Gaius Plinius Cecilius Secundus
Epistulae

Liber IV

XXIX. C. PLINIUS ROMATIO FIRMO SUO S.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XXIX. C. PLINIUS ROMATIO FIRMO SUO S.

1. Heia tu! cum proxime res agentur, quoquo modo ad iudicandum veni: nihil est quod in dextram aurem fiducia mei dormias. Non impune cessatur.

2. Ecce Licinius Nepos praetor! Acer et fortis et praetor, multam dixit etiam senatori. Egit ille in senatu causam suam, egit autem sic ut deprecaretur. Remissa est multa, sed timuit, sed rogavit, sed opus venia fuit.

3. Dices: 'Non omnes praetores tam severi. Falleris; nam vel instituere vel reducere eiusmodi exemplum non nisi severi, institutum reductumve exercere etiam lenissimi possunt. Vale.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License