Gaius Plinius Cecilius Secundus
Epistulae

Liber VII

VII. C. PLINIUS SATURNINO SUO S.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

VII. C. PLINIUS SATURNINO SUO S.

1. Et proxime Prisco nostro et rursus, quia ita iussisti, gratias egi. Libentissime quidem: est enim mihi periucundum, quod viri optimi mihique amicissimi adeo cohaesistis, ut invicem vos obligari putetis.

2. Nam ille quoque praecipuam se voluptatem ex amicitia tua capere profitetur, certatque tecum honestissimo certamine mutuae caritatis, quam ipsum tempus augebit. Te negotiis distineri ob hoc moleste fero, quod deservire studiis non potes. Si tamen alteram litem per iudicem alteram - ut ais - ipse finieris, incipies primum istic otio frui, deinde satiatus ad nos reverti. Vale.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License