Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Flavius Avianus
Fabulae

IntraText CT - Text

  • XXXVII. [DE LEONE ET CANE]
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXXVII. [DE LEONE ET CANE]

Pinguior exhausto canis occurrisse leoni
Fertur, et insertis verba dedisse iocis.
Nonne vides duplici tendantur ut ilia tergo
Luxurietque toris nobile pectus, ait?
Proximus humanis ducor post ocia mensis,
Communem capiens largius ore cibum.
Sed quod crassa malum circumdat guttura ferrum?
Ne custodita fas sit abire domo.
At tu magna diu moribundus lustra pererras,
Donec se silvis obvia praeda ferat.
Perge igitur nostris tua subdere colla catenis,
Dum liceat faciles promeruisse dapes.
Protinus ille gravem gemuit collectus in iram
Atque ferox animi, nobile murmur agit.
Vade, ait, et meritis nodum cervicibus infer,
Compensentque tuam vincula dura famem.
At mea cum vacuis libertas redditur antris,
Quamvis ieiunus quelibet arva peto.
Has illis epulas potius laudare memento,
Qui libertatem post posuere gulae."





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License