Gaius Plinius Cecilius Secundus
Epistulae

Liber IV

IV. C. PLINIUS SOSIO SENECIONI SUO S.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

IV. C. PLINIUS SOSIO SENECIONI SUO S.

1. Varisidium Nepotem valdissime diligo, virum industrium rectum disertum, quod apud me vel potentissimum est. Idem C. Calvisium, contubernalem meum amicum tuum, arta propinquitate complectitur; est enim filius sororis.

2. Hunc rogo semestri tribunatu splendidiorem et sibi et avunculo suo facias. Obligabis me, obligabis Calvisium nostrum, obligabis ipsum, non minus idoneum debitorem quam nos putas.

3. Multa beneficia in multos contulisti: ausim contendere nullum te melius, aeque bene unum aut alterum collocasse. Vale.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License