IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
17. Abhinc ergo, ut dicebamus, post longam obsidionem accepto praemio ditatus Geta recessit ad propria, quem cernens Gepidarum natio subito ubique vincentem praedisque ditatum, invidia ductus arma in parentibus movit. quomodo vero Getae Gepidasque sint parentes si quaeris, paucis absolvam, meminisse debes me in initio de Scandzae insulae gremio Gothos dixisse egressos cum Berich rege suo, tribus tantum navibus vectos ad ripam Oceani citerioris, id est Gothiscandza. quarum trium una navis, ut adsolet, tardior nancta nomen genti fertur dedisse; nam lingua eorum pigra gepanta dicitur, hinc factum est, ut paulatim et corruptae nomen eis ex convicio is nasceretur Gepidas, nam sine dubio ex Gothorum prosapie et hi trahent originem; sed quia, ut dixi, gepanta pigrum aliquid tardumque designat, pro gratuito convicio Gepidarum nomen exortum est, quod nec ipsud credo falsissimum: sunt etenim tardioris ingenii et graviores corporum velocitate, hi ergo Gepidae tacti invidia, dum Spesis provincia commanerent in insulam Visclae amnis vadibus circumactam, quam patrio sermone dicebant Gepedoios. nunc eam, ut fertur, insulam gens Vividaria incolit ipsis ad meliores terras meantibus, qui Vividarii ex diversis nationibus ac si in unum asylum collecti sunt et gentem fecisse noscantur. ergo, ut dicebamus, Gepidarum rex Fastida quietam gentem excitans patrios fines per arma dilatavit. nam Burgundzones pene usque ad internicionem delevit aliasque nonnullas gentes perdomuit, Gothos quoque male provocans consanguinitatis foedus prius inportuna concertatione violavit superba admodum elatione iactatus, crescenti populo dum terras coepit addere, incolas patrios reddidit rariores, is ergo missis legatis ad Ostrogotham, cuius adhuc imperio tam Ostrogothae quam Vesegothae, id est utrique eiusdem gentes populi, subiacebant, inclusum se montium quaeritans asperitate silvarumque densitate constrictum, unum poscens e duobus, ut aut bellum sibi aut locorum suorum spatia praepararet, tunc Ostrogotha rex Gothorum ut erat solidi animi, respondit legatis bellum se quidem talem horrere durumque fore et omnino scelestum armis confligere cum propinqis, loca vero non cedere. quid multa? Gepidas in bella inruunt, contra quos, ne minor indicaretur, movit et Ostrogotha procinctum, conveniuntque ad oppidum Galtis, iuxta quod currit fluvius Auha, ibique magna partium virtute certatum est, quippe quos in se et armorum et pugnandi similitudo commoverat; sed causa melior vivacitasque ingenii iubit Gothos. inclinata denique parte Gepidarum proelium nox diremit. tunc relicta suorum strage Fastida rex Gepidarum properavit ad patriam, tam pudendis obprobriis humiliatas, quam fuerat elationis erectus. redeunt victores Gothi Gepidarum discessione contenti, suaque in patria feliciter in pace versantur, usque dum eorum praevius existeret Ostrogotha.
18. Pos cuius decessum Cniva, exercitum dividens in duas partes, nonnullos ad vastandum Moesiam dirigit, sciens eam neglegentibus principibus defensoribus destitutam; ipse vero cum LXX milibus ad Eusciam, id est Novas conscendit. unde a Gallo duce remotus Nicopolim accedit, quae iuxta latrum fluvium eat constituta notissima; quam devictis Sarmatis Traianus et fabricavit et appellavit Victoriae civitatem, ubi Decio superveniente imperatore tandem Cniva in Hemi partibus, quae non longe aberant, recessit, unde apparatu disposito Philippopolim ire festinans, cuius secessu Decius imperator cognoscens et ipsius urbis ferre subsidium gestiens iugum Hemi montis transacto ad Beroam venit, ibique dum equos exercitumque lassum refoveret, ilico Cniva cum Gothis in modum fulminis ruit, vastatoque Romano exercitu imperatorem cum pauculis, qui fugere quiverant, ad Eusciam rursus trans Alpes in Mysia proturbavit, ubi tunc Gallus dux limitis cum plurima manu bellantium morabatur; collectoque tam exinde quam de Usco exercitu, futuri belli se parat in aciae. Cniva vero diu obsessam invadit Philippopolim praedaque potitus Prisco duce qui inerat sibi foederavit quasi cum Decio pugnaturum, venientesque ad conflictum ilico Decii filium sagitta saucium crudeli funere confodiunt. quod pater animadvertens licet ad confortandos animos militum fertur dixisse: 'nemo tristetur: perditio unius militis non est rei publicae deminutio'. tamen, paterno affectu non ferens, hostes invadit, aut mortem aut ultionem fili exposcens, veniensque ad Abritto Moesiae civitatem circumseptus a Gothis et ipse extinguitur imperii finem vitaeque terminum faciens. qui locus hodieque Decii ara dicitur, eo quod ibi ante pugnam mirabiliter idolis immolasset.