Gaius Plinius Cecilius Secundus
Epistulae

Liber X. Ad Traianum Imperatorem cum eiusdem responsis

XVIIa. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XVIIa. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

1. Sicut saluberrimam navigationem, domine, usque Ephesum expertus ita inde, postquam vehiculis iter facere coepi, gravissimis aestibus atque etiam febriculis vexatus Pergami substiti.

2. Rursus, cum transissem in orarias nauculas, contrariis ventis retentus aliquanto tardius quam speraveram, id est XV Kal. Octobres, Bithyniam intravi. Non possum tamen de mora queri, cum mihi contigerit, quod erat auspicatissimum, natalem tuum in provincia celebrare.

3. Nunc rei publicae Prusensium impendia, reditus, debitores excutio; quod ex ipso tractatu magis ac magis necessarium intellego. Multae enim pecuniae variis ex causis a privatis detinentur; praeterea quaedam minime legitimis sumptibus erogantur.

4. Haec tibi, domine, in ipso ingressu meo scripsi.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License