Iordanes
De origine actibusque Getarum

Capp. XLVII-XLVIII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. XLVII-XLVIII

47. Interim tamen ad eum ordinem, unde digressi sumus, redeamus, et quomodo Euricus rex Vesegotharum Romani regni vacillationem cernens Arelatum et Massiliam propriae subdidit dicioni, Gyzericus etenim Vandalorum rex suis eum muneribus ad ad ista committenda inlicuit, quatenus ipse Leonis vel Zenonis insidias, quas contra eum direxerant, praecaveret, egitque, ut Orientalem imperium Ostrogothas, Hesperium Vesegothae vastarent, ut in utramque rem publicam hostibus decementibus ipse in Africa quietus regnaret, quod Eurichus grato suscipiens animo, totas Spanias Galliasque sibi iam iure proprio tenens, simul quoque et Burgunzones subegit Arelatoque degens nono decimo anno regni sui vita privatus est. huic successit proprius filius Alarichus, qui nonus in numero ab illo Alarico magno regnum adeptus est Vesegotharum. nam pari tenore, ut de Augustis superius diximus, et in Alaricis provenisse cognoscitur, et in eos saepe regna deficiunt, a quorum nominibus inchoarunt, quod nos interim praetermisso sic ut promisimus omnem Gothorum texamus originem.

48. Et quia, dum utrique gentes, tam Ostrogothae quam etiam Vesegothae, in uno essent, ut valui, maiorum sequens dicta revolvi divisosque Vesegothas ab Ostrogothis ad liquidum sum prosecutus, necesse nobis est iterum ad antiquas eorum Scythicas sedes redire et Ostrogotharum genealogia actusque pari tenore exponere. quos constat morte Hermanarici regis sui, decessione a Vesegothis divisos, Hunnorum subditos dicioni, in eadem patria remorasse, Vinithario tamen Amalo principatus sui insignia retinente, qui avi Vultulfi virtute imitatus, quamvis Hermanarici felicitate inferior, tamen aegre ferens Hunnorum imperio subiacere, paululum se subtrahens ab illis suaque dum nititur ostendere virtute, in Antorum fines movit procinctum, eosque dum adgreditur prima congressione superatus, deinde fortiter egit regemque eorum Boz nomine cum filiis suis et LXX primatibus in exemplum terroris adfixit, ut dediticiis metum cadavera pendentium geminarent. sed dum tali libertate vix anni spatio imperasset, non est passus Balamber, rex Hunnorum, sed ascito ad se Gesimundo, Hunnimundi magni filio, qui iuramenti sui et fidei memor cum ampla parte Gothorum Hunnorum imperio subiacebat, renovatoque cum eo foedere super Vinitharium duxit exercitum: diuque certati primo et secundo certamine Vinitharius vincit. nec valet aliquis commemoraret quanta strage de Hunnorum Venetharius fecit exercitu. tertio vero proelio subreptionis auxilio ad fluvium nomine Erac, dum utrique ad se venissent, Balamber sagitta missa caput Venetharii saucians interemit neptemque eius Vadamercam sibi in coniugio copulans iam omnem in pace Gothorum subactum possedit ita tamen, ut genti Gothorum semperum proprius regulus, quamvis Hunnorum consilio, imperaret. et mox defuncto Venethario rexit eos Hunimundus, filius quondam regis potentissimi Hermanarici, acer in bello totoque corpore pulchritudine pollens, qui post haec contra Suavorum gente feliciter dimicavit. eoque defuncto successit Thorismud filius eius flore iuventutis ornatus, qui secundo principatus sui anno contra Gepidas movit exercitum magnaque de illis potitus victoria casu equi dicitur interemptus. quo defuncto sic eum luxerunt Ostrogothae, ut quadraginta per annos in eius locum rex alius non succederet, quatenus et illius memoriae semperum haberent in ore et tempus accederet, quo Valamer habitum repararet virilem, qui erat ex consubrino eius genitus Vandalario; quia filius eius, ut superius diximus, Beremud iam contempta Ostrogotharum gente propter Hunnorum dominio ad partes Hesperias Vesegotharum fuisset gente secutus, de quo et ortus est Vetericus. Veterici quoque filius natus est Eutharicus, qui iunctus Amalasuenthae filiae Theodorici, item Amalorum stirpe iam divisa coniunxit et genuit Athalaricum et Mathesuentam. sed quia Athalaricus in annis puerilibus defunctus est, Mathesuenta Constantinopolim allata de secundo viro, id est Gemano fratruele Iustiniani imperatoris, genuit postumum filium, quem nominavit Germanum.
Sed nobis, ut ordo, quem coepimus, decurrat, ad Vandalarii sobulem, quae trino flore pululabat redeundum est hic enim Vandalarius, fratruelis Hermanarici et supra scripti Thorismudi consubrinus, tribus editis liberis in gente Amala gloriatus est, id est Valamir Thiudimir Vidimir. ex quibus per successione parentum Valamir in regno conscendit adhuc Hunnis eos inter alias gentes generaliter optinentibus. eratque tunc in tribus his germanis contemplatio grata, quando mirabilis Thiudimer pro fratris Valamir militabat imperio, Valamir vero pro altero iubebat ornando, Vidimer servire fratribus aestimabat. sic eis mutua affectione se tuentibus nulli paenitus deerat regnum, quod utrique in sua pace tenebant. ita tamen, ut saepe dictum est, imperabant, ut ipsi Attilae Hunnorum regis imperio deservirent: quibus nec contra parentes Vesegothas licuisset recusare certamen, sed necessitas domini, etiam parricidium si iubet, implendum est nec aliter ab Hunnorum dominio divelli potuit gens aliqua Scythica, nisi optata cunctis nationibus in commune et Romanis mors Attilae proveniret, quae tam fuit vilis, ut vita mirabilis.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License