Marcus Tullius Cicero
Academica

ACADEMICA

M. TULLII CICERONIS ACADEMICORUM POSTERIORUM LIBER PRIMUS.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

M. TULLII CICERONIS

ACADEMICORUM POSTERIORUM

LIBER PRIMUS.

 

I. 1. In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a M. Varrone, venisse eum Roma pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse. Quod cum audissemus, nullam moram interponendam putavimus quin videremus hominem nobiscum et studiis isdem et vetustate amicitiae coniunctum. Itaque confestim ad eum ire perreximus, paulumque cum ab eius villa abessemus, ipsum ad nos venientem vidimus: atque ilium complexi, ut mos amicorum est, satis eum longo intervallo ad suam villam reduximus. 2. Hic pauca primo, atque ea percontantibus nobis, ecquid forte Roma novi, Atticus: Omitte ista, quae nec percontari nec audire sine molestia possumus, quaeso, inquit, et quaere potius ecquid ipse novi. Silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare, sed celare quae scribat existimo. Minime vero, inquit ille: intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari velit: sed habeo opus magnum in manibus, idque iam pridem: ad hunc enim ipsum—me autem dicebat—quaedam institui, quae et sunt magna sane et limantur a me politius. 3. Et ego: Ista quidem, inquam, Varro, iam diu exspectans, non audeo tamen flagitare: audivi enim e Libone nostro, cuius nosti studiumnihil enim eius modi celare possumus—non te ea intermittere, sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere. Illud autem mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit a te requirere: sed nunc, postea quam sum ingressus res eas, quas tecum simul didici, mandare monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur, cum multa scribas, genus hoc praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedat.

II. 4. Tum ille: Rem a me saepe deliberatam et multum agitatam requiris. Itaque non haesitans respondebo, sed ea dicam, quae mihi sunt in promptu, quod ista ipsa de re multum, ut dixi, et diu cogitavi. Nam cum philosophiam viderem diligentissime Graecis litteris explicatam, existimavi, si qui de nostris eius studio tenerentur, si essent Graecis doctrinis eruditi, Graeca potius quam nostra lecturos: sin a Graecorum artibus et disciplinis abhorrerent, ne haec quidem curaturos, quae sine eruditione Graeca intellegi non possunt: itaque ea nolui scribere, quae nec indocti intellegere possent nec legere curarent. 5. Vides autem—eadem enim ipse didicisti—non posse nos Amafinii aut Rabirii similis esse, qui nulla arte adhibita de rebus ante oculos positis volgari sermone disputant, nihil definiunt, nihil partiuntur, nihil apta interrogatione concludunt, nullam denique artem esse nec dicendi nec disserendi putant. Nos autem praeceptis dialecticorum et oratorum etiam, quoniam utramque vim virtutem esse nostri putant, sic parentes, ut legibus, verbis quoque novis cogimur uti, quae docti, ut dixi, a Graecis petere malent, indocti ne a nobis quidem accipient, ut frustra omnis suscipiatur labor. 6. Iam vero physica, si Epicurum, id est, si Democritum probarem, possem scribere ita plane, ut Amafinius. Quid est enim magnum, cum causas rerum efficientium sustuleris, de corpusculorum—ita enim appellat atomosconcursione fortuita loqui? Nostra tu physica nosti, quae cum contineantur ex effectione et ex materia ea, quam fingit et format effectio, adhibenda etiam geometria est, quam quibusnam quisquam enuntiare verbis aut quem ad intellegendum poterit adducere? Quid, haec ipsa de vita et moribus, et de expetendis fugiendisque rebus? Illi enim simpliciter pecudis et hominis idem bonum esse censent: apud nostros autem non ignoras quae sit et quanta subtilitas. 7. Sive enim Zenonem sequare, magnum est efficere ut quis intelligat quid sit illud verum et simplex bonum, quod non possit ab honestate seiungi: quod bonum quale sit negat omnino Epicurus sine voluptatibus sensum moventibus ne suspicari quidem. Si vero Academiam veterem persequamur, quam nos, ut scis, probamus, quam erit illa acute explicanda nobis! quam argute, quam obscure etiam contra Stoicos disserendum! Totum igitur illud philosophiae studium mihi quidem ipse sumo et ad vitae constantiam quantum possum et ad delectationem animi, nec ullum arbitror, ut apud Platonem est, maius aut melius a dis datum munus homini. 8. Sed meos amicos, in quibus est studium, in Graeciam mitto, id est, ad Graecos ire iubeo, ut ea a fontibus potius hauriant quam rivulos consectentur. Quae autem nemo adhuc docuerat nec erat unde studiosi scire possent, ea, quantum potuinihil enim magno opere meorum mirorfeci ut essent nota nostris. A Graecis enim peti non poterant ac post L. Aelii nostri occasum ne a Latinis quidem. Et tamen in illis veteribus nostris, quae Menippum imitati, non interpretati, quadam hilaritate conspersimus, multa admixta ex intima philosophia, multa dicta dialectice †quae quo facilius minus docti intelligerent, iucunditate quadam ad legendum invitati, in laudationibus, in his ipsis antiquitatum prooemiisphilosophe scribere voluimus, si modo consecuti sumus.

