Gaius Plinius Cecilius Secundus
Epistulae

Liber I

XXI. C. PLINIUS PLINIO PATERNO SUO S.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

XXI. C. PLINIUS PLINIO PATERNO SUO S.

1. Ut animi tui iudicio sic oculorum plurimum tribuo, non quia multum - ne tibi placeas - sed quia tantum quantum ego sapis; quamquam hoc quoque multum est.

2. Omissis iocis credo decentes esse servos, qui sunt empti mihi ex consilio tuo. Superest ut frugi sint, quod de venalibus melius auribus quam oculis iudicatur. Vale.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License