Iordanes
De origine actibusque Getarum

Capp. XXXV-XXXVI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. XXXV-XXXVI

35. Is namque Attila patre genitus Mundzuco, cuius fuere germani Octar et Roas, qui ante Attilam regnum tenuisse narrantur, quamvis non omnino cunctorum quorum ipse, post quorum obitum cum Bleda germano Hunnorum successit in regno, et, ut ante expeditionis, quam parabat, par foret, augmentum virium pamcidio quaerit, tendens ad discrimen omnium nece suorum, sed librante iustitia detestabili remedio crescens deformes exitus suae crudelitatis invenit. Bleda enim fratre fraudibus interempto, qui magnae parti regnabat Hunnorum, universum sibi populum adunavit, aliarumque gentium, quas tunc in dicione tenebat, numerositate collecta, primas mundi gentes Romanos Vesegothasque subdere praeoptabat. cuius exercitus quingentorum milium esse numero ferebatur, vir in concussibne gentium natus in mundo, terrarum omnium metus, qui, nescio qua sorte, terrebat cuncta formidabili de se opinione vulgata, erat namque superbus incessu, huc atque illuc circumferens oculos, ut elati potentia ipso quoque motu corporis appareret; bellorum quidem amator, sed ipse manu temperans, consilio validissimus, supplicantium exorabilis, propitius autem in fide semel susceptis; forma brevis, lato pectore, capite grandiore, minutis oculis, rarus barba, canis aspersus, semo nasu, teter colore, origenis suae signa restituens, qui quamvis huius esset naturae, ut semper magna confideret, addebat ei tamen confidentia gladius Martis inventus, sacer apud Scytharum reges semper habitus, quem Priscus istoricus tali refert occasione detectum. cum pastor, inquiens, quidam gregis unam boculam conspiceret claudicantem nec causam tanti vulneris inveniret, sollicitus vestigia cruoris insequitur tandemque venit ad gladium, quem depascens herbas incauta calcaverat, effossumque protinus ad Attilam defert. quo ille munere gratulatus, ut erat magnanimis, arbitratur se mundi totius principem constitutum et per Martis gladium potestatem sibi concessam esse bellorum.

36. Huius ergo mentem ad vastationem orbis paratam comperiens Gyzericus, rex Vandaiorum, quem paulo ante memoravimus, multis muneribus ad Vesegotharum bella precipitat, metuens, ne Theodoridus Vesegotharum rex filiae suae ulcisceretur iniuriam, quae Hunerico Gyzerici filio iuncta prius quidem tanto coniugio laetaretur, sed postea, ut erat ille et in sua pignora truculentus, ob suspicionem tantummodo veneni ab ea parati, naribus abscisam truncatamque auribus, spolians decore naturali, patri suo ad Gallias remiserat, ut turpe funus miseranda semper offerret et crudelitas, qua etiam moverentur externi, vindictam patris efficacius impetraret. Attila igitur dudum bella concepta Gyzerici redemptione parturiens, legatos in Italia ad Valentinianum principem misit, serens Gothorum Romanorumque discordia, ut, quos proelio non poterat concutere, internis elideret, asserens, se rei publicae eius amicitias in nullo violare, sed contra Theoderidum Vesegotharum regem sibi esse certamen. unde cum excipi libenter optaret, citera epistula usitatis salutationum blandimentis oppleverat, studens fidem adhibere mendacio, pari etiam modo ad regem Vesegotharum Theoderidum dirigit scripta, hortans, ut a Romanorum societate discederet recoleretque proelia, quae paulo ante contra eum fuerant concitata, sub nimia feritate homo subtilis ante quam bella gereret arte pugnabat, tunc Valentinianus imperator ad Vesegothas eorumque regem Theoderidum in his verbis legationem direxit: 'prudentiae vestrae est, fortissimi gentium, adversus orbis conspirare tyrannum, qui optat mundi generale habere servitium, qui causas proelii non requirit, sed, quidquid commiserit, hoc putat esse legitimum, ambitum suum brachio metitur, superbiam licentia satiat; qui ius fasque contemnens, hostem se exhibet et naturae. cunctorum etenim meretur hic odium, qui in commune omnium se adprobat inimicum. recordamini, quaeso, quod certe non potest oblivisci, ab Hunnis non per bella, ubi communis casus est, fusum, sed, quod graviter anget, insidiis appetitum, ut de nobis taceamus, potestis hanc inulti ferre superbiam? armorum potentes favete propriis doloribus et communes iungite manus. auxiliamini etiam rei publicae, cuius membrum tenetis, quam sit autem nobis expetenda vel amplexanda societas, hostis interrogate consilia'. his et similia legati Valentiniani regem permoverunt Theodoridum, quibus ille respondit: 'habetis', inquid,'Romani, desiderium vestrum; fecistis Attilam et nobis hostem, sequimur illum quocumque vocaverit, et quamvis infletur de diversis gentium victoriis, norunt tamen Gothi confligere cum superbis, nullum bellum dixerim grave, nisi quod causa debilitat, quando nil triste pavet, cui maiestas adriserit'. adclamant responso comites duci, laetus sequitur vulgus fit omnibus ambitus pugnae, hostes iam Hunni desiderantur, producitur itaque a rege Theodorido Vesegotharum innumerabilis multitudo; qui quattuor filios domi dimissos, id est Friderichum et Eurichum, Betemerim et Himnerith secum tantum Thorismud et Theodericum maiores natu participes laboris adsumit, felix procinctum, auxilium tutum, suave collegium habere solacia illorum, quibus delectat ipsa etiam simul subire discrimina, a parte vero Romanorum tanta patricii Aetii providentia fuit, cui tunc innitebatur res publica Hesperiae plagae, ut undique bellatoribus congregatis adversus ferocem et infinitam multitudinem non impar occurreret. hi enim adfuerunt auxiliares: Franci, Sarmatae, Armoriciani, Liticiani, Burgundiones, Saxones, Ripari, Olibriones, quondam milites Romani, tunc vero iam in numero auxiliarium exquisiti, aliaeque nonnulli Celticae vel Germanie nationes, convenitur itaque in campos Catalaunicos, qui et Mauriaci nominantur, centum leuvas, ut Galli vocant, in longum tenentes et septuaginta in latum, leuva autem Gallica una mille et quingentorum passuum quantitate metitur, fit ergo area innumerabilium populorum pars illa terrarum. conseruntur acies utraeque fortissimae: nihil subreptionibus agitur, sed aperto Marte certatur, quae potest digna causa tantorum motibus invenire? aut quod odium in se cunctos animavit armari? probatum est humanum genus regibus vivere, quando unius mentis insano impetu strages sit facta populorum et arbitrio superbi regis momento defecit quod tot saeculis natura progenuit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License