III. 9. Tum, ego. Sunt, inquam, ista, Varro. Nam nos in nostra urbe peregrinantis errantisque tamquam hospites tui libri quasi domum deduxerunt, ut possemus aliquando qui et ubi essemus agnoscere. Tu aetatem patriae, tu descriptiones temporum, tu sacrorum iura, tu sacerdotum, tu domesticam, tu bellicam disciplinam, tu sedem regionum locorum, tu omnium divinarum humanarumque rerum nomina, genera, officia, causas aperuisti, plurimumque poetis nostris omninoque Latinis et litteris luminis et verbis attulisti, atque ipse varium et elegans omni fere numero poema fecisti philosophiamque multis locis incohasti, ad impellendum satis, ad edocendum parum. 10. Causam autem probabilem tu quidem adfers; aut enim Graeca legere malent qui erunt eruditi aut ne haec quidem qui illa nesciunt. Sed da mihi nunc: satisne probas? Immo vero et haec qui illa non poterunt et qui Graeca poterunt non contemnent sua. Quid enim causae est cur poetas Latinos Graecis litteris eruditi legant, philosophos non legant? an quia delectat Ennius, Pacuvius, Attius, multi alii, qui non verba, sed vim Graecorum expresserunt poetarum? Quanto magis philosophi delectabunt, si, ut illi Aeschylum, Sophoclem, Euripidem, sic hi Platonem imitentur, Aristotelem, Theophrastum? Oratores quidem laudari video, si qui e nostris Hyperidem sint aut Demosthenem imitati. 11. Ego autem—dicam enim, ut res est—dum me ambitio, dum honores, dum causae, dum rei publicae non solum cura, sed quaedam etiam procuratio multis officiis implicatum et constrictum tenebat, haec inclusa habebam et, ne obsolescerent, renovabam, cum licebat, legendo. Nunc vero et fortunae gravissimo percussus volnere et administratione rei publicae liberatus, doloris medicinam a philosophia peto et otii oblectationem hanc honestissimam iudico. Aut enim huic aetati hoc maxime aptum est aut iis rebus, si quas dignas laude gessimus, hoc in primis consentaneum aut etiam ad nostros civis erudiendos nihil utilius aut, si haec ita non sunt, nihil aliud video quod agere possimus. 12. Brutus quidem noster, excellens omni genere laudis, sic philosophiam Latinis litteris persequitur, nihil ut iisdem de rebus Graecia desideret, et eandem quidem sententiam sequitur quam tu. Nam Aristum Athenis audivit aliquam diu, cuius tu fratrem Antiochum. Quam ob rem da, quaeso, te huic etiam generi litterarum.

IV. 13. Tum, ille. Istuc quidem considerabo, nec vero sine te. Sed de te ipso quid est, inquit, quod audio? Quanam, inquam, de re? Relictam a te veterem illam, inquit, tractari autem novam. Quid? ergo, inquam, Antiocho id magis licuerit, nostro familiari, remigrare in domum veterem e nova quam nobis in novam e vetere? certe enim recentissima quaeque sunt correcta et emendata maxime. Quamquam Antiochi magister Philo, magnus vir, ut tu existimas ipse, negat in libris, quod coram etiam ex ipso audiebamus, duas Academias esse erroremque eorum, qui ita putarunt, coarguit. Est, inquit, ut dicis: sed ignorare te non arbitror, quae contra ea Philonis Antiochus scripserit. 14. Immo vero et ista et totam veterem Academiam, a qua absum iam diu, renovari a te, nisi molestum est, velim, et simul, adsidamus, inquam, si videtur. Sane istud quidem, inquit: sum enim admodum infirmus. Sed videamus idemne Attico placeat fieri a me, quod te velle video. Mihi vero, ille: quid est enim quod malim quam ex Antiocho iam pridem audita recordari? et simul videre satisne ea commode dici possit Latine? Quae cum essent dicta, in conspectu consedimus [omnes].

