Gaius Plinius Cecilius Secundus
Epistulae

Liber V

IV. C. PLINIUS IULIO VALERIANO SUO S.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

IV. C. PLINIUS IULIO VALERIANO SUO S.

1. Res parva, sed initium non parvae. Vir praetorius Sollers a senatu periit, ut sibi instituere nundinas in agris suis permitteretur. Contra dixerunt legati Vicetinorum; adfuit Tuscilius Nominatus.

2. Dilata causa est. Alio senatu Vicetini sine advocato intraverunt, dixerunt se deceptos, lapsine verbo, an quia ita sentiebant. Interrogati a Nepote praetore, quem docuissent, responderunt quem prius. Interrogati an tunc gratis adfuisset, responderunt sex milibus nummum; an rursus aliquid dedissent, dixerunt mille denarios. Nepos postulavit ut Nominatus induceretur.

3. Hactenus illo die. Sed quantum auguror longius res procedet. Nam pleraque tacta tantum et omnino commota latissime serpunt. Erexi aures tuas.

4. Quam diu nunc oportet, quam blande roges, ut reliqua cognoscas! si tamen non ante ob haec ipsa veneris Romam, spectatorque malueris esse quam lector. Vale.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License