Gaius Plinius Cecilius Secundus
Epistulae

Liber X. Ad Traianum Imperatorem cum eiusdem responsis

CXVIII. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

CXVIII. C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI

1. Athletae, domine, ea quae pro iselasticis certaminibus constituisti, deberi sibi putant statim ex eo die, quo sunt coronati; nihil enim referre, quando sint patriam invecti, sed quando certamine vicerint, ex quo invehi possint. Ego contra scribo 'iselastici nomine': itaque eorum vehementer addubitem an sit potius id tempus, quo 'eisêlasan' intuendum.

2. Iidem obsonia petunt pro eo agone, qui a te iselasticus factus est, quamvis vicerint ante quam fieret. Aiunt enim congruens esse, sicut non detur sibi pro iis certaminibus, quae esse iselastica postquam vicerunt desierunt, ita pro iis dari quae esse coeperunt.

3. Hic quoque non mediocriter haereo, ne cuiusquam retro habeatur ratio dandumque, quod tunc cum vincerent non debebatur. Rogo ergo, ut dubitationem meam regere, id est beneficia tua interpretari ipse digneris.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License