Gaius Plinius Cecilius Secundus
Epistulae

Liber X. Ad Traianum Imperatorem cum eiusdem responsis

XX. TRAIANUS PLINIO

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XX. TRAIANUS PLINIO

1..Nihil opus sit, mi Secunde carissime, ad continendas custodias plures commilitones converti. Perseveremus in ea consuetudine quae isti provinciae est, ut per publicos servos custodiantur.

2. Etenim, ut fideliter hoc faciant, in tua severitate ac diligentia positum est. In primis enim, sicut scribis, verendum est, ne, si permisceantur servis publicis milites, mutua inter se fiducia neglegentiores sint; sed et illud haereat nobis, quam paucissimos a signis avocandos esse.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License