Gaius Plinius Cecilius Secundus
Epistulae

Liber VIII

VII. C. PLINIUS TACITO SUO S.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

VII. C. PLINIUS TACITO SUO S.

1. Neque ut magistro magister neque ut discipulo discipulus - sic enim scribis -, sed ut discipulo magister - nam tu magister, ego contra; atque adeo tu in scholam revocas, ego adhuc Saturnalia extendo - librum misisti.

2. Num potui longius hyperbaton facere, atque hoc ipso probare eum esse me qui non modo magister tuus, sed ne discipulus quidem debeam dici? Sumam tamen personam magistri, exseramque in librum tuum ius quod dedisti, eo liberius quod nihil ex me interim missurus sum tibi in quo te ulciscaris. Vale.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License