Gaius Plinius Cecilius Secundus
Epistulae

Liber X. Ad Traianum Imperatorem cum eiusdem responsis

LVII. TRAIANUS PLINIO

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LVII. TRAIANUS PLINIO

1. Quid in persona eorum statuendum sit, qui a P. Servilio Calvo proconsule in triennium relegati et mox eiusdem edicto restituti in provincia remanserunt, proxime tibi rescribam, cum causas eius facti a Calvo
requisiero.

2. Qui a Iulio Basso in perpetuum relegatus est, cum per biennium agendi facultatem habuerit, si existimat se iniuria relegatum, neque id fecerit atque in provincia morari perseverarit, vinctus mitti ad praefectos praetorii mei debet. Neque enim sufficit eum poenae suae restitui, quam contumacia elusit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License