IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
53. Postquam ergo firma pax Gothorum cum Romanis effecta est, videntes Gothi non sibi sufficere ea quae ab imperatore acciperent simulque solitam cupientes ostentare virtutem, coeperunt vicinas gentes circumcirca praedari, primum contra Sadagis, qui interiorem Pannoniam possidebant, arma moventes. quod ubi rex Hunnorum Dintzic filius Attilae cognovisset, collectis secum qui adhuc videbantur quamvis pauci eius tamen sub imperio remansisse Vitzinzures, Angisciros, Bittugures, Bardores, venientesque ad Basianam Pannoniae civitatem eamque circumvallans fines eius coepit praedare. quod conperto Gothi ibi, ubi erant; expeditionemque solventes, quam contra Sadagis collegerant, in Hunnos convertunt et sic eos suis a finibus inglorios pepulerunt, ut iam ex illo tempore qui remanserunt Hunni et usque actenus Gothorum arma formident. quiescente vero tandem Hunnorum gente a Gothis Hunumundus Suavorum dux dum ad depraedandas Dalmatias transit, armenta Gothorum in campis errantia depraedavit, quia Dalmatia Suaviae vicina erat nec a Pannonios fines multum distabat, praesertim ubi tunc Gothi residebant. quid plurimum? Hunimundus cum Suavis vastatis Dalmatiis ad sua revertens, Thiudimer germanus Valameris regis Gothorum non tantum iacturam armentorum dolens quantum metuens, ne Suavi, si inpune hoc lucrarentur, ad maiorem licentiam prosilirent, sic vigilavit in eorum transitu, ut intempesta nocte dormientes invaderet ad lacum Pelsodis consertoque inopinato proelio ita eos oppressit, ut etiam ipsum regem Hunimundum captum omnem exercitum eius, qui gladio evadissent, Gothorum subderet servituti, et dum multum esset amator misericordiae, facta ultione veniam condonavit reconciliatusque cum Suavis eundem, quem ceperat, adoptans sibi filium, remisit cum suis in Suavia. sed ilIe inmemor paternae gratiae post aliquod tempus conceptum dolum parturiens Scirorumque gente incitans, qui tunc super Danubium consedebant et cum Gothis pacifice morabantur, quatenas scissi ab eorum foedere secumque iuncti in arma prosilerent gentemque Gothorum invaderent. tunc Gothis nihil mali sperantibus, praesertim de utrisque amicis vicinis confisi, bellum exurgit ex inproviso coactique necessitate ad arma confugiunt solitoque certamine arrepto se suaqfue iniuria ulciscuntur. in eo si quidem proelio rex eorum Valamir dum equo insidens ad cohortandos suos ante aciem curreret, proturbatus equus corruit sessoremque suum deiecit, qui mox inimicorum lanceis confossus interemptus est. Gothi vero tam regis sui mortem quam suam iniuriam a rebellionibus exigentes ita sunt proeliati, ut pene de gente Scirorum nisi qui nomen ipsud ferrent, et hi cum dedecore, non remansissent: sic omnes extincti sunt.
54. Quorum exitio Suavorum reges Hunimundus et Halaricus vereti; in Gothos arma moverunt freti auxilio Sarmatarum, qui cum Beuca et Babai regibus suis auxiliarii ei advenissent, ipsasque Scirorum reliquias quasi ad ultionem suam acrius pugnaturos accersientes cum Edica et Hununlfo eorum primatibus habuerunt simul secum tam Gepidas quam ex gente Rugorum non parva solacia, ceterisque hinc inde collectis ingentem multitudinem adgregantes ad amnem Bolia in Pannoniis castra metati sunt. Gothi tunc Valatnero defuncto ad fratrem eius Thiudimer confugerunt. qui quamvis dudum cum fratribus regnans, tamen auctioris potestatis insignia sumens; Vidimer fratre iuniore accito et cum ipso curas belli partitus, coactus ad arma prosilivit; consertoque proelio superior pars invenitur Gothorum, adeo ut campus inimicorum corruentium cruore madefactus ut rubrum pelagus appareret armaque et cadavera in modum collium tumulata campum plus per decem milibus oppleverunt. quod Gothi cernentes, ineffabili exultatione laetantur, eo quod et regis sui Valameris sanguinem et suam iniuriam cum maxima inimicorum strage ulciscerentur. de vero innumeranda variaque multitudine hostium qui valuit evadere, perquaquam effugati vix ad sua inglorii pervenerunt.