Iordanes
De origine actibusque Getarum

Capp. XXXIX-XL

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. XXXIX-XL

39. Tunc Attila cum videret exercitum causa praecedente turbatum, tali eum ex tempore credidit alloquio confirmandum. 'post victorias tantarum gentium, post orbem, si consistatis, edomitum, ineptum iudicaveram tamquam ignaros rei verbis acuere, quaerat hoc aut novus ductor aut inexpertus exercitus, nec mihi fas est aliquid vulgare dicere, nec vobis oportet audire, quid autem aliud vos quam bellare consuetum? aut quid viro forti suavius, quam vindicta manu querere? magnum munus a natura animos ultione satiare, adgrediamur igitur hostem alacres: audaciores sunt semper, qui inferut bellum. adunatas dispicite dissonas gentes: indicium pavoris est societate defendi, en ante impetum nostrum terroribus iam feruntur, excelsa quaerunt, tumulos capiunt et sera paenitudine in campos monitiones efflagitant. nota vobis sunt quam sint levia Romanorum arma: primo etiam non dico vulnere, sed ipso pulvere gravantur, dum in ordine coeunt et acies testudineque conectunt. vos confligite perstantibus animis, ut soletis, despicientesque eorum aciem Alanos invadite, in Vesegothas incumbite. inde nobis cita victoria quaerere, unde se continet bellum. abscisa autem nervis mox membra relabuntur; nec potest stare corpus, cui ossa subtraxeris. consurgant animi, furor solitus intumescat. nunc consilia, Hunni, nunc arma depromite: aut vulneratus quis adversarii mortem reposcat aut inlaesus hostium clade satietur, victuros nulla tela conveniunt, morituros et in otio fata praecipitant. postremo cur fortuna Hunnos tot gentium victores adseret, nisi ad certaminis huius gaudia praeparasset? quis denique Meotidarum iter maiores nostros aperuit tot saeculis clausum secretum? quis adhuc inermibus cedere faciebat armatos? faciem Hunnorum non poterat ferre adunata collectio. non fallor eventu: hic campus est, quem nobis tot prospera promiserunt. primus in hoste tela coiciam. si quis potuerit Attila pugnante otio ferre, sepultus est'. his verbis accensi, in pugna cuncti praecipitantur.

40. Et quamvis haberent res ipse formidinem, praesentia tamen regis cunctatione merentibus auferebat manu manibus congrediuntur; bellum atrox multiplex immane pertinax, cui simile nulla usquam narrat antiquitas, ubi talia gesta referantur, ut nihil esset, quod in vita sua conspicere potuisset egregius, qui huius miraculi privaretur aspectu. nam si senioribus credere fas est, rivulus memorati campi humili ripa praelabens, peremptorum vulneribus sanguine multo provectus est, non auctus imbribus, ut solebat, sed liquore concitatus insolito torrens factus est cruoris augmento. et quos illic coegit in aridam sitim vulnus inflictum, fluenta mixta clade traxerunt: ita constricti sorte miserabili sorvebant sanguinem quem fuderant sauciati. hic Theodoridus rex dum adhortans discurrit exercitum, equo depulsus pedibusque suorum conculcatus vitam maturae senectatis conclusit. alii vero dicunt eum interfectum telo Andagis de parte Ostrogotharum, qui tunc Attilanis sequebautur regimen, hoc fuit, quod Attilae praesagio aruspices prius dixerant, quamvis ille de Aetio suspicaret. tunc Vesegothae dividentes se ab Alanis invadunt Hunnorum caterva et pene Attilam trucidarent, nisi providus prius fugisset et se suosque ilico intra septa castrorum, quam plaustris vallatum habebat, reclusisset; quamvis fragili munimine, eo tamen quaesierunt subsidium vitae, quibus paulo ante nullus poterat muralis agger obsistere. Thorismud autem regis Theodoridi filius, qui cum Aetio collem anticipans hostes de superiore loco proturbaverat, credens se ad agmina propria pervenire, nocte caeca ad hostium carpenta ignarus incurrit. quem fortiter demicante quidam capite vulnerato equo deiecit, suorumque providentia liberatus a proeliandi intentione desivit. Aetius vero similiter noctis confusione divisus cum inter hostes medius vagaretur, trepidus, ne quid incidisset adversi Gothos, inquiret, tandemque ad socia castra perveniens, relicuum noctis acutorum defensione transegit. postera die luce orta cum tumulatos cadaveribus campos aspicerent nec audere Hunnos erumpere, suam arbitrantes victoriam scientesque Attilam non nisi magna clade confossum bella confugere, cum tamen nil ageret vel prostratus abiectum, sed strepens armis, tubis canebat incursionemque minabatur, velut leo venabulis praessus speluncae aditus obambulans nec audet insurgere nec desinet fremetibus vicina terrere: sic bellicosissimus rex victores suos turbabat inclusus. conveniunt itaque Gothi Romanique et quid agerent is de superato Attila, deliberant. placet eum obsidione fatigari, quia annonae copiam non habebat, quando ab ipsorum sagittariis intra septa castrorum locatis crebris ictibus arceretur accessus. fertur autem desperatis rebus praedictum regem adhuc et suppraemo magnanimem equinis sellis construxisse pyram seseque, si adversarii inrumperent, flammis inicere voluisse, ne aut aliquis eius vulnere laetaretur aut in potestate hostium tantarum gentium dominus perveniret.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License