Gaius Plinius Cecilius Secundus
Epistulae

Liber IV

X. C. PLINIUS STATIO SABINO SUO S.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

X. C. PLINIUS STATIO SABINO SUO S.

1. Scribis mihi Sabinam, quae nos reliquit heredes, Modestum servum suum nusquam liberum esse iussisse, eidem tamen sic ascripsisse legatum: 'Modesto quem liberum esse iussi'.

2. Quaeris quid sentiam. Contuli cum peritis iuris. Convenit inter omnes nec libertatem deberi quia non sit data, nec legatum quia servo suo dederit. Sed mihi manifestus error videtur, ideoque puto nobis quasi scripserit Sabina faciendum, quod ipsa scripsisse se credidit.

3. Confido accessurum te sententiae meae, cum religiosissime soleas custodire defunctorum voluntatem, quam bonis heredibus intellexisse pro iure est. Neque enim minus apud nos honestas quam apud alios necessitas valet.

4. Moretur ergo in libertate sinentibus nobis, fruatur legato quasi omnia diligentissime caverit. Cavit enim, quae heredes bene elegit. Vale.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License