IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library | Search |
4. Iam Sesto Mindarus et Pharnabazus, Lacedaemoniorum duces, instructis navibus expectabant. Proelio commisso victoria penes Athenienses fuit. In eo bello maior pars exercitus et omnes ferme hostium duces caesi, naves LXXX captae. Interiectis atque diebus, cum bellum Lacedaemonii a mare in terram transtulissent, iterato vincuntur. His malis fracti pacem petiere, quam ne acciperent opera eorum effectum est, a quibus ea res quaestum praebebat. Interea et Syracusanorum auxilia inlatum a Karthaginiensibus Siciliae bellum domum revocavit. Quibus rebus destitutis Lacedaemoniis Alcibiades cum classe victrici Asiam vastat, multis locis proelia facit, ubique victor recipit civitates, quae defecerant, nonnullas capit et imperio Atheniensium adicit, atque ita prisca navali gloria vindicata, adiecta etiam laude terrestris belli, desideratus civibus suis Athenas revertitur. His omnibus proeliis ducentae naves hostium et praeda ingens capta. Ad hunc redeuntis exercitus triumphum effusa omnis multitudo obviam procedit et universos quidem milites, praecipue tamen Alcibiaden miratur; in hunc oculos civitas universa, in hunc suspensa ora convertit, hunc quasi de caelo missum et ut ipsam Victoriam contuentur; laudant quae pro patria, nec minus admirantur quae exsul contra gesserit, excusantes ipsi, iratum provocatumque fecisse. Enimvero tantum in uno viro fuisse momenti, ut maximi imperii subversi et rursum recepti auctor esset, et unde stetisset eo se victoria transferret, fieretque cum eo mira quaedam fortunae inclinatio. Igitur omnibus non humanis tantum, verum et divinis eum honoribus onerant; certant secum ipsi, utrum contumeliosius eum expulerint an revocaverint honoratius. Ipsos illi deos gratulantes tulere obviam, quorum exsecrationibus erat devotus, et cui paulo ante omnem humanam opem interdixerant, eum, si queant, in caelo posuisse cupiunt. Explent contumelias honoribus, detrimenta muneribus, exsecrationes precibus. Non Siciliae illis adversa pugna in ore est, sed Graeciae victoria; non classes per illum amissae, sed adquisitae; nec Syracusarum, sed Ioniae Hellespontique meminerunt. Sic Alcibiades numquam mediocribus nec in offensam nec in favorem studiis suorum exceptus est.
5. Dum haec aguntur, et a Lacedaemoniis Lysander classi belloque praeficitur et in locum Tissaphernis Darius, rex Persarum, filium suum Cyrum Ioniae Lydiaeque praeposuit, qui Lacedaemonios auxiliis opibusque ad spem fortunae prioris erexit. Aucti igitur viribus Alcibiaden cum centum navibus in Asiam profectum, dum agros longa pace divites securus populatur et praedae dulcedine sine insidiarum metu sparsos milites habet, repentino adventu oppressere; tantaque caedes palantium fuit, ut plus vulneris eo proelio Athenienses acciperent, quam superioribus dederant, et tanta desperatio apud Athenienses erat, ut ex continenti Alcibiaden ducem Conone mutarent, arbitrantes victos se non fortuna belli, sed fraude imperatoris, apud quem plus prior offensa valuisset quam recentia beneficia; vicisse autem eum priore bello ideo tantum, ut ostenderet hostibus, quem ducem sprevissent, et ut carius eis ipsam victoriam venderet. Omnia enim credibilia in Alcibiade vigor ingenii et morum luxuria faciebat. Veritus itaque multitudinis impetum denuo in voluntarium exsilium proficiscitur.
6. Itaque Conon Alcibiadi suffectus, habens ante oculos cui duci successisset, classem maxima industria exornat; sed navibus exercitus deerat, fortissimis quibusque in Asiae populatione amissis. Armantur tamen senes aut inpuberes pueri, et numerus militum sine exercitus robore exppletur. Sed non magnam bello moram aetas fecit inbellis; caeduntur passim aut fugientes capiuntur; tantaque strages aut occisorum aut captivorum fuit, ut Atheniensium deletum non imperium tantum, verum etiam nomen videretur. Quo proelio perditis et desperatis rebus ad tantam inopiam rediguntur, ut consumpta militari aetate peregrinis civitatem, servis libertatem, damnatis impunitatem darent. Eaque conluvione hominum domini antea Graeciae conscripto exercitu vix libertatem tuebantur. Iterum tamen fortunam maris experiundam decernunt. Tanta virtus animorum fuit, ut, cum paulo ante salutem desperaverint, nunc non desperent victoriam. Sed neque is miles erat, qui nomen Atheniensium tueretur, neque eae vires, quibus vincere consuerant, neque ea scientia militaris in his, quos vincula, non castra continuerant. Itaque omnes aut capti aut occisi. Cum dux Conon proelio superfuisset solus, crudelitatem civium metuens cum octo navibus ad regem Cyprium concedit Evagoram.