15. Tum Varro ita exorsus est: Socrates mihi videtur, id quod constat inter omnis, primus a rebus occultis et ab ipsa natura involutis, in quibus omnes ante eum philosophi occupati fuerunt, avocavisse philosophiam et ad vitam communem adduxisse, ut de virtutibus et vitiis omninoque de bonis rebus et malis quaereret, caelestia autem vel procul esse a nostra cognitione censeret vel, si maxime cognita essent, nihil tamen ad bene vivendum valere. 16. Hic in omnibus fere sermonibus, qui ab iis qui illum audierunt perscripti varie et copiose sunt, ita disputat ut nihil adfirmet ipse, refellat alios: nihil se scire dicat nisi id ipsum, eoque praestare ceteris, quod illi quae nesciant scire se putent, ipse se nihil scire, id unum sciat, ob eamque rem se arbitrari ab Apolline omnium sapientissimum esse dictum, quod haec esset una omnis sapientia non arbitrari sese scire quod nesciat. Quae cum diceret constanter et in ea sententia permaneret, omnis eius oratio tamen in virtute laudanda et in hominibus ad virtutis studium cohortandis consumebatur, ut e Socraticorum libris, maximeque Platonis, intellegi potest. 17. Platonis autem auctoritate, qui varius et multiplex et copiosus fuit, una et consentiens duobus vocabulis philosophiae forma instituta est, Academicorum et Peripateticorum: qui rebus congruentes nominibus differebant. Nam cum Speusippum, sororis filium, Plato philosophiae quasi heredem reliquisset, duos autem praestantissimo studio atque doctrina, Xenocratem Chalcedonium et Aristotelem Stagiritem, qui erant cum Aristotele, Peripatetici dicti sunt, quia disputabant inambulantes in Lycio, illi autem, qui Platonis instituto in Academia, quod est alterum gymnasium, coetus erant et sermones habere soliti, e loci vocabulo nomen habuerunt. Sed utrique Platonis ubertate completi certam quandam disciplinae formulam composuerunt et eam quidem plenam ac refertam, illam autem Socraticam dubitationem de omnibus rebus et nulla adfirmatione adhibita consuetudinem disserendi reliquerunt. Ita facta est, quod minime Socrates probabat, ars quaedam philosophiae et rerum ordo et descriptio disciplinae. 18. Quae quidem erat primo duobus, ut dixi, nominibus una: nihil enim inter Peripateticos et illam veterem Academiam differebat. Abundantia quadam ingeni praestabat, ut mihi quidem videtur, Aristoteles, sed idem fons erat utrisque et eadem rerum expetendarum fugiendarumque partitio.

V. Sed quid ago? inquit, aut sumne sanus, qui haec vos doceo? nam etsi non sus Minervam, ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet. Tum Atticus: Tu vero, inquit, perge, Varro: valde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant, cum Latine dicuntur, et isto modo. Quid me, inquam, putas, qui philosophiam iam professus sim populo nostro exhibiturum? Pergamus igitur, inquit, quoniam placet. 19. Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex: una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum sit, quid falsum, quid rectum in oratione pravumve, quid consentiens, quid repugnans iudicando. Ac primum partem illam bene vivendi a natura petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum esse illud summum bonum quo omnia referrentur, constituebantque extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura et animo et corpore et vita. Corporis autem alia ponebant esse in toto, alia in partibus: valetudinem, viris pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam vocum impressionem: 20. animi autem, quae essent ad comprehendendam ingeniis virtutem idonea, eaque ab iis in naturam et mores dividebantur. Naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant: quorum utrumque mentis esset proprium et ingeni. Morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem: quam partim exercitationis adsiduitate, partim ratione formabant, in quibus erat philosophia ipsa. In qua quod incohatum est neque absolutum, progressio quaedam ad virtutem appellatur: quod autem absolutum, id est virtus, quasi perfectio naturae omniumque rerum, quas in animis ponunt, una res optima. Ergo haec animorum. 21. Vitae autem—id enim erat tertiumadiuncta esse dicebant, quae ad virtutis usum valerent. Nam virtus animi bonis et corporis cernitur, et in quibusdam quae non tam naturae quam beatae vitae adiuncta sunt. Hominem esse censebant quasi partem quandam civitatis et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana quadam societate. Ac de summo quidem atque naturali bono sic agunt: cetera autem pertinere ad id putant aut adaugendum aut tuendum, ut divitias, ut opes, ut gloriam, ut gratiam. Ita tripartita ab iis inducitur ratio bonorum.

