatem foris reliquisset. Praeclarum quidem
illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem,
porrigere marito, addere vocem immortalem ac paene divinam: 'Paete, non dolet.'
Sed tamen ista facienti, ista dicenti, gloria et aeternitas ante oculos erant;
quo maius est sine praemio aeternitatis, sine praemio gloriae, abdere lacrimas
operire luctum, amissoque filio matrem adhuc agere.
Scribonianus arma in Illyrico contra
Claudium moverat; fuerat Paetus in partibus, et occiso Scriboniano Romam
trahebatur. Erat ascensurus navem; Arria milites orabat, ut simul imponeretur.
'Nempe enim' inquit 'daturi estis consulari viro servolos aliquos, quorum e manu
cibum capiat, a quibus vestiatur, a quibus calcietur; omnia sola praestabo.'
Non impetravit: conduxit piscatoriam nauculam, ingensque navigium minimo secuta
est. Eadem apud Claudium uxori Scriboniani, cum illa profiteretur indicium,
'Ego' inquit 'te audiam, cuius in gremio Scribonianus occisus est, et vivis?'
Ex quo manifestum est ei consilium pulcherrimae mortis non subitum fuisse. Quin
etiam, cum Thrasea gener eius deprecaretur, ne mori pergeret, interque alia
dixisset: 'Vis ergo filiam tuam, si mihi pereundum fuerit, mori mecum?',
respondit: 'Si tam diu tantaque concordia vixerit tecum quam ego cum Paeto,
volo.' Auxerat hoc responso curam suorum; attentius custodiebatur; sensit et
'Nihil agitis' inquit; 'potestis enim efficere ut male moriar, ut non moriar
non potestis.' Dum haec dicit, exsiluit cathedra adversoque parieti caput
ingenti impetu impegit et corruit. Focilata 'Dixeram' inquit 'vobis inventuram
me quamlibet duram ad mortem viam, si vos facilem negassetis.' Videnturne haec
tibi maiora illo 'Paete, non dolet', ad quod per haec perventum est? cum
interim illud quidem ingens fama, haec nulla circumfert. Unde colligitur, quod
initio dixi, alia esse clariora alia maiora. Vale.