Iordanes
De origine actibusque Getarum

Capp. XI-XII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. XI-XII

11. Dehinc regnante Gothis Buruista Dicineus venit in Gothiam, quo tempore Romanorum Sylla potitus est principatum, quem Dicineum suscipiens Buruista dedit ei pene regiam potestatem; cuius consilio Gothi Germanorum terras, quas nunc Franci optinent, populati sunt. Caesar vero, qui sibi primus omnium Romanum vindicavit imperium et pene omnem mundum suae dicioni subegit omniaque regna perdomuit, adeo ut extra nostro urbe in oceani sinu repositas insulas occuparet, et nec nomen Romanorum auditu qui noverant, eos Romanis tributarios faceret, Gothos tamen crebro pertemptans nequivit subicere, Gaius Tiberius iam tertius regnat Romanis: Gothi tamen suo regno incolume perseverant, quibus hoc erat salubre, hoc adcommodum, hoc votivum, ut, quidquid Dicineus eorum consiliarius precepisset, hoc modis omnibus expetendum, hoc utile iudicantes, effectui manciparent, qui cernens eorum animos sibi in omnibus oboedire et naturalem eos habere ingenium, omnem pene phylosophiam eos instruxit: erat namque huius rei magister peritus. nam ethicam eos erudiens barbaricos mores conpescuit; fysicam tradens naturaliter propriis legibus vivere fecit, quas usque nunc conscriptas belagines nuncupant; logicam instruens rationis eos supra ceteras gentes fecit expertes; practicen ostendens in bonis actibus conversare suasit; theoreticen demonstrans signorum duodecem et per ea planetarum cursus omnemque astronomiam contemplari edocuit, et quomodo lunaris urbis augmentum sustinet aut patitur detrimentum, edixit, solisque globum igneum quantum terreno orbe in mensura excedat, ostendit, aut quibus nominibus vel quibus signis in polo caeli vergente et revergente trecentae quadraginta et sex stellae ab ortu in occasu precipites ruant, exposuit. qualis erat, rogo, voluptas, ut viri fortissimi, quando ab armis quantolumcumque vacassent, doctrinis philosophicis inbuebantur? videris unum caeli positionem, alium herbarum fruticumque explorare naturas, istum lunae commoda incommodaque, illum solis labores adtendere et quomodo rotatu caeli raptos retro reduci ad partem occiduam, qui ad orientalem plagam ire festinant, ratione accepta quiescere, haec et alia nonnulla Dicineus Gothis sua peritia tradens mirabilis apud eos enituit, ut non solu mediocribus, immo et regibus imperaret, elegit namque ex eis tunc nobilissimos prudentioresque viros, quos theologiam instruens, numina quaedam et sacella venerare suasit fecitque sacerdotes, nomen illis pilleatorum contradens, ut reor, quia opertis capitibus tyaris, quos pilleos alio nomine nuncupamus, litabant: reliquam vero gentem capillatos dicere iusait, quod nomen Gothi pro magno suscipientes adhuc odie suis cantionibus reminiscent.

12. Decedente vero Dicineo pene pari veneratione habuerunt Comosicum, quia nec erat sollertiae. hic etenim et rex illis et pontifex ob suam peritiam habebatur et in summa iustitia populos iudicabat. et hoc rebus excedente humanis Coryllus rex Gothorum in regno conscendit et per quadraginta annos in Dacia suis gentibus imperavit Daciam dico antiquam, quam nunc Gepidarum populi possidere noscuntur. quae patria in conspectu Moesiae sita trans Danubium corona montium cingitur, duos tantum habens accessus, unum per Boutas, alterum per Tapas, haec Gotia, quam Daciam appellavereo maiores, quae nunc, ut diximus, Gepidia dicitur, tunc ab oriente Aroxolani, ab occasu Iazyges, a septentrione Sarmatae et Bastemae, a meridiae amnis Danubii terminabant, nam Iazyges ab Aroxolanis Alnta tantum fluvio segregantur, et quia Danubii mentio facta est, non ab re iudico pauca de tali amne egregio indicare, nam hic in Alamannicis arvis exoriens sexaginta a fonte suo usque ad ostia in Ponto mergentia per mille ducentorum passuum milia hinc inde suscipiens flumina in modum spinae, quem costas ut cratem intexunt, omnino amplissimus est, qui lingua Bessorum Hister vocatur, ducentis tantum pedibus in altum aquam in alveo habet profundam, hic etenim amnis inter cetera fiumina in magnum omnes superans praeter Nilum. haec de Danubio dixisse sufficiat. ad propositum vero, unde nos digressimus, iubante domino redeamus.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License