Dubitanti
mihi, Theodosi optime, quonam litterarum titulo nostri nominis memoriam
mandaremus, fabularum textus occurrit, quod in his urbane concepta falsitas
condeceat, et non incumbat necessitas veritatis. Nam quis tecum de oratione,
quis de poemate loqueretur, cum in utroque litterarum genere et atticos greca
eruditione superes, et latinitate romanos? Huius ergo materie ducem nobis
Aesopum noveris, qui responso delphici Apollinis monitus ridicula orsus est, ut
legenda firmaret. Verum has pro exemplo fabulas et Socrates divinis operibus
indidit, et poemati suo Flaccus aptavit, quod in se sub iocorum communium
specie vitae argumenta contineant. Quas grecis iambis Babrius repetens in duo
volumina coartavit; Phedrus etiam partem aliquam quinque in libellos resolvit.
De his ergo ad quadraginta et duas in unum redactas fabulas dedi, quas rudi
latinitate compositas, elegis sum explicare conatus. Habes ergo opus quo animum
oblectes, ingenium exerceas, sollicitudinem leves totumque vivendi ordinem
cautus agnoscas. Loqui vero arbores, feras cum hominibus gemere, verbis certare
volucres, animalia ridere facimus, ut pro singulorum necessitatibus vel ab
ipsis animis sententia proferatur.