Iordanes
De origine actibusque Getarum

Capp. LI-LII

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. LI-LII

51. Sauromatae vero quos Sarmatas dicimus et Cemandri et quidam ex Hunnis parte Illyrici ad Castramartenam urbem sedes sibi datas coluerunt ex quo genere fuit Blivila dux Pentapolitanus eiusque germanus Froila et nostri temporis Bessa patricius. Scyri vero et Sadagarii et certi Alanorum eum duce suo nomine Candac Scythiam minorem inferioremque Moesiam acceperunt. cuius Candacis Alanoviiamuthis patris mei genitor Paria, id est meus avus, notarius; quousque Candac ipse viveret, fuit, eiusque germanae filio Gunthicis, qui et Baza dicebatur, mag. mil., filio Andages fili Andele de prosapia Amalorum descendente, ego item quamvis agramatus Iordannis ante conversionem meam notarius fui. Rugi vero aliaeque nationes nonnullae Bizzim et Arcadiopolim ut incolerent, petiverunt. Hernac quoque iunior Attilae filius cum suis in extrema minoris Scythiae sedes delegit. Emnetzur et Ultzindur consanguinei eius in Dacia ripense Uto et Hisco Almoque potiti sunt, multique Hunnorum passim proruentes tunc se in Romania dediderunt, e quibus nunc usque Sacromontisi et Fossatisii dicuntur. erant si quidem et alii Gothi, qui dicuntur minores, populus inmensus, cum suo pontifice ipsoque primate Vulfila, qui eis dicitur et litteras instituisse. hodieque sunt in Moesia regionem incolentes Nicopolitanam ad pedes Emimonti gens multa, sed paupera et inbellis nihilque habundans nisi armenta diversi generis pecorum et pascua silvaque lignarum; parum tritici citerarumque specierum terras fecundas. vineas vero nec, si sunt alibi, certi eorum cognoscent ex vicina loca sibi vinum negotiantes; nam lacte aluntur plerique.

52. Ergo, ut ad gentem, unde agimus, revertamur, id est Ostrogotharum, qui in Pannonia sub rege Valamir eiusque germani Thiudimer et Videmir morabantur, quamvis divisa loca, consilia tamen unita (nam Valamer inter Scamiungam et Aqua nigra fluvios, Thiudimer iuxta lacum Pelsois, Vidimer inter utrosque manebant), contigit ergo, ut Attilae fili contra Gothos quasi desertores dominationis suae, velut fugacia mancipia requirentes, venirent ignarisque aliis fratribus super Valamer solum inruerent. quos tamen ille quamvis cum paucis excepit diuque fatigatis ita prostravit, ut vix pars aliqua hostium remaneret quae in fuga versa eas partes Scythiae petere, quas Danabri amnis fluenta praetermeant, quam lingua sua Hunni Var appeIlant. eo namque tempore ad fratris Thiudimeri gaudii nuntium direxit, sed eo mox die nuntius veniens feliciorem in domo Thiudimer repperit gaudium. ipso si quidem die Theodoricus eius filius, quamvis de Erelieva concubina, bonae tamen spei puerolus natus erat post tempus ergo non multum rex Valamir eiusque germani Thiudemir et Vidimiry consueta dum tardarent dona a principe Marciano, quae ad instar strenuae acciperent et pacis foedera custodirent, missa legatione ad imperatorem vident Theodericum Triarii filiuniy et hunc genere Gothico, alia tamen stirpe, non Amala procreatum, omnino florentem cum suis, Romanorumque amicitiis iunctum et annua sollemnia consequentem, et se tantum despici. ilico furore commoti arma arripiunt et Illyricum pene totum discurrentes in praeda devastant. sed statim imperator animo mutato ad pristinam recurrit amicitiam missaque legatione tam praeterita cum instantibus munera tribuit quam etiam de futuro sine aliqua controversia tribuere compromittit, pacisque obsidem ab eis, quem supra rettulimus, Theodoricum, infantulum Thiudimeris accipit: qui iam septepi annorum incrementa conscendens octavum intraverat annum. quem dum pater cunctatur dare, patruus Valamir extitit supplicator tantuni, ut pax firma inter Romanos Gothosque maneret. datus igitur Theodoricus obses a Gothis duciturque ad urbem Constantinopolitanam Leoni principi, et, quia puerulos elegans eraty meruit gratiam imperialem habere.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License