Gaius Plinius Cecilius Secundus
Epistulae

Liber III

XVII. C. PLINIUS IULIO SERVIANO SUO S.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XVII. C. PLINIUS IULIO SERVIANO SUO S.

1. Rectene omnia, quod iam pridem epistulae tuae cessant? An omnia recte, sed occupatus es tu? An tu non occupatus, sed occasio scribendi vel rara vel nulla?

2. Exime hunc mihi scrupulum, cui par esse non possum, exime autem vel data opera tabellario misso. Ego viaticum, ego etiam praemium dabo, nuntiet modo quod opto.

3. Ipse valeo, si valere est suspensum et anxium vivere, exspectantem in horas timentemque pro capite amicissimo, quidquid accidere homini potest. Vale.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License