Iordanes
De origine actibusque Getarum

Capp. V-VI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. V-VI

5. Scythia si quidem Germaniae terre confines eo tenus, ubi Ister oritur amnis vel stagnus, dilatatur Morsianus, tendens usque ad numina Tyram, Danastrum et Vago. solam, magnumque illu Danaprum Taurumque montem, non illum Asiae, sed proprium, id est Scythicum, per omnem Meotidis aditum, ultraque Meotida per angustias Bosfori usque ad Caucasum montem amnemque Araxem ac deinde in sinistram partem reflexa post mare Caspium, quae in extremis Asiae finibus ab Oceano eoroboro in modum fungi primum tenuis, post haec latissima et rotunda forma exoritur, vergens ad Hunnus, Albanos et Seres usque digreditur, haec, inquam, patria, id est Scythia, longe se tendens lateque aperiens, habet ab oriente Seres, in ipso sui principio litus Caspii maris commanentes; ab occidente Germanos et flumen Vistulae; ab arctu, id est septentrionali, circumdatur oceano, a meridiae Persida, AIbania, Hiberia, Ponto atque extremo alveo Istri, qui dicitur Danubius ab ostea sua usque ad fontem, in eo vero latere, qua Ponticum litus attingit, oppidis haut obscuris involvitur, Boristbenide, Olbia, Callipolida, Chersona, Theodosia, Careon, Myrmicion et Trapezunta, quas indomiti Scytharum nationes Grecis permiserunt condere, sibimet commercia prestaturos, in cuius Scythiae medium est locus, qui Asiam Europamque ab alterutro dividit, Riphei scilicet montes, qui Thanain vastissimum fundunt intrantem Meotida cuius paludis circuitus passuum mil. CXLIIII, nusquam octo ulnis altius subsidentis, in qua Scythia prima ab occidente gens residet Gepidarum, que magnis opinatisque ambitur fluminibus. nam Tisia per aquilonem eius chorumque discurrit; ab africo vero magnus ipse Danubius, ab eoo Flutausis secat, qui rapidus ac verticosus in Istri fluenta furens divolvitur. introrsus illis Dacia est, ad coronae speciem arduis Alpibus eniunita, iuxta quorum sinistrum latus, qui in aquilone vergit, ab ortu Vistulae fluminis per inmensa spatia Venetbarum natio populosa consedit, quorum nomina licet nunc per varias familias et loca mutentur, principaliter tamen Sclaveni et Antes nominantur, Sclaveni a civitate Novietunense et laco qui appellatur Mursiano usque ad Danastrum et in boream Viscla tenus commorantur: hi paludes silvasque pro civitatibus habent. Antes vero, qui sunt eorum fortissimi, qua Ponticum mare curvatur, a Danastro extenduntur usque ad Danaprum, quae flumina multis mansionibus ab invicem absunt, ad litus autem Oceani, ubi tribus fancibus fluenta Vistulae fluminis ebibuntur, Vidivarii resident, ex diversis nationibus adgregati; post quos ripam Oceani item Aesti tenent, pacatum hominum genus omnino. quibus austrum adsidet gens Acatzirorum fortissima, frugum ignara, quae pecoribus et venationibus victitat, ultra quos distendunt supra mare Ponticum Bulgarum sedes, quos notissimos peccatorum nostrorum mala fecerunt, hinc iam Hunni quasi fortissimorum gentium fecundissimus cespes bifariam populorum rabiem pullularunt. nam alii Altziagiri, alii Saviri nuncupantur, qui tamen sedes habent divisas: iuxta Chersonam Altziagiri; quo Asiae bona avidus mercator importat, qui aestate campos pervagant effusas sedes, prout armentorum invitaverint pabula, hieme supra mare Ponticum se referentes, Hunuguri autem hinc sunt noti, quia ab ipsis pellium murinarum venit commercium: quos tantorum virorum formidavit audacia, quorum mansione prima in Scythiae solo iuxta paludem Meotidem, secundo in Mysiam Thraciamque et Daciam, tertio supra mare Ponticum rursus in Scythia legimus habitasse: nec eorum fabulas alicubi repperimus scriptas, qui eos dicunt in Brittania vel in unaqualibet insularum in servitute redactos et in unius caballi praetio a quodam ereptos, aut certe si quis eos aliter dixerit in nostro urbe, quam quod nos diximus, fuisse exortos, nobis aliquid obstrepebit: nos enim potius lectioni credimus quam fabulis anilibus consentimus.
Ut ergo ad nostrum propositum redeamus, in prima sede Scythiae iuxta Meotidem commanentes praefati, unde loquimur, Filimer regem habuisse noscuntur, in secunda, id est Daciae, Thraciaeque et Mysiae solo Zalmoxen, quem mirae philosophiae eruditionis fuisse testantur plerique scriptores annalium, nam et Zeutam prius habuerunt eruditum, post etiam Dicineum, tertium Zalmoxen, de quo superius diximus, nec defuerunt, qui eos sapientiam erudirent, unde et pene omnibus barbaris Gothi sapientiores semper extiterunt Grecisque pene consimiles, ut refert Dio, qui historias eorum annalesque Greco stilo composuit. qui dicit primum Tarabosteseos, deinde vocatos Pilleatos hos, qui inter eos generosi extabant, ex quibus eis et reges et sacerdotes ordinabantur, adeo ergo fuere laudati Gaetae, ut dudum Martem, quem poetarum fallacia deum belli pronuntiat, apud eos fuisse dicant exortum, unde et Vergilius: 'gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis', quem Martem Gothi semper asperrima placavere cultura (nam victimae eius mortes fuere captorum), opinantes bellorum praesulem apte humani sanguinis effusione placandum, huic praede primordia vovebantur, huic truncis suspendebantur exubiae, eratque illis religionis preter ceteros insinuatus affectus, cum parenti devotio numinis videretur inpendi, tertia vero sede ao super mare Ponticum iam humaniores et, ut superius diximus, prudentiores effecti, divisi per familias populi, Vesegothae familiae Balthorum, Ostrogothae praeclaris Amalis serviebant.
Quorum studium fuit primum inter alias gentes vicinas arcum intendere nervis, Lucano plus storico quam poeta testante: 'Armeniosque arcus Geticis intendite nervis'. ante quos etiam cantu maiorum facta modulationibus citharisque canebant, Eterpamara, Hanale, Fridigerni, Vidigoiae et aliorum, quorum in hac gente magna opinio est, quales vix heroas fuisse miranda iactat antiquitas. tunc, ut fertur, Vesosis Scythis lacrimabile sibi potius intulit bellum, eis videlicet, quos Amazonarum viros prisca tradit auctoritas, de quas et feminas bellatrices Orosius in primo volumine professa voce testatur, unde cum Gothis eum tunc dimicasse evidenter probamus, quem cum Amazonarum viris absolute pugnasse cognoscimus, qui tunc a Borysthene amne, quem accolae Danaprum vocant, usque ad Thanain fluvium circa sinum paludis Meotidis consedebant Thanain vero hunc dico, qui ex Ripheis montibus deiectus adeo preceps ruit, ut, cum vicina flumina sive Meotis et Bosforus gelu solidentur, solus amnium confragosis montibus vaporatus, numquam Scythico duriscit algore, hic Asiae Europaeque terminus famosus habetur. nam alter est ille, qui montibus Chrinnorum oriens, in Caspium mare dilabitur, Danaper autem ortus grande palude, quasi ex matre profunditur. hic usque ad medium sui dulcis est et potabilis, piscesque nimii saporis gignit, ossa carentibus chartellagine tantum habentes in corporis continentiam, sed ubi fit Ponto vicinior, parvum fontem suscipit, cui Exampheo cognomen est, adeo amarum, ut, cum sit quadraginta dierum itinere navigabilis, huius aquis exiguis inmutetur, infectusque ac dissimilis sui inter Greca oppida Callipidas et Hypannis in mare defluat, ad cuius ostia insula est in fronte, Achillis nomine. inter hos terra vastissima, silvis consita, paludibus dubia.