VI. 22. Atque haec illa sunt tria genera, quae putant plerique Peripateticos dicere. Id quidem non falso: est enim haec partitio illorum: illud imprudenter, si alios esse Academicos, qui tum appellarentur, alios Peripateticos arbitrantur. Communis haec ratio et utrisque hic bonorum finis videbatur, adipisci quae essent prima natura quaeque ipsa per sese expetenda, aut omnia aut maxima. Ea sunt autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa virtute versantur. Itaque omnis illa antiqua philosophia sensit in una virtute esse positam beatam vitam, nec tamen beatissimam, nisi adiungerentur et corporis et cetera, quae supra dicta sunt, ad virtutis usum idonea. 23. Ex hac descriptione agendi quoque aliquid in vita et officii ipsius initium reperiebatur: quod erat in conservatione earum rerum, quas natura praescriberet. Hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio: ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorumque recti honestique causa et earum rerum, quae erant congruentes cum descriptione naturae, unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas: eaeque voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur. Haec quidem fuit apud eos morum institutio et eius partis, quam primam posui, forma atque descriptio.

24. De natura autem—id enim sequebatur—ita dicebant, ut eam dividerent in res duas, ut altera esset efficiens, altera autem quasi huic se praebens, ea quae efficeretur aliquid. In eo, quod efficeret, vim esse censebant, in eo autem, quod efficeretur, materiam quandam: in utroque tamen utrumque: neque enim materiam ipsam cohaerere potuisse, si nulla vi contineretur, neque vim sine aliqua materia. Nihil est enim quod non alicubi esse cogatur. Sed quod ex utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam nominabant: dabitis enim profecto, ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt, a quibus haec iam diu tractantur, utamur verbis interdum inauditis.

VII. 25. Nos vero, inquit Atticus: quin etiam Graecis licebit utare, cum voles, si te Latina forte deficient. Bene sane facis: sed enitar ut Latine loquar, nisi in huiusce modi verbis, ut philosophiam aut rhetoricam aut physicam aut dialecticam appellem, quibus, ut aliis multis, consuetudo iam utitur pro Latinis. Qualitates igitur appellavi, quas ποιοτητας Graeci vocant, quod ipsum apud Graecos non est vulgi verbum, sed philosophorum, atque id in multis. Dialecticorum vero verba nulla sunt publica: suis utuntur. Et id quidem commune omnium fere est artium. Aut enim nova sunt rerum novarum facienda nomina aut ex aliis transferenda. Quod si Graeci faciunt, qui in his rebus tot iam saecula versantur, quanto id magis nobis concedendum est, qui haec nunc primum tractare conamur? 26. Tu vero, inquam, Varro, bene etiam meriturus mihi videris de tuis civibus, si eos non modo copia rerum auxeris, uti fecisti, sed etiam verborum. Audebimus ergo, inquit, novis verbis uti te auctore, si necesse erit. Earum igitur qualitatum sunt aliae principes, aliae ex his ortae. Principes sunt unius modi et simplices: ex his autem ortae variae sunt et quasi multiformes. Itaque aërutimur enim pro Latino—et ignis et aqua et terra prima sunt: ex his autem ortae animantium formae earumque rerum, quae gignuntur e terra. Ergo illa initia et, ut e Graeco vertam, elementa dicuntur: e quibus aër et ignis movendi vim habent et efficiendi, reliquae partes accipiendi et quasi patiendi, aquam dico et terram. Quintum genus, e quo essent astra mentesque, singulare eorumque quattuor, quae supra dixi, dissimile Aristoteles quoddam esse rebatur. 27. Sed subiectam putant omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitatefaciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritiusmateriam quandam, ex qua omnia expressa atque efficta sint: quae tota omnia accipere possit omnibusque modis mutari atque ex omni parte, eoque etiam interire non in nihilum, sed in suas partis, quae infinite secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi nequeat: quae autem moveantur, omnia intervallis moveri, quae intervalla item infinite dividi possint. 28. Et cum ita moveatur illa vis, quam qualitatem esse diximus, et cum sic ultro citroque versetur, materiam ipsam totam penitus commutari putant et illa effici, quae appellant qualia, e quibus in omni natura cohaerente et continuata cum omnibus suis partibus effectum esse mundum, extra quem nulla pars materiae sit nullumque corpus, partis autem esse mundi omnia, quae insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna: nihil enim valentius esse a quo intereat: 29. quam vim animum esse dicunt mundi eandemque esse mentem sapientiamque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum, quae sunt ei subiectae, quasi prudentiam quandam, procurantem caelestia maxime, deinde in terris ea, quae pertinent ad homines: quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, inter quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni: non numquam eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa ac necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum.

