Gaius Plinius Cecilius Secundus
Epistulae

Liber VIII

XIX. C. PLINIUS MAXIMO SUO S.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XIX. C. PLINIUS MAXIMO SUO S.

1. Et gaudium mihi et solacium in litteris, nihilque tam laetum quod his laetius, tam triste quod non per has minus triste. Itaque et infirmitate uxoris et meorum periculo, quorundam vero etiam morte turbatus, ad unicum doloris levamentum studia confugi, quae praestant ut adversa magis intellegam sed patientius feram.

2. Est autem mihi moris, quod sum daturus in manus hominum, ante amicorum iudicio examinare, in primis tuo. Proinde si quando, nunc intende libro quem cum hac epistula accipies, quia vereor ne ipse ut tristis parum intenderim. Imperare enim dolori ut scriberem potui; ut vacuo animo laetoque, non potui. Porro ut ex studiis gaudium sic studia hilaritate proveniunt. Vale.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License