Gaius Plinius Cecilius Secundus
Epistulae

Liber IX

XXVI. C. PLINIUS LUPERCO SUO S.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XXVI. C. PLINIUS LUPERCO SUO S.

1. Dixi de quodam oratore saeculi nostri recto quidem et sano, sed parum grandi et ornato, ut opinor, apte: 'Nihil peccat, nisi quod nihil peccat.'

2. Debet enim orator erigi attolli, interdum etiam effervescere ecferri, ac saepe accedere ad praeceps; nam plerumque altis et excelsis adiacent abrupta. Tutius per plana sed humilius et depressius iter; frequentior currentibus quam reptantibus lapsus, sed his non labentibus nulla, illis non nulla laus etiamsi labantur.

3. Nam ut quasdam artes ita eloquentiam nihil magis quam ancipitia commendant. Vides qui per funem in summa nituntur, quantos soleant excitare clamores, cum iam iamque casuri videntur.

4. Sunt enim maxime mirabilia quae maxime insperata, maxime opericulosa utque Graeci magis exprimunt, 'parabola'. Ideo nequaquam par gubernatoris est virtus, cum placido et cum turbato mari vehitur: tunc admirante nullo, illaudatus inglorius subit portum, at cum stridunt funes curvatur arbor gubernacula gemunt, tunc ille clarus et dis maris proximus.

5. Cur haec? Quia visus es mihi in scriptis meis adnotasse quaedam ut tumida quae ego sublimia, ut improba quae ego audentia, ut nimia quae ego plena arbitrabar. Plurimum autem refert, reprehendenda adnotes an insignia.

6. Omnis enim advertit, quod eminet et exstat; sed acri intentione diiudicandum est, immodicum sit an grande, altum an enorme. Atque ut Homerum potissimum attingam, quem tandem alterutram in partem potest fugere 'amphi de salpinxen megas ouranos, êeri d' enchos ekeklito' et totum illud 'oute thalassês kyma toson boaa'?

7. Sed opus est examine et libra, incredibile sint haec et inania an magnifica caelestia. Nec nunc ego me his similia aut dixisse aut posse dicere puto - non ita insanio -, sed hoc intellegi volo, laxandos esse eloquentiae frenos, nec angustissimo gyro ingeniorum impetus refringendos.

8. 'At enim alia condicio oratorum, alia poetarum. Quasi vero M. Tullius minus audeat! Quamquam hunc omitto; neque enim ambigi puto. Sed Demosthenes ipse, ille norma oratoris et regula, num se cohibet et comprimit, cum dicit illa notissima: 'anthrôpoi miaroi, kolakes kai alastores' et rursus 'ou lithois eteichisa tên polin oude plinthois egô' et statim 'ouk ek men thalassês tên Euboian probebalesthai pro tês Attikês' et alibi:íegô de oimai men, ô andres Athênaioi, tous theous ekeinon methyein megethei tôn pepragmenôn'?

9. Iam quid audentius illo pulcherrimo ac longissimo excessu: 'nosêma gar ...'? Quid haec breviora superioribus, sed audacia paria: 'tote egô men Pythôni thrasynomenô kai pollô reonti kath' hêmôn'? Ex eadem nota 'hotan de ek pleonexias kai ponêrias <tis> hôsper houtos ischysê, prôtê prophasis kai mikron ptaisma hapanta anechaitise kai dielyse'. Simile his 'apeschoinismenos hapasi tois en polei dikaiois' et ibidem 'sy ton eis tauta eleon proudôkas, Aristogeiton, mallon d' anêrêkas holôs. , pros hous autos echôsas limenas kai probolôn eneplêsas, pros toutous hormizou. Et dixerat: 'toutô d' oudena horô tôn topôn toutôn basimon onta, alla panta apokrêmna, pharangas, barathra'. Et deinceps 'dedoika, doxête tisi ton aei boulomenon einai ponêron tôn en polei paidotribein', nec satis: 'oude gar tous progonous hypolambanô ta dikastêria tauta hymin oikodomêsai, hina tous toioutous en autois moscheuête', ad hoc: 'ei de kapêlos esti ponêrias kai palinkapêlos kai metaboleus' et mille talia, ut praeteream quae ab Aeschine 'thaumata', non 'rêmata' vocantur.

10. In contrarium incidi: dices hunc quoque ob ista culpari. Sed vide, quanto maior sit, qui reprehenditur, ipso reprehendente et maior ob haec quoque; in aliis enim vis, in his granditas eius elucet.

11. Num autem Aeschines ipse eis, quae in Demosthene carpebat, abstinuit? <Chrê gar, ô andres Athênaioi, to auto> phthengesthai ton rêtora kai ton nomon hotan de heteran men phônên aphiê ho nomos, heteran de ho rêtôr ...'. Alio loco: 'epeita anaphainetai peri pantôn en psêphismati.' Iterum alio: 'all' enkathêmenoi kai enedreuontes en akroasei eiselaunete auton eis tous paranomous logous'.

12. Quod adeo probavit, ut repetat: 'all' hôsper en tais hippodromiais eis ton tou pragmatos auton dromon eiselaunete'. Iam illa custoditius pressiusque: 'sy de helkopoieis, <kai mallon soi melei tôn authêmerôn logôn ê tês sôtêrias tês poleôs', altius illa: 'ouk apopempsesthe ton anthrôpon hôs koinên tôn Hellênôn symphoran; ê syllabontes hôs> lêstên tôn pragmatôn <ep' onomatôn> dia tês politeias pleonta <timôrêsesthe>;

13. Exspecto, ut quaedam ex hac epistula ut illud 'gubernacula gemunt' et 'dis maris proximus' isdem notis quibus ea, de quibus scribo, confodias; intellego enim me, dum veniam prioribus peto, in illa ipsa quae adnotaveras incidisse. Sed confodias licet, dum modo iam nunc destines diem, quo et de illis et de his coram exigere possimus. Aut enim tu me timidum aut ego te temerarium faciam. Vale.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License