Gaius Plinius Cecilius Secundus
Epistulae

Liber IX

XI. C. PLINIUS GEMINO SUO S.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XI. C. PLINIUS GEMINO SUO S.

1. Epistulam tuam iucundissimam accepi, eo maxime quod aliquid ad te scribi volebas, quod libris inseri posset. Obveniet materia vel haec ipsa quam monstras, vel potior alia. Sunt enim in hac offendicula non nulla: circumfer oculos et occurrent.

2. Bibliopolas Lugduni esse non putabam ac tanto libentius ex litteris tuis cognovi venditari libellos meos, quibus peregre manere gratiam quam in urbe collegerint delector. Incipio enim satis absolutum existimare, de quo tanta diversitate regionum discreta hominum iudicia consentiunt. Vale.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License