IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
9. Sed ne dicas: de viris Gothorum sermo adsumptus cur in feminas tamdiu perseverat? audi et virorum insignem et laudabilem fortitudinem. Dio storicus et antiquitatum diligentissimus inquisitor, qui operi suo Getica titulum dedit (quos Getas iam superiori loco Gothos esse probavimus, Orosio Paulo dicente) - hic Dio regem illis post tempora multa commemorat nomine Telefum, ne vero quis dicat hoc nomen a lingua Gothica omnino peregrinum esse, nemo qui nesciat animadvertat usu pleraque nomina gentes amplecti, ut Romani Macedonum, Greci Romanorum, Sarmatae Germanorum, Gothi plerumque mutuantur Hunnorum. is ergo Telefus, Herculis filius natus ex Auge, sororis Priami coniugio copulatus, procerus quidem corpore, sed plus vigore terribilis, qui paternam fortitudinem propriis virtutibus aequans Herculis genium formae quoque similitndinem referebat, huius itaque regnum Moesiam appellavere maiores, quae provincia habet ab oriente ostia fluminis Danubii, a meridie Macedonia, ab occasu Histria, a septentrione Danubium. is ergo antefatus habuit bellum cum Danais, in qua pugna Thesandrum ducem Greciae interemit et dum Aiacem iniestus invadit Uliximque persequitur, vitibus equo cadente ipse corruit Achillisque iaculo femur sauciatus diu mederi nequivit; Grecos tamen, quamvis iam saucius, e suis finibus proturbavit, Thelepho vero defnncto Euryphylna filius successit in regno, ex Priami Frygum regi germana progenitus. qui ob Casandrae amorem bello interesse Troiano, ut parentibus soceroque ferret auxilium, cupiens, mox venisset extinctus est.
10. Tunc Cyrus, rex Persarum, post grande intervallum et pene post DCXXX annorum tempore (Pompeio Trogo testante) Getarum reginae Thomyre sibi exitiabile intulit bellum, qui elatus ex Asiae victoriis Getas nititur subiugare, quibus, ut diximus, regina erat Thomyris, quae cum Abraxem amnem Cyri arcere potuisset accessum, transitum tamen permisit, elegens armis eum vincere quam locorum beneficio submovere; quod et factum est et veniente Cyro prima cessit fortuna Parthis in tantum, ut et filium Thomyris et plurimum exercitum trucidarent. sed iterato Marte Getae cum sua regina Parthos devictos superant atque prosternunt opimamque praedam de eis auferunt, ibique primum Gothorum gens sirica vidit tentoria, tunc Thomyris regina aucta victoria tantaque praeda de inimicis potita, in partem Moesiae, quae nunc a magna Scythia nomen mutuatum minor Scythia appellatur, transiens, ibi in Ponti Moesiaco litore Thomes civitatem suo de nomine aedificavit. dehinc Darius, rex Persarum, Hystaspis filius, Antyri, regis Gothorum, filiam in matrimonio postulavit, rogans pariter atque deterrens, nisi suam peragerent voluntatem, cuius affinitatem Gotlii spernentes, legationem eius frustrarunt. qui repulsus dolore fiammatus est et DCC milia armatorum contra ipsos produxit exercitum, verecundiam suam malo pubtico vindicare contendens; navibusque pene a Chalcedona usque ad Bizantium in instar pontium tabulatis atque consertis Thraciam petit et Moesiam; pontemque rursus in Danubio pari modo constructum duobus mensibus crebris fatigatus in Tapis VIII milia perdidit armatorum, timensque, ne pons Danubii ab eius adversariis occuparetur, celeri fuga in Thracia repedavit, nec Mysiae solum sibi credens tutum fore aliquantulum remorandi, post cuius decessum iterum Xerses filius eius paternas iniurias ulcisci se aestimans, cum sua septingenta et auxiliarium CCC milia armatorum, rostratas naves mille ducentas, onerarias tria milia, super Gothos ad bellum profectus nec temptare in conflictu praevaluit, eorum animositate et constantia superatus. sic namque ut venerat, absque aliquo certamine suo cum robore recessit, Philippus quoque, pater Alexandri Magni, cum Gothis amicitias copulans Medopam Gudilae regis filiam accepit uxorem, ut tali affinitate roboratus Macedonum regna firmaret, qua tempestate Dio storico dicente Philippus inopia pecuniae passus, Odyssitanam Moesiae civitatem instructis copiis vastare deliberat, quae tunc propter vicinam Thomea Gothia erat subiecta, unde et sacerdotes Gothorum illi qui pii vocabantur subito patefactis portis cum citharis et vestibus candidis obviam egressi patriis diis, ut sibi propitii Macedonas repellerent, voce supplici modulantes, quos Macedones sic fiducialiter sibi occurrere contuentes stupiscent et, si dici fas est, ab inermibus terrentur armati, nec mora soluta acie quam ad bellandum construxerant, non tantum ab urbis excidio abstinuerunt, verum etiam et quos foris fuerant iure belli adepti, reddidernnt, foedusque inito ad sua reversi sunt, quod dolum post longum tempus reminiscens egregius Gothorum ductor Sithalcus, CL virorum milibus congregatis Atheniensibus intulit bellum adversus Perdiccam Macedoniae regem, quem Alexander apud Babylloniam ministri insidiis potans interitum Atheniensium principatui hereditario iure reliquerat successorem, magno proelio cum hoc inito Gothi superiores inventi sunt, et sic pro iniuria, qua illi in Moesia dudum fecissent, isti in Grecia discurrentes cunctam Macedoniam vastaverunt.