Gaius Plinius Cecilius Secundus
Epistulae

Liber VII

XVI. C. PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XVI. C. PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.

1. Calestrium Tironem familiarissime diligo et privatis mihi et publicis necessitudinibus implicitum.

2. Simul militavimus, simul quaestores Caesaris fuimus. Ille me in tribunatu liberorum iure praecessit, ego illum in praetura sum consecutus, cum mihi Caesar annum remisisset. Ego in villas eius saepe secessi, ille in domo mea saepe convaluit.

3. Hic nunc pro consule provinciam Baeticam per Ticinum est petiturus.

4. Spero, immo confido facile me impetraturum, ex itinere deflectat ad te, si voles vindicta liberare, quos proxime inter amicos manumisisti. Nihil est quod verearis ne sit hoc illi molestum, cui orbem terrarum circumire non erit longum mea causa.

5. Proinde nimiam istam verecundiam pone, teque quid velis consule. Illi tam iucundum quod ego, quam mihi quod tu iubes. Vale.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License