IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
37. Sed antequam pugnae ipsius ordinem referamus, necessarium videtur edicere, quae in ipsis bellorum motibus acciderunt, quia sicut famosum proelium, ita multiplex atque perplexum, Sangibanus namque rex Alanorum metu futurorum perterritus Attilae se tradere pollicetur et Aurelianam civitatem Galliae, ubi tunc consistebat, in eius iura transducere. quod ubi Theodoridus et Aetius agnoverunt, magnis aggeribus eandem urbem ante adventum Attilae struunt, suspectumque custodiunt Sangibanum et inter suos anxiliares medium statuunt cum propria gente, igitur Attila rex Hunnorum tali perculsus eventu diffidens suis copiis metuit inire conflictum, inter que fugam revolvens ipso funere tristiorem, statuit per aruspices futura inquirere, qui more solito nunc pecorum fibras, nunc quasdam venas in abrasis ossibus intuentes Hunnis infausta denuntiant; hoc tamen quantulum praedixere solacii, quod summus hostium ductor de parte adversa occumberet relictamque victoriam sua morte triumphum foedaret, cumque Attila necem Aetii, quod eius motibus obviabat, vel cum sua perditione duceret expetendam, tali praesagio sollicitus, ut erat consiliorum in rebus bellicis exquisitor, circa nonam diei horam proelium sub trepidatione committit, ut, si secus cederet, nox imminens subveniret.
38. Convenere partes, ut diximus, in campos Catalaunicos. erat autem positio loci declivi tumore in editum collis excrescens, quem uterque cupiens exercitus obtinere, quia loci oportunitas non parvum benificium confert, dextram partem Hunni cum suis, sinistram Romani et Vesegothae cum auxiliariis occuparunt, relictoque de cacumine eius iugo certamen ineunt dextrum itaque comum cum Vesegothis Theoderidus tenebat, sinistrum Aetius cum Romanis, conlocantes in medio Sanguibanum, quem superius rettulimus praefuisse Alanis, providentes cautioni militari, ut eum, de cuius animo minus praesumebant, fidelium turba concluderent facile namque adsumit pugnandi necessitatem, cui fugiendi inponitur difficultas. e diverso vero fuit Hunnorum acies ordinata, ut in medio Attila cum suis fortissimis locaretur, sibi potius rex hac ordinatione prospiciens, quatenus inter gentis suae rubor positus ab imminenti periculo redderetur exceptus, cornua vero eius multiplices populi et diversae nationes, quos dicioni suae subdiderat, ambiebant inter quos Ostrogotharum praeminebat exercitus Valamire et Theodemire et Videmere germanis ductantibus, ipso etiam rege, cui tunc serviebant, nobilioribus, quia Amalorum generis eos potentia inlustrabat; eratque et Gepidarum agmini innumerabili rex ille famosissimus Ardaricus, qui ob nimiam suam fidelitatem erga Attila eius consiliis intererat, nam perpendens Attila sagacitate sua, eum et Valamerem, Ostrogotharum regem, super ceteros regulos diligebat erat namque Valamir secreti tenax, blandus alloquio, dolis gnarus: Ardaricus fide et consilio, ut diximus, clarus, quibus non inmerito contra parentes Vesegothas debuit credere pugnaturis. reliqua autem, si dici fas est, turba regum diversarumque nationum ductores ac si satellites notibus Attilae attendebant, et ubi oculo annuisset, absque aliqua murmuratione cum timore et tremore unusquisque adstabat, aut certe, quod iussus fuerat exequebatur. solus Attila rex omnium regum super omnes et pro omnibus sollicitus erat, fit ergo de loci, quem diximus oportunitate certamen. Attila suos diriget, qui cacumen montis invaderent. sed a Thorismundo et Aetio praevenitur, qui eluctati collis excelsa ut conscenderent, superiores effecti sunt, venientesque Hunnos montis benificio facile turbaverunt.