IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
1. Delector iucundum tibi fuisse Tironis mei adventum; quod vero scribis oblata occasione proconsulis plurimos manumissos, unice laetor. Cupio enim patriam nostram omnibus quidem rebus augeri, maxime tamen civium numero: id enim oppidis firmissimum ornamentum.
2. Illud etiam me non ut ambitiosum sed tamen iuvat, quod adicis te meque et gratiarum actione et laude celebratos. Est enim, ut Xenophon ait, 'hêdiston akousma epainos', utique si te mereri putes. Vale.