Gaius Plinius Cecilius Secundus
Epistulae

Liber I

XI. C. PLINIUS FABIO IUSTO SUO S.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XI. C. PLINIUS FABIO IUSTO SUO S.

1. Olim mihi nullas epistulas mittis. Nihil est, inquis, quod scribam. At hoc ipsum scribe, nihil esse quod scribas, vel solum illud unde incipere priores solebant: 'Si vales, bene est; ego valeo.'

2. Hoc mihi sufficit; est enim maximum. Ludere me putas? serio peto. Fac sciam quid agas, quod sine sollicitudine summa nescire non possum. Vale.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License