VIII. 30. Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque. Quamquam oriretur a sensibus, tamen non esse iudicium veritatis in sensibus. Mentem volebant rerum esse iudicem: solam censebant idoneam cui crederetur, quia sola cerneret id, quod semper esset simplex et unius modi et tale quale esset. Hanc illi ιδεαν appellabant, iam a Platone ita nominatam, nos recte speciem possumus dicere. 31. Sensus autem omnis hebetes et tardos esse arbitrabantur, nec percipere ullo modo res eas, quae subiectae sensibus viderentur, quae essent aut ita parvae, ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles et concitatae, ut nihil umquam unum esset constans, ne idem quidem, quia continenter laberentur et fluerent omnia. Itaque hanc omnem partem rerum opinabilem appellabant. 32. Scientiam autem nusquam esse censebant nisi in animi notionibus atque rationibus: qua de causa definitiones rerum probabant, et has ad omnia, de quibus disceptabatur, adhibebant. Verborum etiam explicatio probabatur, id est, qua de causa quaeque essent ita nominata, quam ετυμολογιαν appellabant: post argumentis et quasi rerum notis ducibus utebantur ad probandum et ad concludendum id, quod explanari volebant: itaque tradebatur omnis dialecticae disciplina, id est, orationis ratione conclusae. Huic quasi ex altera parte oratoria vis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis perpetuae ad persuadendum accommodatae. 33. Haec erat illis disciplina a Platone tradita: cuius quas acceperim mutationes, si voltis, exponam. Nos vero volumus, inquam, ut pro Attico etiam respondeam.

IX. Et recte, inquit, respondes: praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas. Aristoteles primus species, quas paulo ante dixi, labefactavit: quas mirifice Plato erat amplexatus, ut in iis quiddam divinum esse diceret. Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus, ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat, vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae: spoliavit enim virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in ea sola positum esse beate vivere. 34. Nam Strato, eius auditor, quamquam fuit acri ingenio, tamen ab ea disciplina omnino semovendus est: qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in virtute et moribus, reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis. Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant, et post eos Polemo et Crates unaque Crantor, in Academia congregati, diligenter ea, quae a superioribus acceperant, tuebantur. Iam Polemonem audiverant adsidue Zeno et Arcesilas. 35. Sed Zeno cum Arcesilam anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam. Eam quoque, si videtur, correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus. Mihi vero, inquam, videtur, quod vides idem significare Pomponium.

X. Zeno igitur nullo modo is erat, qui, ut Theophrastus, nervos virtutis inciderit, sed contra, qui omnia quae ad beatam vitam pertinerent in una virtute poneret nec quicquam aliud numeraret in bonis, idque appellaret honestum, quod esset simplex quoddam et solum et unum bonum. 36. Cetera autem etsi nec bona nec mala essent, tamen alia secundum naturam dicebat, alia naturae esse contraria. His ipsis alia interiecta et media numerabat. Quae autem secundum naturam essent, ea sumenda et quadam aestimatione dignanda docebat, contraque contraria: neutra autem in mediis relinquebat, in quibus ponebat nihil omnino esse momenti. 37. Sed quae essent sumenda, ex iis alia pluris esse aestimanda, alia minoris. Quae pluris, ea praeposita appellabat, reiecta autem quae minoris. Atque ut haec non tam rebus quam vocabulis commutaverat, sic inter recte factum atque peccatum, officium et contra officium media locabat quaedam: recte facta sola in bonis actionibus ponens, prave, id est peccata, in malis: officia autem servata praetermissaque media putabat, ut dixi. 38. Cumque superiores non omnem virtutem in ratione esse dicerent, sed quasdam virtutes natura aut more perfectas, hic omnis in ratione ponebat, cumque illi ea genera virtutum, quae supra dixi, seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat nec virtutis usum modo, ut superiores, sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam adesse quin ea semper uteretur. Cumque perturbationem animi illi ex homine non tollerent, naturaque et condolescere et concupiscere et extimescere et efferri laetitia dicerent, sed eas contraherent in angustumque deducerent, hic omnibus his quasi morbis voluit carere sapientem. 39. Cumque eas perturbationes antiqui naturalis esse dicerent et rationis expertis aliaque in parte animi cupiditatem, alia rationem collocarent, ne his quidem adsentiebatur. Nam et perturbationes voluntarias esse putabat opinionisque iudicio suscipi et omnium perturbationum arbitrabatur matrem esse immoderatam quamdam intemperantiam. Haec fere de moribus.

