Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER XXIV

Capp. I-IV

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

LIBER XXIV

Capp. I-IV

1. Dum haec in Sicilia geruntur, interim in Graecia dissidentibus inter se bello Ptolomeo Cerauno et Antiocho et Antigono regibus omnes ferme Graeciae civitates ducibus Spartanis, velut occasione data ad spem libertatis erectae, missis invicem legatis, per quos in societatis foedera alligarentur, in bellum prorumpunt et, ne cum Antigono, sub cuius regno erant, bellum coepisse viderentur, socios eius Aetolos adgrediuntur, causas belli praetendentes, quod consensu Graeciae sacratum Apollini Cirraeum campum per vim occupassent. Huic bello ducem deligunt Area, qui adunato exercitu urbes sataque in his campis posita depopulatur, quae auferri non poterant incendit. Quod cum e montibus conspicati pastores Aetolorum essent, congregati admodum quingenti sparsos hostes ignorantesque, quanta manus esset, quoniam conspectum illis metus et incendiorum fumus abstulerat, consectantur trucidatisque admodum novem milibus praedones in fugam verterunt. Reparantibus deinde Spartanis bellum auxilium multae civitates negaverunt, existimantes eos dominationem, non libertatem Graeciae quaerere. Interea inter reges bellum finitur; nam Ptolomeus pulso Antigono cum regnum totius Macedoniae occupasset, pacem cum Antiocho facit adfinitatemque cum Pyrro rege data ei in matrimonium filia sua iungit.

2. Exinde externo metu deposito inpium et facinorosum animum ad domesticae scelera convertit insidiasque Arsinoae, sorori suae, instruit, quibus et filios eius vita et ipsam Cassandreae urbis possessione privaret. Primus ei dolus fuit simulato amore sororis matrimonium petere; aliter enim ad sororis filios, quorum regnum occupaverat, quam concordiae fraude pervenire non poterat. Sed nota scelerata Ptolomei voluntas sorori erat. Itaque non credenti mandat velle se cum filiis eius regni consortium iungere; cum quibus non ideo se armis contendisse, quoniam eripere his regnum, sed quod id facere sui muneris vellet. In hoc mitteret arbitrum iuris iurandi, quo praesente apud deos patrios quibus vellet obsecrationibus se obligaret. Incerta Arsinoe quid ageret; si mitteret, decipi periurio, si non mitteret, provocare rabiem fraternae crudelitatis timebat. Itaque plus liberis quam sibi timens, quos matrimonio suo protecturam se arbitrabatur, mittit ex amicis suis Dionem; quo perducto in sanctissimum Iovis templum veterrimae Macedonum religionis Ptolomeus sumptis in manus altaribus, contingens ipsa simulacra et pulvinaria deorum inauditis ultimisque execrationibus adiurat, se sincera fide sororis matrimonium petere nuncupaturumque se eam reginam, neque in contumeliam eius se aliam uxorem aliosve quam filios eius liberos habiturum. Arsinoe postquam et spe inpleta est et metu soluta, ipsa cum fratre , cuius vultus et blandientes oculi cum fidem non minorem quam ius iurandum promitterent, reclamante Ptolomeo filio fraudem subesse, in matrimonium fratris concedit.

3. Nuptiae magno apparatu laetitiaque omnium celebrantur. Ad contionem quoque vocato exercitu capiti sororis diadema inponit reginamque eam appellat. Quo nomine in laetitiam effusa Arsinoe, quia quod morte Lysimachi, prioris mariti, amiserat recepisset, ultro virum in urbem suam Cassandream invitat, cuius urbis cupiditate fraus struebatur. Praegressa igitur virum diem festum urbi in adventum eius indicit, domos, templa ceteraque omnia exornari iubet, aras ubique hostiasque disponi; filios quoque suos, Lysimachum sedecim annos natum, Philippum triennio minorem, utrumque forma insignem, coronatos occurrere iubet. Quos Ptolomeus ad celandam fraudem cupide et ultra modum verae adfectionis amplexus osculis diu fatigat. Ubi ad portam ventum est, occupari arcem iubet, pueros interfici. Qui cum ad matrem confugissent, in gremio eius inter ipsa oscula trucidantur, proclamante Arsinoe, quid tantum nefas aut nubendo aut post nuptias contraxisset. Pro filiis saepe se percussoribus obtulit, frequenter corpore suo puerorum corpora amplexata protexit vulneraque excipere, quae liberis intendebantur, voluit. Ad postremum etiam spoliata funeribus filiorum scissa veste et crinibus sparsis cum duobus servulis ex urbe protracta Samothraciam in exilium abiit, eo miserior, quod mori ei cum filiis non licuit. Sed nec Ptolomeo inulta scelera fuerunt; quippe diis immortalibus tot periuria et tam cruenta parricidia vindicantibus brevi post a Gallis spoliatus regno captusque vitam ferro, ut meruerat, amisit.

4. I Namque Galli abundante multitudine, cum eos non caperent terrae, quae genuerant, CCC milia hominum ad sedes novas quaerendas velut ver sacrum miserunt. Ex his portio in Italia consedit, quae et urbem Romanam captam incendit et portio Illyricos sinus ducibus avibus (nam augurandi studio Galli praeter ceteros callent) per strages barbarorum penetravit et in Pannonia consedit; gens aspera, audax, bellicosa, quae prima post Herculem, cui ea res virtutis admirationem et immortalitatis fidem dedit, Alpium invicta iuga et frigore intractabilia loca transcendit. Ibi domitis Pannoniis per multos annos cum finitimis varia bella gesserunt. Hortante deinde successu divisis agminibus alii Graeciam, alii Macedoniam omnia ferro prosternentes petivere, tantusque terror Gallici nominis erat, ut etiam reges non lacessiti ultro pacem ingenti pecunia mercarentur. Solus rex Macedoniae Ptolomeus adventum Gallorum intrepidus audivit eisque cum paucis et incompositis, quasi bella non difficilius quam scelera patrarentur, parricidiorum furiis agitatus occurrit. Dardanorum quoque legationem XX milia armatorum in auxilium offerentem sprevit, addita insuper contumelia, actum de Macedonia dicens, si, cum totum Orientem soli domuerint, nunc in vindictam finium Dardanis egeant; milites se habere filios eorum, qui sub Alexandro rege stipendia toto orbe terrarum victores fecerint. Quae ubi Dardano regi nuntiata sunt, inclitum illud Macedoniae regnum brevi immaturi iuvenis temeritate casurum dixit.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License