Iordanes
De origine actibusque Getarum

Capp. VII-VIII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. VII-VIII

7. Post cuius decessum et exercitu eius cum successores ipsius in aliis partibus expeditione gerentibus feminae Gothorum a quadam vicina gente temptantur in praeda, quae doctae a viris fortiter resisterunt hostesque super se venientes cum magna verecundia abigerunt, qua patratae victoria fretaeque maioris audacia invicem se cohortantes arma arripiunt elegentesque duas audentiores Lampeto et Marpesia principatui subrogarunt. quae dum curam gerunt, ut et propria defenderent et aliena vastarent, sortitae Lampeto restitit fines patrios tuendo, Marpesia vero feminarum agmine sumpta novum genus exercitui duxit in Asiam, diversasque gentes bello superans, alios vero pace concilians; ad Cauchasum venit, ibique certum tempus demorans loci nomen dedit Saxum Marpesiae, unde et Vergilius: 'ac si dura silex aut stet Marpesia cautes', in eo loco, ubi post haec Alexander Magnus portas constituens Pylas Caspias nominavit, quod nunc Lazorum gens custodit pro munitione Romana. hic ergo certum temporis Amazonas commanentes confortati sunt. unde egressi et Alem fluvium, quod iuxta Gargaram civitatem praeterfluit, transeuntes, Armeniam, Syriam Ciliciamque, Galatiam, Pisidiam omniaque Asiae loca aequa felicitate domuerunt; Ioniam Eoliamque conversae deditas sibi provincias effecerunt. ubi diutius dominantes etiam civitates castraque suo in nomine dicaverunt, Ephesi quoque templum Dianae ob sagittandi ac venandi studium, quibus se artibus tradidissent, effusis opibus mirae pulchritudinis condiderunt, tale ergo Scythiae genitae feminae casu Asiae regna potitae per centum pene annos tenuerunt et sic demum ad proprias socias in cautes Marpesios, quas superius diximus, repedarunt, in montem scilicet Caucasi, cuius montis quia facta iterum mentio est, non ab re arbitror eius tractum situmque describere, quaudo maximam partem orbis noscitur circuire iugo continuo. is namque ab Indico mare surgens, qua meridiem respicit, sole vaporatus ardescit; qua septentrione patet, rigentibus ventis est obnoxius et pruinis, mox in Syriam curvato angulo reflexus, licet amnium plurimos emittat, in Vasianensem tamen regionem Eufratem Tigrimque navigeros ad opinionem maximam perennium fontium cupiosis fundit uberibus, qui amplexantes terras Syrorum Mesopotamiam et appellari faciunt et videri, in sinum rubri maris fluenta deponentes. tunc in boream revertens Scythicas terras iugus antefatus magnis flexibus pervagatur atque ibidem opinatissima flumina in Caspium mare profundens Araxem, Cysum et Cambisen continuatoque iugo ad Ripheos usque in montes extenditur, indeque Scythicis gentibus dorso suo terminum praebens ad Pontum usque discendit, consertisque collibus Histri quoque fluenta contingit, quo amne scissus dehiscens quoque Taurus vocatur, talis ergo tantusque et pene omnium montium maximus excelsas suas erigens summitates naturali constructione praestat gentibus inexpugnanda munimina. nam locatim recisus, qua disrupto iugo vallis hiatu patescit, nunc Caspias portas, nunc Armenias, nunc Cilicas, vel secundum locum quale fuerit, facit, vix tamen plaustro meabilis, lateribus in altitudinem utremque desectis, qui pro gentium varietate diverso vocabulo nuncupatur, hunc enim Lammum, mox Propanissimum Indus appellat; Parthus primum Castram, post Nifatem edicit; Syrus et Armenus Taurum, Scytha Cauchasum ac Bifeum, iterumque in fine Taurum cognominat; aliaeque conplurimae gentes huic iugo dedere vocabulo, et quia de eius continuatione pauca libabimus, ad Amazonas, unde divertimus, redeamus.

8. Quae veritae, ne eorum prolis rarisceret, vicinis gentibus concubitum petierunt, facta nundina semel in anno, ita ut futuri temporis eadem die revertentibus in id ipsum, quidquid partus masculum edidisset, patri redderet, quidquid vero feminei sexus nasceretur, mater ad arma bellica erudiret: sive, ut quibusdam placet, editis maribus novercali odio infantis miserandi fala rumpebant, ita apud illas detestabile puerperium erat, quod ubique constat esse votivum. quae crudelitas illis terrorem maximum comulabat opinionis vulgatae, nam quae, rogo, spes esset capto, ubi indulgi vel filio nefas habebatur contra has, ut fertur, pugnavit Herculia, et Melanis pene plus dolo quam virtute subegit Theseus vero Hippoliten in praeda tnlit, de qua et genuit Hypolitum, hae quoque Amazones post haec habuere reginam nomine Penthesileam, cuius Troiano bello extant clarissima documenta. nam hae feminae usque ad Alexandrum Magnum referuntur tenuisse regimen.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License