XI. De naturis autem sic sentiebat, primum, ut quattuor initiis rerum illis quintam hanc naturam, ex qua superiores sensus et mentem effici rebantur, non adhiberet. Statuebat enim ignem esse ipsam naturam, quae quidque gigneret, et mentem atque sensus. Discrepabat etiam ab isdem quod nullo modo arbitrabatur quicquam effici posse ab ea, quae expers esset corporis, cuius generis Xenocrates et superiores etiam animum esse dixerant, nec vero aut quod efficeret aliquid aut quod efficeretur posse esse non corpus. 40. Plurima autem in illa tertia philosophiae parte mutavit. In qua primum de sensibus ipsis quaedam dixit nova, quos iunctos esse censuit e quadam quasi impulsione oblata extrinsecus, quam ille φαντασιαν, nos visum appellemus licet, et teneamus hoc verbum quidem: erit enim utendum in reliquo sermone saepius. Sed ad haec, quae visa sunt et quasi accepta sensibus, adsensionem adiungit animorum, quam esse volt in nobis positam et voluntariam. 41. Visis non omnibus adiungebat fidem, sed iis solum, quae propriam quandam haberent declarationem earum rerum, quae viderentur: id autem visum, cum ipsum per se cerneretur, comprehendibileferetis hoc? Nos vero, inquit. Quonam enim modo καταληπτον diceres?—Sed, cum acceptum iam et approbatum esset, comprehensionem appellabat, similem iis rebus, quae manu prehenderentur: ex quo etiam nomen hoc duxerat, cum eo verbo antea nemo tali in re usus esset, plurimisque idem novis verbisnova enim dicebatusus est. Quod autem erat sensu comprehensum, id ipsum sensum appellabat, et si ita erat comprehensum, ut convelli ratione non posset, scientiam: sin aliter, inscientiam nominabat: ex qua exsisteret etiam opinio, quae esset imbecilla et cum falso incognitoque communis. 42. Sed inter scientiam et inscientiam comprehensionem illam, quam dixi, collocabat, eamque neque in rectis neque in pravis numerabat, sed soli credendum esse dicebat. E quo sensibus etiam fidem tribuebat, quod, ut supra dixi, comprehensio facta sensibus et vera esse illi et fidelis videbatur, non quod omnia, quae essent in re, comprehenderet, sed quia nihil quod cadere in eam posset relinqueret quodque natura quasi normam scientiae et principium sui dedisset, unde postea notiones rerum in animis imprimerentur, e quibus non principia solum, sed latiores quaedam ad rationem inveniendam viae reperiuntur. Errorem autem et temeritatem et ignorantiam et opinationem et suspicionem et uno nomine omnia, quae essent aliena firmae et constantis adsensionis, a virtute sapientiaque removebat. Atque in his fere commutatio constitit omnis dissensioque Zenonis a superioribus.

XII. 43. Quae cum dixisset: Breviter sane minimeque obscure exposita est, inquam, a te, Varro, et veteris Academiae ratio et Stoicorum: verum esse [autem] arbitror, ut Antiocho, nostro familiari, placebat, correctionem veteris Academiae potius quam aliquam novam disciplinam putandam. Tunc Varro: Tuae sunt nunc partes, inquit, qui ab antiquorum ratione desciscis et ea, quae ab Arcesila novata sunt, probas, docere quod et qua de causa discidium factum sit, ut videamus satisne ista sit iusta defectio. 44. Tum ego: Cum Zenone, inquam, ut accepimus, Arcesilas sibi omne certamen instituit, non pertinacia aut studio vincendi, ut mihi quidem videtur, sed earum rerum obscuritate, quae ad confessionem ignorationis adduxerant Socratem et iam ante Socratem Democritum, Anaxagoram, Empedoclem, omnis paene veteres: qui nihil cognosci, nihil percipi, nihil sciri posse dixerunt: angustos sensus, imbecillos animos, brevia curricula vitae et, ut Democritus, in profundo veritatem esse demersam, opinionibus et institutis omnia teneri, nihil veritati relinqui, deinceps omnia tenebris circumfusa esse dixerunt. 45. Itaque Arcesilas negabat esse quicquam quod sciri posset, ne illud quidem ipsum, quod Socrates sibi reliquisset: sic omnia latere censebat in occulto: neque esse quicquam quod cerni aut intellegi posset: quibus de causis nihil oportere neque profiteri neque adfirmare quemquam neque adsensione approbare, cohibereque semper et ab omni lapsu continere temeritatem, quae tum esset insignis, cum aut falsa aut incognita res approbaretur, neque hoc quicquam esse turpius quam cognitioni et perceptioni adsensionem approbationemque praecurrere. Huic rationi quod erat consentaneum faciebat, ut contra omnium sententias dicens in eam plerosque deduceret, ut cum in eadem re paria contrariis in partibus momenta rationum invenirentur, facilius ab utraque parte adsensio sustineretur. 46. Hanc Academiam novam appellant, quae mihi vetus videtur, si quidem Platonem ex illa vetere numeramus, cuius in libris nihil adfirmatur et in utramque partem multa disseruntur, de omnibus quaeritur, nihil certi dicitur: sed tamen illa, quam exposuisti, vetus, haec nova nominetur: quae usque ad Carneadem perducta, qui quartus ab Arcesila fuit, in eadem Arcesilae ratione permansit. Carneades autem nullius philosophiae partis ignarus et, ut cognovi ex iis, qui illum audierant, maximeque ex Epicureo Zenone, qui cum ab eo plurimum dissentiret, unum tamen praeter ceteros mirabatur, incredibili quadam fuit facultate....

