IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
41.
Verum inter has obsidionum moras Vesegothae
regem, fili patrem requirunt, admirantes eius absentiam, dum felicitas fuerit
subsecuta, cumque diutius exploratum, ut viris fortibus mos est, inter
densissima cadavera repperissent, cantibus honoratum inimicis spectantibus
abstulerunt, videres Gothorum globos dissonis vocibus confragosos adhuc inter
bella furentia funeri reddidisse culturam. fundebantur lacrimae, sed quae viris
fortibus inpendi solent. nam mors erat, sed Hunno teste gloriosa, unde hostium
putaretur inclinatam fore superbiam, quando tanti regis efferri cadaver cum
suis insignibus conspiciebant. at Gothi Theodorito adhuc iusta solventes rmis
insonantibus regiam deferunt maiestatem fortissimusque Thorismud bene gloriosos
manes carissimi patris, ut decebat filium, patris exequias prosecutas. quod
postquam peractum est, orbitatis dolore commotus et virtntis impetu, qua
valebat, dum in reliquis Hunnorum mortem patris vindicare contendit, Aetium
patricium ac si seniorem prudentiaeque maturum de hac parte consuluit; quid
sibi esset in tempore faciendum, ille vero metuens, ne Hunnis funditus
interemptis a Gothis Romanum praemeretur imperium, praebet hac suasione
consilium, ut ad sedes proprias remearet regnumque, quod pater reliquerat,
arriperet, ne germani eius opibus adsumptis paternis Vesegotharum regno
pervaderent graviterque dehinc cum suis et, quod peius est, miseriterque
pugnaret quod responsum non ambiguae, ut datum est, sed pro sua potius
utilitate susceptum relictis Hunnis redit ad Gallias. sic humana fragilitas dum
suspicionibus occurrit. magna plerumque agenda rerum occasione intercepit. in
hoc etenim famosissimo et fortissimarum gentium bello ab utrisque partibus CLXV
milia caesa referuntur, exceptis quindecim milibus Gepidarum et Francorum, qui
ante congressionem publicam noctu sibi occurrentes mutuis concidere vulneribus,
Francis pro Romanorum, Gepidas pro Hunnorum parte pugnantibus.
Attila igitur cognita discessione Gothorum, quod de inopinatis collegi solet,
inimicorum magis aestimans dolum diutius se intra castra continuit, sed ubi
hostium absentia sunt longa silentia consecuta, erigitur mens ad victoriam,
gaudia praesumuntur atque potentis regis animus in antiqua fata revertitur,
Thorismud ergo, patre mortuo in campis statim Catalaunicis, ubi et pugnaverat,
regia maiestate subvectus Tolosam ingreditur. hic licet fratrum et fortium
turba gauderet, ipse tamen sic sua initia moderatus est, ut nullius repperiret
de regni sucessione certamen.
42. Attila vero nancta occasione de secessu Vesegotharum, et, quod saepe optaverat, cernens hostium solutione per partes, mox iam securas ad oppressionem Romanorum movit procinctum, primaque adgressione Aquileiensem obsidet civitatem, quae est metropolis Venetiarum, in mucrone vel lingua Atriatici posita sinus, cuius ab oriente murus Natissa amnis fluens a monte Piccis elambit. ibique cum diu multumque obsidens nihil paenitus praevaleret, fortissimis intrinsecus Romanorum militibus resistentibus, exercitu iam murmurante et discedere cupiente; Attila deambulans circa muros, dum, utrum solveret castra an adhuc remoraretur, deliberat, animadvertit candidas aves, id est ciconias, qui in fastigia domorum nidificant, de civitate foetos suos trahere atque contra morem per rura forinsecus conportare, et ut erat sagacissimus inquisitor, presensit et ad suos: 'respicite', inquid, 'aves futurarum rerum providas perituram relinquere civitatem casurasque arces periculo imminente deserere. non hoc vacuum, non hoc credatur incertum; rebus presciis consuetudinem mutat ventura is formido'. quid plura? animos suorum rursus ad oppugnandam Aquileiam inflammat. qui machinis constructis omniaque genera tormentorum adhibita, nec mora et invadunt civitatem, spoliant, dividunt vastantque crudeliter, ita ut vix eius vestigia ut appareat reliquerunt. exhinc iam audaciores et necdum Romanorum sanguine satiati per reliquas Venetum civitates Hunni bacchantur, Mediolanum quoque Liguriae metropolim et quondam regiam urbem pari tenore devastant nec non et Ticinum aequali sorte deiciunt vicinaque loca saevientes allidunt demoliuntque pene totam Italiam, cumque ad Romam animus fuisset eius adtentus accedere, sui eum, ut Priscus istoricus refert, removerunt, non urbi, cui inimici erant, consulentes, sed Alarici quondam Vesegotharum regis obicientes exemplo, veriti regis sui fortunam, quia ille post fractam Romam non diu supervixerit, sed protinus rebus humanis excessit. igitur dum eius animus ancipiti negotio inter ire et non ire fluctuaret secumque deliberans tardaret, placida ei legatio a Roma advenit. nam Leo papa per se ad eum accedens in agro Venetum Ambuleio, ubi Mincius amnis commeantium frequentatione transitur. qui mox deposuit exercitata furore et rediens, quo venerat, iter ultra Danubium promissa pace discessit, illud pre omnibus denuntians atque interminando decernens, graviora se in Italia inlaturum, nisi ad se Honoriam Valentiniani principis germanam, filiam Placidiae Augustae, cum portione sibi regalium opum debita mitterent. ferebatur enim, quia haec Honoria, dum propter aulae decus ad castitatem teneretur nutu fratris inclusa, clam eunucho misso Attilam invitasse, ut contra fratris potentiam eius patrociniis uteretur: prorsus indignum facinus, ut licentiam libidinis malo publico conpararet