Gaius Plinius Cecilius Secundus
Epistulae

Liber VII

XXX. C. PLINIUS GENITORI SUO S.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XXX. C. PLINIUS GENITORI SUO S.

1. Torqueor quod discipulum, ut scribis, optimae spei amisisti. Cuius et valetudine et morte impedita studia tua quidni sciam? cum sis omnium officiorum observantissimus, cumque omnes quos probas effusissime diligas.

2. Me huc quoque urbana negotia persequuntur; non desunt enim qui me iudicem aut arbitrum faciant.

3. Accedunt querelae rusticorum, qui auribus meis post longum tempus suo iure abutuntur. Instat et necessitas agrorum locandorum, perquam molesta: adeo rarum est invenire idoneos conductores.

4. Quibus ex causis precario studeo, studeo tamen. Nam et scribo aliquid et lego; sed cum lego, ex comparatione sentio quam male scribam, licet tu mihi bonum animum facias,

5. qui libellos meos de ultione Helvidi orationi Demosthenis 'kata Meidiou' confers. Quam sane, cum componerem illos, habui in manibus, non ut aemularer - improbum enim ac paene furiosum -, sed tamen imitarer et sequerer, quantum aut diversitas ingeniorum maximi et minimi, aut causae dissimilitudo pateretur. Vale.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License