 

ACADEMICORUM POSTERIORUM FRAGMENTA.

EX LIBRO I.

1. Nonius p. 65 Merc. Digladiari dictum est dissentire et dissidere, dictum a gladiis. Cicero Academicorum lib. I.: quid autem stomachatur Menesarchus? quid Antipater digladiatur cum Carneade tot voluminibus?

2. Nonius s.v. concinnare p. 43. Idem in Academicis lib. I.: qui cum similitudine verbi concinere maxime sibi videretur.

EX LIBRO II.

3. Nonius p. 65. Aequor ab aequo et plano Cicero Academicorum lib. II. vocabulum accepisse confirmat: quid tam planum videtur quam mare? e quo etiam aequor illud poetae vocant.

4. Nonius p. 69. Adamare Cicero Academicorum lib. II.: qui enim serius honores adamaverunt vix admittuntur ad eos nec satis commendati multitudini possunt esse.

5. Nonius p. 104. Exponere pro exempla boni ostentare. Cicero Academicis lib. II.: frangere avaritiam, scelera ponere, vitam suam exponere ad imitandum iuventuti.

6. Nonius p. 121. Hebes positum pro obscuro aut obtuso. Cicero Academicorum lib. II.: quid? lunae quae liniamenta sint potesne dicere? cuius et nascentis et senescentis alias hebetiora, alias acutiora videntur cornua.

7. Nonius p. 162. Purpurascit. Cicero Academicorum lib. II.: quid? mare nonne caeruleum? at eius unda, cum est pulsa remis, purpurascit: et quidem aquae tinctum quodam modo et infectum....

8. Nonius p. 162. Perpendiculi et normae. Cic. Academicorum lib. II.: atqui si id crederemus, non egeremus perpendiculis, non normis, non regulis.

9. Nonius p. 394. Siccum dicitur aridum et sine humore ... Siccum dicitur et sobrium, non madidum ... Cic. Academicorum lib. II.: alius (color) adultis, alius adulescentibus, alius aegris, alius sanis, alius siccis, alius vinulentis ...

10. Nonius p. 474. Urinantur. Cic. in Academicis lib. II.: si quando enim nos demersimus, ut qui urinantur, aut nihil superum aut obscure admodum cernimus.

11. Nonius p. 545. Alabaster. Cic. Academicorum lib. II.: quibus etiam alabaster plenus unguenti puter esse videtur.

EX LIBRO III.

Cicero ad Att. XVI. 6. §4. De gloria librum ad te misi: at in eo prooemium id est, quod in Academico tertio.

12. Nonius p. 65. Digladiari ... idem tertio: digladiari autem semper, depugnare cum facinorosis et audacibus, quis non cum miserrimum, tum etiam stultissimum dixerit?

13. Nonius p. 65. Exultare dictum est exilire. Cic. Academicorum lib. III.: et ut nos nunc sedemus ad Lucrinum pisciculosque exultantes videmus ...

14. Nonius p. 123. Ingeneraretur ut innasceretur. Cic. Academicorum lib. III.: in tanta animantium varietate, homini ut soli cupiditas ingeneraretur cognitionis et scientiae.

15. Nonius p. 419. Vindicare, trahere, liberare ... Cicero Academicorum lib. III.: aliqua potestas sit, vindicet se in libertatem.

16. Lactantius Inst. div. VI. 24. Cicero ... cuius haec in Academico tertio verba sunt: quod si liceret, ut iis qui in itinere deerravissent, sic vitam deviam secutis corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis.

17. Diomedes p. 373, ed. Putsch.: p. 377, ed. Keil. Varro ad Ciceronem tertio fixum et Cicero Academicorum tertio (= Lucullus §27): †malcho in opera adfixa.

18. Nonius p. 139. Mordicibus et mordicus pro morsu, pro morsibus ... Cic. Academicorum lib. III.: perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus. = Lucullus §51.

