IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
23. Nam Gothorum rege Greberich rebus humanis excedente post temporis aliquod Hermanaricus nobilissimus Amalorum in regno successit, qui multas et bellicosissimas arctoi gentes perdomuit suisque parere legibus fecit. quem merito nonnulli Alexandro Magno conparavere maiores, habebat si quidem quos domuerat Golthescytha Thiudos Inaunxis Vasinabroncas Merens Mordens Imniscaris Rogas Tadzans Athaul Navego Bubegenas Coldas. sed cum tantorum servitio clarus haberetur, non passus est nisi et gentem Herulorum, quibus praeerat Halaricus, magna ex parte trucidatam reliquam suae subegeret dicioni. nam praedicta gens, Ablavio istorico referente, iuxta Meotida palude inhabitans in locis stagnantibus, quas Greci ele vocant, Eluri nominati sunt, gens quantum velox, eo amplius superbissima. nulla si quidem erat tunc gens, quae non levem armaturam in acie sua ex ipsis elegeret, sed quamvis velocitas eorum ab is aliis crebro bellantibus evagaret, Gothorum tamen stabilitate subiacuit et tarditati, fecitque causa fortunae. ut et ipsi inter reliquas gentes Getarum regi Hermanarico servirent post Herulorum cede item Hermanaricus in Venethos arma commovit, qui, quamvis armis despecti, sed numerositate pollentes, primum resistere conabantur, sed nihil valet multitudo inbellium, praesertim ubi et deus permittit et multitudo armata ao advenerit, nam hi, ut in initio expositionis vel catalogo gentium dicere coepimus, ab una stirpe exorti, tria nunc nomina ediderunt, id est Venethi, Antes, Sclaveni; qui quamvis nunc, ita facientibus peccatis nostris, ubique deseviunt, tamen tune omnes Hermanarici imperiis servierunt. Aestorum quoque similiter nationem, qui longissimam ripam Oceani Germanici insident, idem ipse prudentia et virtute subegit omnibusque Scythiae et Germaniae nationibus ac si propriis lavoribus imperavit.
24. Post autem non longi temporis intervallo, ut refert Orosius,
Hunnorum gens omni ferocitate atrocior exarsit in Gothos. nam hos, ut refert
antiquitas, ita extitisse conperimus, Filimer rex Gothorum et Gadarici magni
filius qui post egressu Scandzae insulae iam quinto loco tenens principatum
Getarum, qui et terras Scythicas cum sua gente introisse superius a nobis
dictum est, repperit in populo suo quasdam magas mulieres, quas patrio sermone
Haliurunnas is ipse cognominat, easque habens suspectas de medio sui proturbat
longeque ab exercitu suo fugatas in solitudinem coegit errare. quas spiritus
inmundi per herimum vagantes dum vidissent et eorum conplexibus in coitu
miscuissent, genus hoc ferocissimum ediderunt, quae fuit primum inter paludes,
minutum tetrum atque exile quasi hominum genus nec alia voce notum nisi quod
humani sermonis imaginem adsignabat, tali igitur Hunni stirpe creati Gothorum
finibus advenerunt. quorum natio saeva, ut Priscus istoricus refert, Meotida
palude ulteriore ripa insidens, venationi tantum nec alio labore experta, nisi
quod, postquam crevisset in populis, fraudibus et rapinis vicinarum gentium
quiete conturbans, huius ergo gentis, ut adsolet, venatores, dum in interioris
Meotidae ripam venationes inquirent, animadvertunt, quomodo ex inproviso cerva
se illis optulit ingressaque paludem nunc progrediens nunc subsistens index
viae se tribuit, quam secuti venatores paludem Meotidam, quem inpervium ut
pelagus aestimant, pedibus transierunt mox quoque Scythica terra ignotis
apparuit, cerva disparuit quod, credo, spiritus illi, unde progeniem trahunt,
ad Scytharum invidia id egerunt. illi vero, qui praeter Meotidam alium mundum
esse paenitus ignorabant, admiratione ducti terrae Scythicae et, ut sunt
sollertes, iter illud nullae ante aetati notissimum divinitus sibi ostensum
rati, ad suos redeunt, rei gestum edocent, Scythiam laudant persuasaque gente
sua via, qua cerva indice dedicerant, ad Scythiam properant, et quantoscumque
prius in ingressu Scytharum habuerunt, litavere victoriae, reliquos perdomitos
subegerunt, nam mox ingentem illam paludem transierunt, ilico Alpidzuros,
Alcildzuros, Itimaros, Tuncarsos et Boiscos, qui ripae istius Scythiae
insedebant, quasi quaedam turbo gentium rapuerunt. Halanos quoque pugna sibi
pares, sed humanitate, victu formaque dissimiles, frequenti certamine
fatigantes, subiugaverunt nam et quos bello forsitan minime superabant, vultus
sni terrore nimium pavorem ingerentes, terribilitate fugabant, eo quod erat eis
species pavenda nigridinis et velud quaedam, si dici fas est, informis offa,
non facies, habensque magis puncta quam lumina. quorum animi fiducia turvus
prodet aspectus, qui etiam in pignora sua primo die nata desaeviunt nam maribus
ferro genas secant, ut ante quam lactis nutrimenta percipiant, vulneris
cogantur subire tolerantiam. hinc inberbes senescunt et sine venustate efoebi
sunt, quia facies ferro sulcata tempestivam pilorum gratiam cicatricis absumit
exigui quidem forma, sed argutis motibus expediti et ad equitandum promptissimi,
scapulis latis, et ad arcos sagittasque parati firmis cervicibus et superbia
semper erecti, hi vero sub hominum figura vivunt beluina saevitia.
Quod genus expeditissimum multarumque nationum grassatorem Getae ut viderunt,
paviscunt, suoque cum rege deliberant, qualiter tali se hoste subducant nam
Hermanaricus, rex Gotborum, licet, ut superius retulimus, multarum gentium
extiterat triumphator, de Hunnorum tamen adventu dum cogitat, Rosomonorum gens
infida, quae tunc inter alias illi famulatum exhibebat, tali eum nanciscitur
occasione decipere. is dum enim quandam mulierem Sunilda nomine ex gente
memorata pro mariti fraudulento discessu rex furore commotus equis ferocibus
inligatam incitatisque cursibus per diversa divelli praecipisset, fratres eius
Sarus et Ammius, germanae obitum vindicantes, Hermanarici latus ferro
petierunt; quo vulnere saucius egram vitam corporis inbecillitate contraxit.
quam adversam eius valitudinem captans Balamber rex Hunnorum in Ostrogotharum
parte movit procinctum, a quorum societate iam Vesegothae quadam inter se
intentione seiuncti habebantur. inter haec Hermanaricus tam vulneris dolore
quam etiam Hunnorum incursionibus non ferens grandevus et plenus dierum
centesimo decimo anno vitae suae defunctus est, cuius mortis occasio dedit
Hunnis praevalere in Gothis illis, quos dixeramus orientali plaga sedere et
Ostrogothas nuncupari.