6. Hic ergo Gothis morantibus Vesosis, Aegyptiorum rex, in bellum inruit, quibus tunc Tanausis rex erat, quod proelio ad Phasim fluvium, a quo Fasides aves exortae in totum mundum epulis potentum exuberant, Thanausis Gothorum rex Vesosi Aegyptiorum occurrit, eumque graviter debellans in Aegypto usque persecutus est, et nisi Nili amnis intransmeabilis obstetisseut fluenta vel munitiones, quas dudum sibi ob incursiones Aethiopum Vesosis fieri praecepisset, ibi in eius eum patria extinxisset, sed dum eum ibi positum non valuisset laedere, revertens pene omnem Asiam subiugavit et sibi tunc caro amico Somo, regi Medorum, ad persolvendum tributum subditos fecit, ex cuius exercitu victores tunc nonnulli provincias subditas contuentes et in omni fertilitate pollentes deserta suorum agmina sponte in Asiae partibus residerunt, ex quorum nomine vel genere Pompeius Trogus Parthorum dicit extitisse prosapiem, unde etiam hodieque lingua Scythica fugaces quod est, Parthi dicnntur, suoque generi respondentes inter omnes pene Asiae nationes soli sagittarii suxit et acerrimi bellatores. de nomine vero, quod diximus eos Parthos, fugaces, ita aliquanti aethymologiam traxerunt, ut dicerent Parthi, quia suos refugerunt parentes, hunc ergo Thanausim regem Gothorum mortuum inter numina sui populi coluerut.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License