19. Nonius p. 117. Gallinas. Cic. Academicorum lib. III.: qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent: ii cum ovum inspexerant, quae gallina peperisset dicere solebant. = Lucullus §57.

EX LIBRO IIII.

20. Nonius p. 69, Adstipulari positum est adsentiri. Cic. in Academicis lib. IIII.: falsum esse.... Antiochus. = Lucullus §67.

21. Nonius p. 65. Maeniana ab inventore eorum Maenio dicta sunt; unde et columna Maenia. Cic. Academicorum lib. IIII.: item ille cum aestuaret, veterum ut Maenianorum, sic Academicorum viam secutus est. = Lucullus §70.

22. Nonius p. 99. Dolitum, quod dolatum usu dicitur, quod est percaesum vel abrasum vel effossum ... Cicero dolatum Academicorum lib. IIII.: non enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus. = Lucullus §100.

23. Nonius p. 164. Ravum fulvum. Cic. Academicorum lib. IIII.: quia nobismet ipsis tum caeruleum, tum ravum videtur, quodque nunc a sole conlucet.... = Lucullus §105.

24. Nonius p. 107. Exanclare est perpeti vel superare. Cic. Academicorum lib. IIII.: credoque Clitomacho ita scribenti ut Herculi quendam laborem exanclatum. = Lucullus §108.

25. Nonius p. 163. Pingue positum pro impedito et inepto. Cic. Academicorum lib. IIII.: quod ipsi ... contrarium. = Lucullus §109.

26. Nonius p. 122. Infinitatem. Cic. Academicorum lib. IIII.: at hoc Anaximandro infinitatem. = Lucullus §118.

27. Nonius p. 65. Natrices dicuntur angues natantes Cic. Academicorum lib. IIII.: sic enim voltis ... fecerit. = Lucullus §120.

28. Nonius p. 189. Uncinatum ab unco. Cic. Academicorum lib. IIII.: nec ut ille qui asperis et hamatis uncinatisque corpusculis concreta haec esse dicat. = Lucullus §121.

29. Martianus Capella V. §517, p. 444, ed. Kopp. Cicero ... in Academicis: latent ista omnia, Varro, magnis obscurata et circumfusa tenebris. = Lucullus §122.

30. Nonius p. 102. E regione positum est ex adverso. Cic. Academicorum lib. IIII.: nec ego non ita ... vos etiam dicitis e regione nobis in contraria parte terrae qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia. = Lucullus §123.

31. Nonius p. 80. Balbuttire est cum quadam linguae haesitatione et confusione trepidare, Cic. Academicorum lib. IIII.: plane, ut supra dictus, Stoicus perpauca balbuttiens. = Lucullus §135.

Ex LIBRIS INCERTIS.

32. Lactantius Inst. div. III. 14. Haec tua verba sunt (sc. Cicero!): mihi autem non modo ad sapientiam caeci videmur, sed ad ea ipsa quae aliqua ex parte cerni videantur, hebetes et obtusi.

33. August. contra Academicos II. §26.: id probabile vel veri simile Academici vacant, quod nos ad agendum sine adsensione potent invitare. ... Talia, inquit Academicus, mihi videntur omnia quae probabilia vel veri similia putavi nominanda: quae tu si alio nomine vis vocare, nihil repugno. Satis enim mihi est te iam bene accepisse quid dicam, id est, quibus rebus haec nomina imponam; non enim vocabulorum opificem, sed rerum inquisitorem decet esse sapientem. [Proximis post hunc locum verbis perspicue asseverat Augustinus haec ipsius esse Ciceronis verba.]

34. Augustin. c. Acad. III. §15. Est in libris Ciceronis quae in huius causae (i.e. Academicorum) patrocinium scripsit, locus quidam.... Academico sapienti ab omnibus ceterarum sectarum, qui sibi sapientes videntur, secundas partes dari; cum primas sibi quemque vindicare necesse sit; ex quo posse probabiliter confici eum recte primum esse iudicio suo, qui omnium ceterorum judicio sit secundus.

35. Augustin. c. Acad. III. §43. Ait enim Cicero illis (i.e. Academicis) morem fuisse occultandi sententiam suam nec eam cuiquam, nisi qui secum ad senectutem usque vixissent, aperire consuesse.

36. Augustin. De Civit. Dei VI. 2. Denique et ipse Tullius huic (i.e. M.T. Varroni) tale testimonium perhibet, ut in libris Academicis eam quae ibi versatur disputationem se habuisse cum M. Varrone, homine, inquit, omnium facile acutissimo et sine ulla dubitatione doctissimo.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License