Marcus Iunianus Iustinus
Epitome Historiarum Philippicarum P. Trogi

LIBER VI

Capp. IV-VI

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

Capp. IV-VI

4. Hoc initium Atheniensibus resumendae potentiae et Lacedaemoniis habendae finis fuit. Namque veluti cum imperio etiam virtutem perdissent, contemni a finitimis coepere. Primi igitur Thebani Atheniensibus auxiliantibus bellum his intulere, quae civitas ex finitimis incrementis virtute Epaminondae ducis ad spem imperii Graeciae erecta est. Fit itaque terrestre proelium eadem Lacedaemoniorum fortuna, qua pugnatum adversus Conona navali proelio fuerat. In eo bello Lysander, quo duce Athenienses victi a Lacedaemoniis fuerant, interficitur. Pausanias quoque, alter dux Lacedaemoniorum, proditionis accusatus in exsilium abiit. Igitur Thebani potiti victoriam universum exercitum ad urbem Lacedaemoniorum ducunt, facilem expugnationem rati, quoniam deserti a sociis omnibus erant. Quod metuentes Lacedaemonii regem suum Agesilaum ex Asia, qui ibi magnas res gerebat, ad defensionem patriae arcessunt. Occiso enim Lysandro nullius alterius fiduciam ducis habebant. Cuius quoniam serus adventus erat, conscripto exercitu obviam hosti procedunt. Sed victis adversus paulo ante victores nec animus neque vires pares fuere; prima itaque congressione funduntur. Deletis iam suorum copiis supervenit rex Agesilaus, qui restituto proelio non difficulter recenti et multis expeditionibus indurato milite hostibus victoriam eripuit; ipse tamen graviter sauciatur.

5. Quibus rebus cognitis Athenienses verentes, ne iterum Lacedaemoniis victoribus in pristinam sortem servitutis redigerentur, exercitum contrahunt eumque in auxilium Boeotiorum per Iphicraten, XX quidem annos natum, sed magnae indolis iuvenem, duci iubent. Huius adulescentis supra aetatem virtus admirabilis fuit, nec umquam ante eum Athenienses inter tot tantosque duces aut spei maioris aut indolis maturioris imperatorem habuerunt, in quo non imperatoriae tantum, verum et oratoriae artes fuere. Conon quoque audito reditu Agesilai et ipse ex Asia ad depopulandos Lacedaemoniorum agros revertitur, atque ita undique belli formidine circumstrepente clausi Spartani ad summam desperationem rediguntur. Sed Conon vastatis hostium terris Athenas pergit, ubi magno civium gaudio exceptus plus tamen tristitiae ipse ex incensa et diruta a Lacedaemoniis patria quam laetitiae ex recuperata post tantum temporis cepit. Itaque quae incensa fuerant, praedarum sumptu et exercitu Persarum restituit; quae diruta, refecit. Fatum illud Athenarum fuit, ut ante a Persis crematae manibus eorum, et nunc a Lacedaemoniis dirutae ex spoliis Lacedaemoniorum restituerentur versaque vice haberent nunc socios, quos tunc hostes habuerant, et hostes nunc paterentur, cum quibus iunctae tunc artissimi societatis vinculis fuerant.

6. Dum haec geruntur, Artaxerxes, rex Persarum, legatos in Graeciam mittit, per quos iubet omnes ab armis ; qui aliter fecisset, eum se pro hoste habiturum; civitatibus libertatem suaque omnia restituit. Quod non Graeciae laboribus adsiduisque bellorum internecivis odiis consulens fecit, sed ne occupato sibi Aegyptio bello, quod propter auxilia adversus praefectos suos Lacedaemoniis missa susceperat, exercitus sui in Graecia detinerentur. Fessi igitur tot bellis Graeci cupide paruere. Hic annus non eo tantum insignis fuit, quod repente pax tota Graecia facta est, sed etiam eo, quod eodem tempore urbs Romana a Gallis capta est. Sed Lacedaemonii securi insidiantes, absentiam Arcadum speculati castellum eorum expugnant occupatoque praesidium inponunt. Itaque armato instructoque exercitu Arcades adhibitis in auxilium Thebanis amissa bello repetunt. In eo proelio Archidamus, dux Lacedaemoniorum, vulneratus; qui cum caedi suos iam ut victos videret, per praeconem corpora interfectorum ad sepulturam poscit (hoc est enim signum apud Graecos victoriae traditae), qua confessione contenti Thebani signum parcendi dedere.


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2010. Content in this page is licensed under a Creative Commons License