Gaius Plinius Cecilius Secundus
Epistulae

Liber X. Ad Traianum Imperatorem cum eiusdem responsis

LX. TRAIANUS PLINIO

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LX. TRAIANUS PLINIO

1. Potuit quidem ignorasse Domitianus, in quo statu esset Archippus, cum tam multa ad honorem eius pertinentia scriberet; sed meae naturae accommodatius est credere etiam statui eius subventum interventu principis, praesertim cum etiam statuarum ei honor totiens decretus sit ab iis, qui <non> ignorabant, quid de illo Paulus proconsul pronuntiasset.

2. Quae tamen, mi Secunde carissime, non eo pertinent, ut si quid illi novi criminis obicitur, minus de eo audiendum putes. Libellos Furiae Primae accusatricis, item ipsius Archippi, quos alteri epistulae tuae iunxeras, legi.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License