IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
1.
Sicut largitiones ex publico fieri mandata prohibent, ita, ne multorum
securitas subruatur, factas ante aliquantum temporis retractari atque in
irritum vindicari non oportet. Quidquid ergo ex hac causa actum ante viginti
annos erit, omittamus. Non minus enim hominibus cuiusque loci quam pecuniae
publicae consultum
volo.